Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/99


de homero eiusque utroque poemate 683

gente principe civitatem communicant. De quibus disseremus in notis ad caput XVII1, ubi enumerantur ex Tanai et Sesostride, quales explicavimus, consectanea.

[IV]

DE PRIMARUM VOCUM ALIENATIONE

[22] At enim fabulae, multo ante Homeri tempora inventae, tradunt ab Hesperia Herculem aurea reportasse poma et Caci boves abegisse; et priorem Hercule Atlantem in Mauritania humeris sustinere caelum, in quo labore Hercules Atlanti successiti Perseum in Aethiopia Andromedam liberasse; argonautarum expeditionem in Pontum et Bacchi ab indis reportatas victorias; atque, eodem Thebarum nomine, et celeberrima Aegypti et antiquissima urbs in Boeotia appellatae.

[23] Heic antiquitatis hactenus obscurissimis rebus ingentem lucem ex nostris principiis allaturum spero, si haec duo vera, quae iam demonstravimus, concedantur:

[24] I. Homerum ad quingentos annos post seculum heroicum floruisse («seculum heroicum», quod chronologi designant, accipio: nam quod nos definimus, ad Homerum usque perdurat).

[25] II. Homeri aetate nondum vulgarem scripturam inventam.

[26] Quibus datis, de his fabulis graecorum, nisi gravius, idem certe est iudicandum quod de nostrarum civitatum antiquitatibus, quae a barbaris per multa rudia literarum secula ad nos pervenerunt. Quas vulgus omnino credit: acrioris autem iudicii homines aut prorsus falsas aut veras magna ex parte falsis commixtas iudicant.

Philologiae assiomata.

[27] Eius effecti praecipuam caussam coniicio vocum primarum alienationem ab ipsarum significatione nativa, tempo-

  1. Cfr. Dissertationes, VII [Ed.].