Notae in duos libros/Dissertationes/IV

IV. De Homero eiusque utroque poemate

../III ../V IncludiIntestazione 6 settembre 2021 25% Da definire

Dissertationes - III Dissertationes - V

[p. 675 modifica]

IV

[DE HOMERO EIUSQUE UTROQUE POEMATE]

In exornationem perpetuam capitis XII partis II

(pag. 378, n. 3).


[I]

DE POESEOS ORIGINE

[1] Sed, ut quae de poeseos origine hoc capite disseruimus, gravissime, quantum est, confirmemus, de Homero eiusque utroque poemate quaedam ad hanc rem plurimum facientia aliquanto curatius videamus.

[II]

DE HOMERI AETATE

[2] Quae ut constabiliantur universa, ante omnia est Homeri aetas definienda. Cumque apud graecos nulla inveniatur conscriptio poematis Homeri vetustior, ut scribit Iosephus primo libro Contra Apionem1, quid nobis superest nisi ut Homeri aetatem Homero ipso probemus?

Homeri aetate omnia certamina olympica:
currus desultori, ludus annuii equester, lusus talorum.

[3] Achilies in Patrocli funere2 edit omnium certaminum genera, quae postea in ludis olympicis iain Immanissima [p. 676 modifica] Graecia spectavit. Quin graeci heroes ad Troiani in desultoriis curribus pugnant; et proci apud Penelopem equestri annuii ludo exercentur3, quae sunt egregiae dexteritatis specimina; iidemque colludunt talis4, qui lusus graecos romanosque vel excultissimos detinebat.

Ars caelatoria, hortorum deliciae, aedium magnificentia.

[4] Iam ut taceam in aere, auro, argentove caelandi artem, et Alcinoi tum hortorum delicias, tum regiarum aedium magnificentiam5, quae demus Platoni, oestro poetico Homerum in idea, sive, ut latini dicunt, genere quodam descripsisse.

Commercia externa.

[5] Commercia externa certe inter ipsos saltelli graecos non solum terra, sed mari quoque celebrata, ut Penelope doleat Telemachum errare commerciorum expertem6; et Eurialus phaeax Ulyssi, ignoto erroni, excusanti certamen, dicat eum non esse heroem, qui athleta non sit, sed navis magistrum, vecturae, viaticorum et lucri rapacis callidum7.

Merces exoticae: ebur, purpura, thus arabicum, electrum,
byssus, vestes phrygiae, variae, suffibiatae.

[6J Procul dubio Homeri tempore exoticae merces foris ad graecos importatae, unde nota Homero ebur, purpura, thus arabicum, quo in Papho Veneris antrum odorum8; electrum, et ex electro gemmata monilia9; byssus arida tunica caepe tenuior10; vestes ex phrygio opere; vestes autem variae in usu phaeacibus11, et inter procorum munera vestis dono danda [p. 677 modifica]Penelopi, aureis suffulta fibulis, quae flexiles porro congruerent12, vestis genus quod hac mollissima aetate vix tandem inventimi est.

Cedrus, cedri fumus.

[7] Sed, et quod in romanorum postremo luxu fuit, cedrus, ex quo Ugni genere Priami currus factus, quo ad Achillem devectus est, quod varias pulchrasque exhibebat figuras13; sed, et quod neque luxus romanus excogitavit, cedri fumus quo Calypso antrum suffumigabat14. Quae omnia certe Homerus oestro intelligere haud potuit.

Balnea calida, chori cubicula —
Psaltatio effoeminata, pueri delicati, viri molles.

[8] Qua ratione transmitto apud Circem delicatissima balnea15, et Phaeaces balneis calidis foveri, choris psallere, dormire in cubiculis16; et quod Priamus, amisso Hectore aliisque fortibus filiis, queratur sibi filios nequam esse superstites, tantum optimos psaltores17; pueros, qui proci ministrant, pulchros, flavicomos, pereleganter vestitos18; et viris aeque ac foeminis comae studium, quod Paridi, veluti effoeminato, Hector et Diomedes obiiciunt19.

Ciborum historia — Piscatio.

[9] Et quamvis homerici heroes carnibus tantum assis vescantur (qui cibus omnium maxime simplex est, utpote ad quem conficiendum solo igne opus sit, in quein carnes proiiciantur; nam deinde carnes elixae sunt, ad quod et ignis et aqua et lebetes sunt necessarii; tandem cibi iurulenti excogitati, in quibus, praeter haec omnia, sumen quoque est colli [p. 678 modifica] quandum), et delicatissimus heroum cibus narretur farina cum caseo et melle commixta20; tamen in duabusí21 comparationibus meminit piscationis, et Ulysses, fictus erro pauper, proco stipem rogans, dicit «deos regibus hospitalibus dare piscosum mare»22. Et nos in his libris et Notis demonstravimus diu gentes summam maris habuisse religionem.

Mulctae pro caedibus cur in mundi primordiis?
cur inter posteriores barbaros?

[10] Videamus nunc Homeri tempore: quae respublicae? In Achillis clypeo Homerus describit mulctas pro caede et oratores reorum caussas dicere in concione23; et nos demonstravimus in his libris poenas in primis rebuspublicis, utpote optimatium, severissimas esse dictatas — quod horatiano iudicio inter romanos, excmplis Charondae inter thurios, Zaleuci inter locrenses, et legibus Draconis quas atheniensibus sanguine scripsisse dictus est, et severitate poenarum praenimia lege XII Tabularum, quas romani a prioribus gentibus accepere, graviter demonstravimus, — et serae libertatis esse deprecari apud populum vel mites poenas. Nam quod Deus, per occisi Abelis occasionem, pro occiso hoinine mulctas sanciat, id dandum hominum raritati in ipsis mundi primordiis; et quod Grotius in notis ad libros De iure belli et pocis quamplurimarum gentium barbararum leges numeret, quae edicunt pro caedibus mulctas, id temporum crudelitati et avaritiae tribuendum. Cum enim nuper crudelissimis bellis Europam inundassent, et pecuniam summe admirarentur, non poenis, sed mulctis a pravis facinoribus erant sane deterrendi.

Litium multitudo.

[11] Tandem Ulysses narratur de caprifico, ad quem se attinuerat, ne a Scylla voraretur, dum navim Scylla revomebat, [p. 679 modifica] in eam ita lassum desiluisse ut iudex, qui multorum litigantium caussas iudicavit, a foro surgit ad prandiumnota. Quod est argumentum satis adultae calumniae et iamdiu antiqui moris exuti.

Aetas Homeri demonstrata.

[12] Maxime autem adversantes de Homeri aetate sententiae sunt: una opinantium eum vixisse belli troiani tempore, nempe ad sexaginta annos postquam Theseus Athenas fundarat; altera opinantium eum quadringentis sexaginta post troianum bellum annis vixisse, nempe regnante inter romanos Nurna. Igitur eo graecorum cultu, humanitate, luxu, deliciis, fraudibus, libertate, pro meo merito iure in posteriorem sententiam concedo, utpote Homero ipso demonstratam; ut neque pro hac posteriori sententia Homerus Aegyptum adire potuerit, cum etiam sic vixerit ante Psammeticum, quo tempore Aegyptus exteris omnibus occlusa erat.

[13] Ex hac dissertatione duo magni momenti corollaria confeceris.

I

Scriptura vulgaris nondum Homeri aetate.

[14] Scripturam vulgarem inter graecos nondum sextaseptima olympiade repertam esse: nam in toto Homero semel literarum fit mentio, nempe quas Praetus Bellerophonti exitiales socero scribit, quas per aitata scriptas diserte narrai, per signa, seu characteribus heroicis exaratasnota.

II

Traditiones poeticae ante et post Homerum corruptae.

[15] Traditiones poeticas, si ve fabulas, ad Homerum tot saeculorum excursu multum corruptas pervenisse, et post Homerum etiam esse depravatasi cum neque ipse Homerus literis

24 25 [p. 680 modifica] vulgaribus sua poemata commissa reliquerit, sed, per cantus memoria cqnservata, diu post scripturae vulgari mandata sint, ut Iosephus loco superiore testatur.

[III]

HOMERI TEMPORE GRAECOS EXTERNARUM
GENTIUM IMPERITOS

[16] At enim Homerus saepe Oceanum «deorum parentem» appellat; et, ubi Achilles se, ex Thetide marina dea natum, praestantiori iactat origine quam Pelegonis, ex Axio flumine orti, dicit ab Oceano fluinina, fontes, profundos puteos originem ducere26; et narrat Ulyssem27 in Aegypto eum Proteo marino nuinine luctasse, qui in omnium rerum formas convertebatur: quibus locis aquam rerum omnium principium ab aegyptiis didicisse satis aperte probare videtur. Item narrat Thoni uxorem aegyptiam Helenae nepente donasse28; narrat a Creta in Aegyptum iter esse, fíante Borea, quinque dierum, et inde Ulyssem ad Aegyptios delatum29; narrat postremo Thebas centum portarum, celebrem Aegypti urbem30; quae omnia confirmant Aegyptum Homero cognitam. Quin his ego addo Homerum memorare phoenices, a quorum rege31 narrat muneribus ornatam Helenam; memorare Ethiopiam, et ubi Thetis Achilli dicit deos eo epulatum ivisse viginti dies32, et ubi aethiopes in orientales et occidentales partitur33; in Menelai et Ulyssis erroribus memorare etiam Lybiam34. [p. 681 modifica]

Homero ignota Phoenicia.

[17] Sed quanti haec! cura idem Homerus narret Mercurium ad Ogygiam, Calypsus insulam, in Phoenicio mari sitam, difficillimum habuisse iter35, quod litora vicina nulla essent, ubi in templis diis sacra fierent. Tarn longe graecis Phoenicii rriaris insula, ut nunc nobis America, videbatur? quod si Phoeniciain Homeri aetate graeci commearent, quae Homeri frons narrantis, eo deos, et quidem alatos, difficillimum habere iter? At Homerus fidem ab auditoribus promeret, cum Alcinous dicat Ulyssi, se ei navem daturum, qua in patriain reducatur, vel, si opus sit, Euboeam usque vecturam, «quam — inquit — qui viderunt, dicunt quam longissime sitam»36. Ex qua Alcinoi confessione longissima graecorum navigatio Homeri tempore erat a Phaeacia, sive Corcyra, Euboeam usque: quod iter Graeciam universam a mari describit; et tamen phaeaces dicit rei nauticae peritissimos37, qui sine gubernaculo navigent.

Homeri patria Samus demonstratur.

[18] Ex quo loco bellissime demonstratur Homerus fuisse ex Graeciae parte magis occidua: cumque, inter alias satis multas graecas civitates, samii, apud Ciceronem in oratione Pro Archia38 eum civem vindicent suum, et Samus in magis occidua Graeciae parte sit posita, Homerus est samiis adiudicandus. Atque inde est quod vicini Ulyssis potissimum, non Meneiai, non Diomedis, errores narret, et proximae Siciliae, Italiae, Phaeaciae historiis Odysseam exornet; neque graecos appellet «argivos» vel «pelasgos», nomina remotiorum graecarum gentium propria, sed «achivos», quod nomen postea proximis achaeis perniansit. Coniecturam adprobat mirutn gentis acumen, ex qua Pythagoras, italicae et graecanicae [p. 682 modifica] philosophiae sublimioris magnum incrementum. Praeclara samiorum gloria ab se duo maxima graecae sapientiae decora prodiisse!

Homero ignota Aegyptus, ignota Italia.

[19] Sed ad rem, neque Aegyptum, neque adeo Italiani graecis Homeri tempore cognitas, duo eiusdem loci indubitanter demonstrant. De Aegypto ille, ubi, duin Menelaus narrat Telemacho se diu in Aegypti Pliaro detentum, describit eam insulam tam longe a continenti sitam, quantum exonerata navis secondo vento perpetuum diem navigaret39. Sed enim Pharus tam prope continentem adiacet, ut interiectis molibus Alexandriae portum, qualem Iulius Caesar describit40, effecerit. Alter locus est de Italia, Circaei, quam urbem insulam Homerus facit41, cum ea in continenti sita esset. Si igitur Homeri tempore graeci in Aegyptum Italiamque commearent, Homerus satis improbe mentiri videretur, et omnem fidem suis poematis abrogaret.

[20] Quid igitur statuendum? Homeri tempore graecos externarum gentiutn adhuc fuisse imperitos; et phoenices ornile internum mare lucri caussa percurrere, ut pluribus in locis ipse Homerus testatur in Odyssea, et ad maritimas graecas urbes merces, quas supra diximus, exoticas, ut in Eumaei urbem electruin et ex electro gemmata monilia42, aliasque quas ipse nugas appellat, et cum iis externarum nationum quoque notitias importare.

De primis coloniis.

[21] Ex dictis corollarium maximi momenti eruas, licet: quod — si ante Homerum coloniae in Italiani deductae sunt, ut ab trecentis ante annis deductas esse probavimus (hac parte posteriore, capite XIII, corollario ultimo), et Italia Homeri tempore graecis ignota — eas alius generis colonias fuisse necesse est quam quas in terras victas victores deducunt, quae cum (0 [p. 683 modifica]gente principe civitatem communicant. De quibus disseremus in notis ad caput XVII43, ubi enumerantur ex Tanai et Sesostride, quales explicavimus, consectanea.

[IV]

DE PRIMARUM VOCUM ALIENATIONE

[22] At enim fabulae, multo ante Homeri tempora inventae, tradunt ab Hesperia Herculem aurea reportasse poma et Caci boves abegisse; et priorem Hercule Atlantem in Mauritania humeris sustinere caelum, in quo labore Hercules Atlanti successiti Perseum in Aethiopia Andromedam liberasse; argonautarum expeditionem in Pontum et Bacchi ab indis reportatas victorias; atque, eodem Thebarum nomine, et celeberrima Aegypti et antiquissima urbs in Boeotia appellatae.

[23] Heic antiquitatis hactenus obscurissimis rebus ingentem lucem ex nostris principiis allaturum spero, si haec duo vera, quae iam demonstravimus, concedantur:

[24] I. Homerum ad quingentos annos post seculum heroicum floruisse («seculum heroicum», quod chronologi designant, accipio: nam quod nos definimus, ad Homerum usque perdurat).

[25] II. Homeri aetate nondum vulgarem scripturam inventam.

[26] Quibus datis, de his fabulis graecorum, nisi gravius, idem certe est iudicandum quod de nostrarum civitatum antiquitatibus, quae a barbaris per multa rudia literarum secula ad nos pervenerunt. Quas vulgus omnino credit: acrioris autem iudicii homines aut prorsus falsas aut veras magna ex parte falsis commixtas iudicant.

Philologiae assiomata.

[27] Eius effecti praecipuam caussam coniicio vocum primarum alienationem ab ipsarum significatione nativa, [p. 684 modifica]rum successu, necessario factam. De qua ut disseramus, haec duo in antecessum sunt statuenda:

[28] I. De antiquo terrarum orbe universo profanas notitias nobis non alia via quam per graecos traditas esse.

[29] II. Principio voces inter graecos brevi contentos orbe natas, deinde prolatione gentis prolatas esse.

[30] Hinc sequentia tanquam consectanea enarrantur.

I

Primus graecis Oceanus.

[31] Oceanus principio quodvis oculis interminatum mare significavi^ ut Homerus, praeter locos alios utriusque poematis, Vulcani insulam dicit Oceano circumfusam44. Quare non est necesse ut de Oceano extra Columnas accipiatur Neptunus, qui perpetuo adiuncto ab Homero appellatur Ἐννοσίγαιος45, «terras complectens», cum de quaque insula principio dictum acciperetur; neque de Oceano glaciali intelligendum quum Homerus dicit celestem currum nunquam in Oceanum occidenre46, cum cuivis altum mare totam noctem naviganti eius planetae phoenomenum innotescat. Deinde, penetratis Herculis Columnis, mare, quod universam ambit terram, «Oceanus» dictus est.

II

Primus Olympus.

[32] Olympus, certe Homeri tempore deorum sedes, ipse montis vertex putatus, a quo modo «bacchatus», modo «nivosus», nempe in pendicibus, modo «supra nubes, pluvias, nives ventosque semper serenus et circumfulgens» in iugo, per quod dispositae deorum sedes narrantur. Deinde, graecorum mentibus in immensum expatiantibus, Olympus caelum, omnia complectens sydera, dictus mansit. [p. 685 modifica]

III

Hesperia prima, Hesperia secunda, Hesperia tertia.

[33] Ad hoc utrumque exemplum illa fuisse necesse est: Hesperiam principio dictam graecis occiduam Graeciae plagam, ubi ipsis stella Hesperus occidere videretur; deinde, retecta iisdem Italia, ob situs similitudinem, «Hesperiam» graecis Italiani fuisse, quae, prae occidua Graeciae particula, «Hesperia magna» dieta poetis mansit; tandem cognitam Hispaniam, ultimam ab occidua plaga terrarum, «Hesperiam» dictam mansisse. Qua ratione verisimile illud fit: Herculem ab Hesperia, nempe aliqua occidua Graeciae parte, a Caco abegisse boves et aurea poma reportasse.

IV

Primus Atlas — Primae Herculis columnae.

[34] Sic Atlas graecis fuerit principio quivis altissimus mons, qui aliquem ipsis terrae orbem terminaret. Nani qua ratione illa mundani systematis tam rudis apud Homerum opinio nasci potuit — Atlantem sustinere columnas quae coelum terrasque complecterentur — nisi inter rudissimos homines, qui in altissimorum montium convallibus agerent, et montibus, quibus conclusi essent, tanquam pueri, universum terminari putarent? Deinde ad ultimos ab occidua orbis terrarum plaga montes, ex eadem rationis similitudine, ea vox translata est; et ab eadem parte Abylas et Calpe inde «Herculis Columnae» appellatae, qui Atlanti in caeli onere sustentando successit.

V

Primae Aethiopia seu prima Africa.

[35] Sic Aethiopiam, seu Mauritaniani, principio fuisse Peloponnesum dicendum est, namque in hoc libro diximus ad Herodotum47 pervenisse traditionem principio aethiopes albos [p. 686 modifica]pulchrosque fuisse. Deinde, ob situs similitudinem, Aethiopiam, quam nunc sentimus, dictam mansisse. Et ita fit verisimile Perseum, graecum certe heroem, in Aethiopia praeclara quae narrantur edidisse facinora. An Peloponnesus ab hac ultima antiquitate etiamnum appellata «Morea»?48.

VI

Prima Europa — Prima Asia — Asia maior — Hesperia parva.

[36] Eadem ratione Graecia prima Europa, quam Iupiter, in taurum conversus, ex Asia per mare rapuit, et Ionia graecis prima Asia fuerit oportet: sed, in omnem orientem plagam «Asiae» vocabulo postea propagato, Ionia dieta «Asia minor» mansit, et nomen «Asiae maioris» exolevit. Ad illud, e converso, instar, quo prima Hesperia fuit occidua Graeciae pars, deinde, in ampliorem occidentem plagam, nempe Italiani, eo prolato vocabulo, Italia dieta «Hesperia magna» est, et «parvae Hesperiae» vox exolevit.

VII

Primi indi.

[37] Ex hoc genere verisimile fit Bacchum, graecum certe heroem, ad indos penetrasse et inde rediisse victorem, nempe in ultimam Graeciae partem orientalem versus meridiem: qua similitudine postea India, cognita, est appellata.

VIII

Primi colchi.

[38] Sic colchorum, non illa penitissima Maris Euxini regio, quam dominatus postea Mithridates, sed aliquam graecis proximam eius maris oram, a qua fortasse «Ponti» nomen accepit, atque in eam argonautae suam expeditionem fecisse. In quibus ipse Orpheus numeratur, nempe graeci de ferino victu recens [p. 687 modifica] ad humanitatem redacti, et Hercules, nenipe heroes qui primi civitates fundarunt. Certe Aeeta, Medeae pater, ex Chalcide, Euboeae urbe, in hac ipsa fabula memoratur49.

IX

Primae graecis Thebae.

[39] Sic, ex similitudine item aliqua Thebarum in Boeotia, a graecis aegyptias dictas esse necesse est, quae alio nomine ab aegyptiis appellarentur: cum etiamnum in Hungaria eaedem urbes alio nomine ab hungaris, alio a germanis, alio a turcis, alio latine graeceve appellentur.

X

Primi equi Zephyri pulii.

[40] Sic sedantur illa quae homericos torquent interpretes: achillaei currus equos, ex Zephyro natos, ex ultima Hispania venisse, quod Homerus dicat genitos iuxta fluentem Oceani50. Nam non ultra est ut Oceanus aetate Homeri accipiatur ultra Columnas, et commode de prima Hiberia eos equos deductos esse dici deinceps potest: quin Aeneas in oratione ad Achillem narrat Boream Erichtonii equas fecisse gravidas51.

XI

Primi lotophagi.

[41] Sic lotophagos fuisse Homeri alios propiores, qui loto vescerentur; et sic veruni, quod Homerus narrat52, Ulyssem Maleia ad Lotophagos novem dierum navigatione pervenisse. Qui locus, cum de lotophagis ultra Herculis Columnas, qui sic mansere dicti, acciperetur, iter vigintiduum et quingentum milliariorum spacio descriptum, novem dierum navigatione peractum, Eratosthenes in Homero notavit53. [p. 688 modifica]

XII

Primi lestrigones.

[42] Sic lestrigones fuisse, Homeri aetate, qui ex cognitis Graeciae genti bus, non ex toto terrarum orbe, longissimos dies, brevissimas noctes haberent: qui Homeri locus54 Aratum induxit55 ut eos sub capite Draconis collocaret. Sed postea nomen mansit genti quam in Sicilia Thucydides56 graecorum historicorum veracissimus, agnoscit: unde Homerus mendacii et Aratus erroris notati.

XIII

Primum oraculum dodonaeum.

[43] Sic dodonaeum oraculum ab Homero inter thesprotos ponitur57: deinde a graecis, ex caeremoniarum similitudine aliqua, in Thebis aegyptiis aliud celebre dictuin est.

XIV

Primi cimmerii.

[44] Sic quoque rem comparatain esse necesse est cimmerios dictos qui, in septentrionali litore siti, a graecis non viderentur, et ita in imis terrarum agere crediti: deinde Inferi58 maris accolae, prope Cumas, ex vocis similitudine «cimmerii» ab Homero appellati59. Nani probabile omnino non est Ulyssem a Circe ad ciinmerios, qui nunc dicuntur, navigasse ut viseret inferna loca, et uno die ad Circein rediisse60, nani sine ulla magica Circis arte ab Homero rediisse narratur.

[45] Quas omnes locorum similitudines non est necesse graecos ipsos observasse, cum verisimile, inimo necessarium fuerit phoenices narrasse graecis. [p. 689 modifica]

[V]

HOMERUS GRAECARUM TRADITIONUM HISTORICUS

[46] Ex hactenus dissertatis conficitur Homerum in suis fabularum argumentis verum fuisse historicum, et ob hanc primarum vocum alienationem falsum hactenus visum esse.

Iliadis mithologia historica — Hospes primus — Hospes secundus.

[47] Nam, ut de Iliade prius dicamus, necesse est Paridem fuisse «hospitem», qualis principio latinis fuit «hostis», hoc est externus, qui ius haberet perpetuo de externis rapere, ut in his libris diximus, et in Notis gravius, infra De primarum geniium inhospitalitate61, demonstrabimus; et Paridem characterem fuisse troianorum, qui de graecis plagis foeminas raperent, quarum Helenam fecere characterem. Temporis progressu, nativa «hospitis» significatione ad alienam translata, Paris, hospes hospitio ab argivis regibus receptus, iure hospitii violato, putatus est Helenam rapuisse.

Prima foedera natura orta.

[48] Bellum autem Graeciae natura foederatum fuit, quo plures populi graeci, de quibus troiani foeminas rapuerant, quisque, iunctis armis, suam iniuriam ulti sunt, haud aliter ac sabini, ob suas foeminas raptas, sociale contra romanos bellum gessere.

Achivi primi — Foedera sero ab aliis gentibus intellecta.

[49] Sed, «achivorum» appellatane postea ad graecos universos prolata, bellum ex hominum institutione foederatum habitum est, quo oranes Graeciae populi alienam iniuria ulti essent; et ita error nominis postea mature admonuit graecos [p. 690 modifica] foedera, quae satis sero aliae gentes intellexerunt. Et sero intellexisse, ipsa forma optimatium reipublicae probat, cuius propria nota est tueri sua: quam formam heroieis temporibus late regnasse in his libris firmavimus, ut de Hispania, prae ceteris, dictum sit eam, postquam per partes vieta est, suas vires intellexisse.

Achivi secundi.

[50] At enim, cum postea graeci populi propriis vocabulis distincti sunt, «achivorum» commune nomen in ceteris est obscuratum: solis vero achaeis mansit et nomen et res, ut essent civitates aeterno foedere in unum systema compositae; ex quo genere helvetiorum prius, deinde hollandensium civitates sunt inter se foederatae. Praeterea, cum ius belli primitus tantum esset apud heroes, ut late in his libris disseruimus, ubi de iure quiritium publico agimus; et heroes principio «reges» omnes appellarentur, ut in his libris et latius Notis probatur; ex tot regum iniuriis unam fecere. Cumque ex priorum poetarum errore graecos omnes ad un ius regiae domus iniuriam ulciscendam foederatos poetae posteriores accepissent, eam iniuriam regiae domui, omnium graecarum splendidissimae, nempe argivorum, attribuere, et ex ea Helenam a Paride raptam suis traditionibus ad posteros transmisere.

Prima bella latrocinia — Primi «latrones».

[51] Postremo novem priores anni, quibus id bellum sine indictione gestum est (nam decimo post anno foedus belli caussa inter graecos troianosque ictum narratur), diserte probat omne anteactuin tempus, quo prima bella in terris perpetua in his libris probavimus, quae proprie dicuntur «latrocinia», fuisse. Unde latinis, ad Plautum usque, mansit ut «latrones» milites dicerentur.

Odysseae mythologia historica.

[52] Ex hac eadem vocum primarum alienatione verum hactenus latuit alterius Homeri argumenti, de Ulyssis [p. 691 modifica] erroribus. Nam quid est, post troianum bellum, tam frequentes heroum mari errores, Ulyssis, Menelai, Diomedis, Aeneae aliorumque, in ignotas terras, gentes urbesque; cum heroes iis longe priores, Hercules in ultimam Hispaniam, Perseus in longe mari dissitam Aethiopiam, Bacchus in remotissimos Indos, terrestria itinera, certa et explorata, tenuissent?

Primi errones — Prima hospitia asyla.

[53] Celebre erronum et hospitiorum argumentum fecerant ab primis suis originibus errones prius mediterranei, deinde transmarini, qui in hospitia, sive asyla, ubique locorum recepti sunt, ex quibus clientelae deinde ortae. Postea, «transmarinorum erronum» ad eos qui vi tempestatum errant et «hospitiorum» ad externas amicitias prolatis vocabulis, vulgo factum ut heroes mari errantes ubique gentium hospitio recepti donisque aucti summa humanitate apud Homerum dimittantur, praeterquam apud inhospitales cyclopes: cum, ut demus maxime graecos publica amicitiae foedera, ac proinde privata quoque hospitia, mature intellexisse, tamen aliae gentes ferme omnes, vel ipsi aegyptii, diu post bellum troianum, immo ipsius Homeri aetate, durarunt inhospitales. Quod aliud sit argumentum Homeri aetate graecis externas gentes ignotas. Haec ipsa una, neque alia sane ratio, probabilem procorum fabulam facere omnino debet.

Procorum et Penelopes mythologia.

[54] Nam qui in hominum mentem venire potuit proceres Ithacae aliosque tanto numero Ulyssis regiam occupasse, et per ludos ac lusus ganeamque eius substantiam omnem absumere, invitamque Penelopem cum aliquo ipsorum adigere ad nuptias voluisse? Necesse omnino est: procos fuisse earum civitatum clientes, qui de regum substantia victitabant, in regum ordinem irrupisse, unde «reges» dicti, et regum quoque voluisse sibi communicare connubia, ut plebeii romani postea tentarunt et tenuerunt; Penelopem autem characterem esse foeminarum ex regum ordine, sive patricias, quae regum, [p. 692 modifica]sive patrum, ordini custodiunt connubia; et bella civilia inde orta, quibus clientes, sive plebei, ab Ulysse et Telemacho, sive patribus, vieti sunt.

Ulyssis et Iri mythologia.

[55] Forsan similem historiam significavit Ulyssis cura Irò paupere pugna, ubi Irus, ab Ulysse afflictus, iacuit: nempe turbas agrarias, in quibus plebei pauperes vieti sunt.

Panis mythologia.

[56] Per eum fortasse orbeni alicubi heroum connubia plebibus communicata sunt, et Penelopes peperisse Pana ficta est: nempe peperisse filios ex divina, qua se ortos putabant heroes, et fera natura, ex qua plebei ab heroibus habebantur, ad ipsissimum iliud instar, quo patres, adversus Canuleium, tribunum plebis, qui primus patrum connubia tentavit, dicunt62: «Auspiciorum... discrimine... sublato..., ferarum... ritu... promiscua connubia haberi..., ut qui natus sit, ignoret cuius sit sanguinis, quorum sacrorum; dimidius63 patrum sit, dimidius63 plebis, nec secum quidem ipse concors». De quibus monstris, neque de iis quae nunc sentimus, intelligenda omnino est lex romana, ut monstrosi partus in profluentam proiicerentur: nani leges de iis quae ut plurimum, non quae raro eveniunt, conceptae sunt, et niliil tam rarum quam monstra. At monstra fuere filii patricii sine patre: unde proprie locutus Pamphilus, qui, suspicans Philumenam non rite praegnantem, dicit «aliquid monstri alere»64. Ex qua heroica vetustate filii spurii, seu sine patre nati, in romanis legibus «monstra» mansere dieta, ut, in uno ex iuris responsis, clarus vir Dominicus Nicolai, acerrimi ingenii iurisconsulti, mihi amaro desiderio excolendi, filius Caravita, egregius caussarum patronus, ex Antonio Fabro in Iurisprudentia papinianea observavit. [p. 693 modifica]

Poematum Homeri systema historicum.

[57] Igitur Homerus, ignoratione originum, quam fecerat primarum vocum alienatio, haec duo argumenta perturbate exposuit, quae, ordine enarrata, universam historiam temporis obscuri manifesto describunt: qua nempe narrantur errones mediterranei, asyla, clientelae prima agraria fundatae, plebes turbis agrariis coortae, et regum, seu patrum, ordo primum in terris natus, atque adeo regna heroica, sive respublicae optimatium constitutae. Deinde inter prima regna heroica ultro citroque rapinae; tum iusta, sive solenniter indicta, bella et, per externorum bellorum occasiones, nominis, seu gentis, seu linguae cognatione, foedera amicitiae caussa intellecta.

Postremo bella civilia de connubiis imperiisque communicandis inter plebes et patres orta, et plebes victae. Hinc plebei, ut iras victorum effugerent, maris fortunae commissi et errones transmarini, unde transmarinae coloniae.

[VI]

HOMERUS EX NOSTRA POESEOS ORIGINE
SUIS AUDITORIBUS VERISIMILIS

[58] Cum igitur poetae heroes, in quibus et ipsuin Homerum censeo, fuerint rerum tempore obscuro gestarum historici, ut nos contra tria Varronis tempora disseruimus, res vulgo probabiles narrare debebant, nempe auditorum opinionibus aptas, ut fidem promererentur. Pro origine poeseos quam nuper reteximus, nec sane aliter, Homerus omnia suae aetati convenientia narrat, quae strictim enumerabimus.

Heroum gigantea corpora et vires.

[59] Et principio illa ingentia heroum corpora ingentesque vires et enormis Polyphemi moles, qui antiquiores heroes exhibet quam bellorum, probantur Homeri auditoribus, gigantum traditione apud ipsos perdurante. [p. 694 modifica]

Impossibilis deorum religio Homeri auditoribus credibilis.

[60] Ex qua etiam gigantum historia profluxit religio illa, qua dii deaeque heroibus homericis, modo palam, modo sub fictis, sive notis sive ignotis, personis, adsunt: qua religione, tanquam machina perpetua, utitur poeta ut suas fabulas sustineat vel exsolvat. Quod primi hominum, qui gentes fundarunt, fulmine primum audito, tanta religione falsa perculsi, ut, vicio affecta phantasia, omnia, quae viderent, audirent, memorarent, deos sibi videre crediderint: deinde, ea vi phantasiae elanguente, alii sibi videre deos visi sunt, alii non item.

Dii potentia aestimati.

[61] Deos autein adhuc potentia aestimabant: unde in Homero passim Iupiter deorum rex habitus, quod omnes viribus praestet, et praecipue in fabula de Iovis catena65. Quare facile persuasum homericae aetatis vulgo Diomedem, Minervae deae potentioris ope adiutum, Martem ac Venerem vulnerasse66, quae, in contentione deorum, ipsa Martem saxo ferit67, Venerem spoliat68, et Achilles non veretur cum Apolline ipso pugnare, si aequas cum eo vires haberet69.

Cur ius iniquum aequum putatum Homeri tempore?

[62) Ex qua religione ius illud heroicum aequum putatum, quo inter viribus inaequales nullam iuris aequi putat communionem Achilles, qui Hectori, secum ad pacta venire volenti, respondit: — Inter hominem et leonem pacta non iniri, neque lupos et agnos concordem gerere animum70. — Quae iusti opinio congruebat primis rebuspublicis, quas demonstravimus esse [p. 695 modifica] optimatium, in quibus plebei, quia infirmi, et heroes, quia fortes, nullam iuris aequi communionem habebant. Quod ad Legem usque XII Tabularum inter romanos servatum, ut in fine huius operis dictum est.

Unde heroura deorumque apud Homerum rusticitas?

[63] Ad haec, homines Homeri aetate ex fera exlegum origine multum adhuc silvestres ex suo ingenio ingenia deorum spectabant. Quare iis persuasa illa, quibus dii ultro citroque se incessunt, convicia: ut, in contentione, Mars Minervam «muscam caninam» vocet71; quid enim dedecere putarent deos, cum Agamemnon et Achilles, ille regum, hic heroum maximus, alius alium «canem» convicietur72, quae dicti inclementia, graeca humanitate exculta, vilissimos vix servos decebat, ut apud comicos videre est. Et probata quoque illa, in deorum pugna, quod Minerva saxo Martem ferit (quod in Homero telum heroicum est), pulsat Venerem spoliatque. et [lunoj colaphum impingit Dianae73.

Et insignis heroum ferocia?

[64] Ex qua ipsa adhuc cruda originis feritate admirationi est Homeri auditoribus illa heroum ferocia, quae, in hac mansuetudine, silvestrium et barbarorum hominum diceretur; qua Achilles, ut similia praeteream, uno verbo, quod Priamo, prae nimia Hectoris ab eo caesi charitate, excidit imprudenti, tantam commovetur ad iram, ut regem, nuper felicissimum, nunc maxime miserum, solum ad se profectum, una ipsius fide fretum, supplicem, hospitio receptum, senem, intra suum tentorium obtruncare minetur74; et, vel defunctus, regiae puellae Troadis, ad suum sepulchrum iugulatae, sanguine suos manes adhuc ob Chryseidem75 sibi ereptam iratos piacari velit. [p. 696 modifica]

Et styli homerici truculentia?

[65] Atque huic truci mori, qui adhuc Homeri aetate placebat, danda sunt illa ab eo descripta cruenta proelia, internecina certamina, et tot, tantae ac tam variae miris miserisque modis saevissimae descriptae caedes; ut hic truculentus ipsius stilus sit, in Iliade potissimum, Homeri sublimitas aestimata.

Ius gentium adhuc Homeri aetate inhumanum.

[66] Quos feros graecorum mores Homeri aetate duo illa graviter confirmant. Alterum, quod nondum ille humanior mos gentium receptus graecis humandi hostes: quin passim legas homericos heroes hostibus minitari se eos victos caesosque aut corvis aut canibus vorandos daturos76: unde gravis illa apud Patroclum caesum pugna77, tantique fuit Priamo Hectorem occisum ab Achille redimere78. Alterum, quod venenandi sagittas mos inhumanissimus ab iisdem nondum exutus, ut Ulysses in Ephiram eat, ubi venena inveniat, quibus sagittas inficiat79.

Cur heroes homerici aut levi sententia?...

[67] Quid autem quod cum heroes, tum dii, quum maxime commoti sunt, alterius levi oratione unove dicto sedantur, et contrarium induunt animum, nisi sint tanquam pueri, qui infírmas gerunt mentes, et leviori quam foeminae sunt sententia?

... aut summe difficiles?...

[68] Contra autem, Achilles nulla ratione diu induci potest ut iram leniat et graecis, ad naves de summa rerum periclitantibus, fatale ferat auxilium: quae summa difficultas nunc proprie diceretur rusticorum. [p. 697 modifica]

...infirmi animis? et breves mentibus...

[69] Ex quo genere et illud est, quod ipsius heroes, dum sedatissimo animo, sive adeo aliis affectibus maxime perturbato, de aliis rebus aut loquuntur aut agunt, si forte quid triste iis in mentem veniat, statim amarissimos effunduntur in luctus: contra, summo afflicti dolore ac luctu, ut Ulysses Alcinoo dicit, dum comedunt et bibunt, praeteritas aerumnas obliviscuntur80. Quod utrunque brevissimarum mentium est.

... aut tardiores?

[70] Cui vicio dandus ille quoque mos est, quo homerici heroes cum suis ipsorum animis, tanquam essent alieni, sermones instituunt— in quo plurimus est Ulysses, dum erro perfert aerumnas; — de rebus, quas quis solertior paullo necessarias arbitratur, deliberationes habent. Quod illorum mentes satis tardas arguit.

Locutiones homericae ex mentium brevitate et ruditate.

[71] Atque ex hac ingeniorum Homeri tempore adhuc insigni ruditate locutiones illae erant: «intellexit sacrimi robur Antinoi», «allocuta est vis sacra Telemachi»81, tanquam mens aliena res esset et ipsis incognita; «mentes», «animi» prò «mente», «animo», quia rudibus hominibus quaelibet cogitatio una mens, quaelibet electio unus animus, atque adeo intellectus plurium mentium, voluntas plurium animorum complexio videbatur. Indidem illa «pectora», «ora» prò «pectore», «ore», quia semper aliud pectus alia sentiens, semper aliud os alio vultu putabant; et «prudentiae», «fortitudines», nondum gnari ex pluribus actibus unum virtutis habitum intelligere; «memorare lecti, mensae, pugnae» prò «cogitare», quod adhuc memoria et phantasia ferme toti pollebant; «et pectore cogitare», «corde sapere», quia nihil [p. 698 modifica] fere nisi perturbati intelligerent sentirentve. Et comparationes, in quibus, praeter eetera, est Homerus incomparabilis, a brutis animantibus ferme omnes desuinptae — quod Scaliger poetae vicio iniurius vertit82, — gentium graecarum ingenia adhuc rustica satis probant.

Aniles ineptiae Homeri eius aetati probatae.

[72] Haec hominum Homeri aetate satis adhuc rudis natura aniles ineptias, quae nunc videntur, in Odyssea maxime, facile veras putabat, eadem illa heroum summa credulitate, qua ignotorutn narrationibus admirandis statini fidem temere adhibebant, ut illis Ulyssis erronis quocumque gentium appellentis.

Cur Homerus maximus poetarum?

[73] Et tam rudium hominum aetate Homerus maximus floruit poetarum; quia, pro nostra retecta poeseos origine, iccirco fuit maximus poetarum, quia aetate floruit tam rudium hominum, neinpe qua graeci plurimum sensu, phantasia, memoria, ingenio, parum ratione et iudicio praestarent. Ita ut, nisi ita saepe dormitaret, nunquam bonus fuisset Homerus.

[VII]

DE VETERUM SAPIENTIA EX FABULIS ERUENDA

[74] Non igitur ultra est opus, ut suam poetarum principi adstruant dignitatem, eruditi altissimae sapientiae sententias invitas coactasque Homeri ineptiis obtrudant.

Cur philosophiam vulgus celatam83? — Unde disciplinae
acroamaticae et exotericae?

[75] Nam philosophi, quorum princeps Pythagoras, cum de divinis rebus longe aliter ac caecum gentium vulgus [p. 699 modifica] sentirent, ac proinde grave subirent periculum ne, si sua placita de divina philosophia palam fierent, tanquam athei, ut Socrati accidit, et violatarum religionum rei insimularentur, sedulo suam vulgus celabant sapientiam, et altissima eius arcana ipsi sibi secreto tradebant, adeoque tantum civilis vitae officia docebant foris. Unde illa est Celebris disciplinarum divisio, qua aliae acroamaticae, sive acusmaticae, hoc est quae auditu discipulis, qui philosophiae sacris initiati erant, tradebantur (unde mansit illud «audire philosophos» pro «dare operam philosophiae»); aliae exotericae sive cyclicae, quae in vulgus tanquam profanum per circulos emittebantur.

Ratio silentii pythagorici.

[76] Hinc Pythagoras plurimus in exploratione eorum qui eum sectari volebant: quod primum perpetuo quinquenni eorum silentio faciebat; postea a suis iam eruditis auditoribus eos institui ad philosophiam curabat; tandem qui se ipsum disserentem audirent dignos spectatos, ad suum interius auditorium admittebat.

Unde pythagorica symbola?

[77] Cumque Pythagorae aetate vulgaris scriptura nondum etiam reperta esset, ut ex Philone supra demonstravimus, suam philosophiam aut characteribus heroicis seu symbolis, aut carmine gryphis et aenigmatibus referto, quod «aureum» eius asseclae dixere, continebat: ut Philolaus, qui primus libros pythagoricae philosophiae evulgavit, quanquam vulgari scriptura, linguae tamen genere vulgo prorsus ignoto id fecit, ut pauca eius fragnienta obscurissima testatum faciunt. Igitur, cum characteres vulgares nondum inventi essent, et ea civilis religionis seu reverentia seu metus philosophos attineret, commodum putarunt arcanae philosophiae placita congruentibus, siquae darentur, fabulis involvere, ut, cum occulta sapientiae dissererent, vulgaris religionis et lingua et auctoritate vulgo loqui viderentur. Idque adeo veruni, ut, in iis ad quae occultanda commodae fabulae non darentur, alias ipsi de integro [p. 700 modifica] excogitarint, ut quamplurimas excogitavit Plato stoicique, quorum celebres illae sunt de phoenice ave, sive de mundi conflagratione, et de anu fatidica, sive de Fato.

Cur philosophi et ipsi poetae?

[78] Quare tantum abest primis philosophis fuisse propositum e poetarum fabulis arcanain veterum sapientiam eruere, ut ipsi sua sapientum dogmata poetarum fabulis obscurarent. Cuius erroris caussa ea fuit: quod philologi, cum veram poeseos originem ignorassent, et ex una parte Homerum, et sublimitate fabularum et granditate locutionis, poetam omnino incomparabilem, ex parte altera tot tantasque ei excidisse ineptias animadverterent, cum haec componere non possent, eas ineptias altissimam sapientiam continere opinati sunt.

Quare a Platone ad nostra usque tempora (namque id est unum ex magni Verulamii desideriis conatibusque) veterum sapientiam ex poetarum fabulis eruere flagrantissime, sed irrito omnium voto, desideratum.

Cur Annius84 nihil super Platonem affert?

[79] Unde factum quod Trismegistus et Berosus, Annii84 imposturae, quain creditu faciles principio fuere, tam perpetuo supra Platonem nihil quicquam novi comportarint.


Note

  1. § 2 [Ed.].
  2. Il., XXIII, 257 sgg. [Ed.].
  3. Od., XVII, 168 [Ed.].
  4. Od., I, 107 [Ed.].
  5. Od., VI, 291 sgg.; VII, 85 sgg. e 112 sgg. [Ed.].
  6. Od., IV, 7 «sgg. [Ed.].
  7. Od., VIII, 158 sgg. [Ed.].
  8. Veramente, la grotta di Calipso: Od., V, 59-60 [Ed.].
  9. Od., XV, 459 [Ed.].
  10. Od., XIX, 232-3 [Ed.].
  11. Od., VI e VII, passim [Ed.].
  12. Od., XVIII, 291-3 [Ed.].
  13. Il., XXIV, 192-3 [Ed.].
  14. Od., V, 59 sgg. [Ed.].
  15. Od., X, 358 sgg. [Ed.].
  16. Od., VII, 335 sgg- [Ed.].
  17. Nulla del genere né in Il., XXII, 416 sgg., né in Il., XXIV, 493 sgg. [Ed.].
  18. Od., I, 148 [Ed.].
  19. Il., III, 5; IV, 385 [Ed.].
  20. Il., IV. 624 sgg.; Od., X, 234-5, etc. [Ed.].
  21. Veramente, in sette [Ed.].
  22. Non ad Antinoo {Od., XVII, 415 sgg.), ma a Penelope (XIX, 113) [Ed.].
  23. Il., XVIII, 493 sgg. [Ed.].
  24. Od., XII, 432-41 [Ed.].
  25. Il., VI, 168 sgg. [Ed.].
  26. Il., XXI, 184-99 lEd.].
  27. Veramente, Menelao: cfr. Od., IV, 455 sgg. [Ed.].
  28. Od., IV. 227 sgg. [Ed.].
  29. Od., XIV, 352 sgg. [Ed.].
  30. Il., IX, 382 sgg. [Ed.].
  31. Veramente, da una egizia di Tebe: Od., IV, 125 sgg. [Ed.].
  32. Il., I, 423-4 [Ed.].
  33. Od., I, 22 sgg. [Ed.].
  34. Od., IV, 85; XIV, 295 [Ed.].
  35. Od., V, 44 sgg. [Ed.].
  36. Od., VII, 321 sgg. [Ed.].
  37. Od., VI, 268-73; VII, 34-6, 328 [Ed.].
  38. 8 [Ed.].
  39. Od., IV, 354 sgg. [Ed.].
  40. De bello civili, III, 113 [Ed.].
  41. Od., X, 135 [Ed.].
  42. Od., XV, 459 [Ed.].
  43. Cfr. Dissertationes, VII [Ed.].
  44. Veramente, da un muro di bronzo: Od., X, 3-4 [Ed.].
  45. Testo: εννοσιγαίων [Ed.].
  46. Fraintendimento di Od.. XI, 11-22 [Ed.].
  47. Veramente, a Tolomeo, IV, 6, e a Plinio il vecchio, V, 8 [Ed.].
  48. Invece, pel gran numero dei gelsi mori che vi fiorivano al tempo della quarta crociata, allorché lo si prese a chiamare Morea [Ed.].
  49. Confusione tra Calcide e la Colchide, di cui Eeta era favoleggiato re [Ed.].
  50. Il., XVI, 148-51 [Ed.].
  51. Il., XX, 221 sgg. [Ed.].
  52. Od., IV, 80-102; e cfr. XXIII, zu [Ed.].
  53. Cfr. S, III, 4, 3 e 4, male interpretato dal V. [Ed.].
  54. Od., X, 80 sgg. [Ed.].
  55. Cfr. Cic., De natura deorum, II, 42 [Ed.].
  56. VI, 2 [Ed.].
  57. Od., XIV, 327-8 [Ed.].
  58. Testo: <<Inferni» [Ed.].
  59. Od., XI, 13 sgg. [Ed.].
  60. Od., XI, 6-8 [Ed.].
  61. Cfr. Dissertationes, VI [Ed.].
  62. Liv., IV, [2].
  63. 63,0 63,1 Testo: «dimidium» [Ed.].
  64. Ter., Andria, I, 5, 15 [Ed.].
  65. Il., VIII, 18-27 [Ed.].
  66. Il., V, 335 sgg., 855 sgg. [Ed.].
  67. Il., XXI, 404 Sgg. [Ed.].
  68. Piú esattamente, le dá un pugno: II., XXI, 424 sgg. [Ed.].
  69. Il,, XXII, 20 [Ed.].
  70. Il., XXII, 261 sgg. [Ed.].
  71. Il., XXI. 394 TEd.].
  72. (a) Il., I, 225 [Ed.].
  73. Il., XXI, 489 sgg. [Ed.].
  74. Il., XXIV, 556 sgg. [Ed.].
  75. Si veda sopra p. 667, n. 1 [Ed.].
  76. Cfr. p. e. Il., XXII, 261 sgg. [Ed.].
  77. Il., XVII [Ed.].
  78. Il., XXIV, 477-691 [Ed.].
  79. Od., 1, 259-63 [Ed.].
  80. Od., X, 453-65 [Ed.].
  81. Od., XVIII, 34 e 60 [Ed.].
  82. Poetica, V, 3, ediz. del 1586, pp. 543-6* [Ed.].
  83. Testo. «celatum» [Ed.].
  84. 84,0 84,1 Testo: «Anianus» e «Aniani». Ma si tratta, naturalmente, di Aunio da Viterbo [Ed.].