Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/91

IV

[DE HOMERO EIUSQUE UTROQUE POEMATE]

In exornationem perpetuam capitis XII partis II

(pag. 378, n. 3).


[I]

DE POESEOS ORIGINE

[1] Sed, ut quae de poeseos origine hoc capite disseruimus, gravissime, quantum est, confirmemus, de Homero eiusque utroque poemate quaedam ad hanc rem plurimum facientia aliquanto curatius videamus.

[II]

DE HOMERI AETATE

[2] Quae ut constabiliantur universa, ante omnia est Homeri aetas definienda. Cumque apud graecos nulla inveniatur conscriptio poematis Homeri vetustior, ut scribit Iosephus primo libro Contra Apionem1, quid nobis superest nisi ut Homeri aetatem Homero ipso probemus?

Homeri aetate omnia certamina olympica:
currus desultori, ludus annuii equester, lusus talorum.

[3] Achilies in Patrocli funere2 edit omnium certaminum genera, quae postea in ludis olympicis iain Immanissima Grae-

  1. § 2 [Ed.].
  2. Il., XXIII, 257 sgg. [Ed.].