Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/101


de homero eiusque utroque poemate 685

III

Hesperia prima, Hesperia secunda, Hesperia tertia.

[33] Ad hoc utrumque exemplum illa fuisse necesse est: Hesperiam principio dictam graecis occiduam Graeciae plagam, ubi ipsis stella Hesperus occidere videretur; deinde, retecta iisdem Italia, ob situs similitudinem, «Hesperiam» graecis Italiani fuisse, quae, prae occidua Graeciae particula, «Hesperia magna» dieta poetis mansit; tandem cognitam Hispaniam, ultimam ab occidua plaga terrarum, «Hesperiam» dictam mansisse. Qua ratione verisimile illud fit: Herculem ab Hesperia, nempe aliqua occidua Graeciae parte, a Caco abegisse boves et aurea poma reportasse.

IV

Primus Atlas — Primae Herculis columnae.

[34] Sic Atlas graecis fuerit principio quivis altissimus mons, qui aliquem ipsis terrae orbem terminaret. Nani qua ratione illa mundani systematis tam rudis apud Homerum opinio nasci potuit — Atlantem sustinere columnas quae coelum terrasque complecterentur — nisi inter rudissimos homines, qui in altissimorum montium convallibus agerent, et montibus, quibus conclusi essent, tanquam pueri, universum terminari putarent? Deinde ad ultimos ab occidua orbis terrarum plaga montes, ex eadem rationis similitudine, ea vox translata est; et ab eadem parte Abylas et Calpe inde «Herculis Columnae» appellatae, qui Atlanti in caeli onere sustentando successit.

V

Primae Aethiopia seu prima Africa.

[35] Sic Aethiopiam, seu Mauritaniani, principio fuisse Peloponnesum dicendum est, namque in hoc libro diximus ad Herodotum1 pervenisse traditionem principio aethiopes albos

  1. Veramente, a Tolomeo, IV, 6, e a Plinio il vecchio, V, 8 [Ed.].