Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/110

694 dissertatio quarta

Impossibilis deorum religio Homeri auditoribus credibilis.

[60] Ex qua etiam gigantum historia profluxit religio illa, qua dii deaeque heroibus homericis, modo palam, modo sub fictis, sive notis sive ignotis, personis, adsunt: qua religione, tanquam machina perpetua, utitur poeta ut suas fabulas sustineat vel exsolvat. Quod primi hominum, qui gentes fundarunt, fulmine primum audito, tanta religione falsa perculsi, ut, vicio affecta phantasia, omnia, quae viderent, audirent, memorarent, deos sibi videre crediderint: deinde, ea vi phantasiae elanguente, alii sibi videre deos visi sunt, alii non item.

Dii potentia aestimati.

[61] Deos autein adhuc potentia aestimabant: unde in Homero passim Iupiter deorum rex habitus, quod omnes viribus praestet, et praecipue in fabula de Iovis catena1. Quare facile persuasum homericae aetatis vulgo Diomedem, Minervae deae potentioris ope adiutum, Martem ac Venerem vulnerasse2, quae, in contentione deorum, ipsa Martem saxo ferit3, Venerem spoliat4, et Achilles non veretur cum Apolline ipso pugnare, si aequas cum eo vires haberet5.

Cur ius iniquum aequum putatum Homeri tempore?

[62) Ex qua religione ius illud heroicum aequum putatum, quo inter viribus inaequales nullam iuris aequi putat communionem Achilles, qui Hectori, secum ad pacta venire volenti, respondit: — Inter hominem et leonem pacta non iniri, neque lupos et agnos concordem gerere animum6. — Quae iusti opinio congruebat primis rebuspublicis, quas demonstravimus esse

  1. Il., VIII, 18-27 [Ed.].
  2. Il., V, 335 sgg., 855 sgg. [Ed.].
  3. Il., XXI, 404 Sgg. [Ed.].
  4. Piú esattamente, le dá un pugno: II., XXI, 424 sgg. [Ed.].
  5. Il,, XXII, 20 [Ed.].
  6. Il., XXII, 261 sgg. [Ed.].