Iuvenilia (Galilei)/Quaestio prima - Quid sit id de quo disputat Aristoteles in his libris De caelo.

Quaestio prima - Quid sit id de quo disputat Aristoteles in his libris De caelo.

../Avvertimento ../Quaestio secunda - De ordine, connexione et inscriptione horum librorum. IncludiIntestazione 22 settembre 2022 75% Da definire

Quaestio prima - Quid sit id de quo disputat Aristoteles in his libris De caelo.
Avvertimento Quaestio secunda - De ordine, connexione et inscriptione horum librorum.
[p. 15 modifica]

Quaestio1 prima.


Quid sit id de quo disputat Aristoteles in his libris De caelo.


P.a opinio.Qui obiectum totius Physicae corpus generabile et corruptibile constituunt, hi sentiunt considerari ab Aristotele caelum et elementa prout sunt principia rerum generabilium et corruptibilium; nam caelum, secundum hos, est causa efficiens generationis et corruptionis2, elementa autem causa materialis. Horum opinionem confutavimus in quaestione De obiecto totius Physicae.§ 1

2.a opinio.Alexander, referente Simplicio in prooemio3 horum librorum, putat 10 obiectum esse universum, prout complectitur caelum et quatuor elementa, quae sunt corpora simplicia: quare nomine caeli, in inscriptione horum librorum, putat intelligendum esse universum, secutus Aristotelem, qui, in p.o libro t. 96, inter alias caeli acceptiones, hanc quoque usurpat. Hanc sententiam Zimara in sua Tabula tribuit Averroi, eamque aperte tuetur D. Thomas4, docendo obiectum esse universum secundum suas partes integrales. Quod si illi obiicias, plantas etiam et animalia esse partes integrantes universi, respondet disparem esse rationem corporum simplicium, plantarum atque animalium: nam plantae et animalia non habent determinatum situm nisi ratione elementorum 20 praedominantium, neque proprie sunt partes integrales universi. [p. 16 modifica] 3a opinio.Iamblicus et magis Syrianus constituunt obiectum horum librorum caelum, de quo volunt Aristotele primo et per se egisse; consecutive autem, elementa: nam non egit de elementis, nisi quia vel conducunt ad cognitionem caeli, vel quia pendent a caelo.

4a opinio.Albertus Magnus ponit obiectum corpus mobile ad ubi. Ratio illius haec est: quia obiectum totius Physicae est corpus mobile in communi; horum ergo quatuor librorum, qui sunt una pars Physicae, obiectum debet esse prima species corporis mobilis, quod est corpus mobile ad ubi.

5a opinio.Simplicius, in prooemio5 horum librorum, sentit obiectum esse corpus simplex, compraehendens6 caelum et quatuor elementa. Fundamentum illius est: quia. Aristoteles in 8 libris Physicorum7 egit de principiis et proprietatibus rerum naturalium; ergo in his libris, qui immediate illos consecuntur, debuit agere de prima specie corporis naturalis, quae est corpus simplex.

6a opinio.Niphus8 , ut quatuor has sententias inter se concordet, ponit obiectum aggregationis, cum Alexandro, universum; obiectum praedicationis, cum Alberto, corpus mobile ad ubi; obiectum attributionis, corpus simplex, cum Simplicio; obiectum principalitatis, caelum, cum Iamblico et Syriano.

P.a conclusio.Equidem dico, primo, universum non esse obiectum horum librorum. Conclusio est Aristotelis, in 3o De caelo in initio, et in p.o Meteororuni c. p.o; quibus in locis, explicans quae superius dixerat, nullam fecit mentionem universi. Et patet ratione. Quia vel universum accipitur pro ente communissime sumpto, complectente sub se tam corporea quam corporis expertia; et hoc modo universum non est considerationis physicae, sed spectat vel ad peritum vel ad metaphysicum aliquo modo, quatenus contemplatur ens in communi. Confirmatur: quia alias, si universum esset obiectum, sequeretur9 nullam connexionem hos libros habere cum superioribus; quia universum, ut sic, non est species neque pars obiecti physici. Vel, 2o, universum accipitur pro toto quodam continente varias et pugnantes inter se naturas: et hoc modo, cum non possit esse obiectum alicuius scientiae (est enim aggregatum per accidens), a fortiori non poterit esse obiectum alicuius partis. Vel, 3o, universum accipitur pro toto quodam integrato ex pluribus [p. 17 modifica]partibus: et hoc modo est quidem considerationis physicae, non tamen tanquam obiectum sed tanquam passio obiecti, cum obiectum sit aliquod corpus naturale.

2a conclusio.Dico, 2°, caelum non considerari per se tantum in his libris. Probatur conclusio, quae est Aristotelis ubi supra. Probatur ratione: quia, ex Simplicio, maxima pars huius operis posita est in elementis; nam in 3° et 4° libro agit Aristoteles de natura et qualitatibus elementorum; in 2° libro, a t. 77 usque ad finem, agit de terra; in p.°, ubi tractat de aeternitate et unitate, agit etiam de elementis: ergo elementa§ 2 non considerantur consecutive et per accidens, sed per se. 2o, elementa sunt per se scibilia, et non nisi a physico; ergo [etc.].§ 3 Patet etiam hoc, quia in 2° libro utitur prooemio10; quod indicat, de elementis agi per se.§ 4

3a conclusio.Dico, 3°, obiectum non esse corpus mobile ad ubi. Probatur conclusio: quia obiectum alicuius pantis debet respondere obiecto totius; sed obiectum totius Physicae est corpus naturale, ut naturale; ergo obiectum alicuius partis Physicae non potest esse corpus mobile ad ubi. Conclusio est Aristotelis, non quidem in actu signato, sed in actu exercito; cum ipse agat de elementis, ut diximus, in duobus libris per se.

4a conclusio.Dico, 4°, opinionem Simplicii mihi probabilissimam esse. Pro cuius faciliori intelligentia, suppono duo: alterum est, obiectum totius Physicae esse corpus naturale, ut naturale; alterum est, obiectum totale alicuius scientiae illud esse ad quod caetera, quae in scientia tractantur, reducuntur, partiale vero esse illud quod continet aliquam partem vel speciem totalis obiecti. Probatur ita conclusio. In 8 libris Physicorum Aristoteles egit de principiis et passionibus corporis naturalis; ergo, cum hi quatuor libri sint pars totius Physicae, debuit ab Aristotele agi in his vel de aliqua parte, vel de aliqua specie, totius obiecti: sed duae tantum sunt species et partes totius obiecti physici, corpus simplex et corpus mixtum; et de mixto egit in lib. [p. 18 modifica]Meteororum: ergo de Simplicio in his. Patet obiectum esse corpus simplex, ex Aristotele: qui caelum elementum vocat, non quod proprie sit elementum, sed quia commune habet cum elementis esse corpus simplex; sed hic agitur de caelo et elementis; ergo de corpore simplici, in quo convenit caelum cum elementis.§ 5

Obiectio. Dices: Non fuere explicata principia corporis simplicis ab Aristotele in his libris; ergo corpus simplex non est obiectum. Respondeo, fuisse explicata principia corporis physici in 8 lib. Physicorum; quod satis est: nam corpus simplex continetur sub corpore naturali tanquam species, corporis autem naturalis in lib. Physicorum fuerunt explicata principia.

Obiectio p.a Obiicitur, primo, corpus simplex, hoc est caelum et dementa, demonstrari; ut patet a t. 5 usque ad 10, ubi probatur dari substantia distincta ab elementis, quae est caelum; et ex 3 Caeli a t. 31 usque ad 37, ubi probatur dari dementa: at obiectum in scientia tanquam notum supponitur: ergo [etc.].

Obiectio 2a. Obiicitur, 2o: de singularibus non potest esse scientia; ut alibi ostendimus,§ 6 cum, ex p.o Post. 11, non possint definiri neque demonstrari; ut etiam patet ex 7 Met. t. 54, 55: sed caelum et dementa, secundum se tota, sunt ita singularia, ut repugnet illis posse multiplicari et fieri alia: ergo [etc.].

Obiectio 3o. Obiicitur, 3o, cum subiectum in scientia debeat esse unum, secundum Aristotelem § 7 p.o Post. 43, corpus simplex, idest caelum et elementa, non esse unum, cum illud sit incorruptibile, haec corruptibilia, licet non secundum se tota: corruptibilia autem et incorruptibilia per se primo sunt diversa, ex Aristotele 10 Met. 26: ergo [etc.]. Neque dicas caelum et elementa, quatenus sunt corpora simplicia, convenire in una ratione. Nam haec ratio non est analoga, secundum nos qui reponimus caelum in eodem praedicato in quo elementa; neque univoca, quia debuisset alias Aristoteles agere de corpore simplici in hoc opere, de quo tamen non meminit, tum de speciebus illius. Quod confirmatur ex Themistio11, in 2o De anima t. 30, [p. 19 modifica]docente, ex Aristotele, hoc differre analogum ab univoco : quod univocum debet prius tractari in communi, cum dicat «unam naturam ab inferioribus distinctam»; non autem analogum, quod immediate dicit «sua inferiora».

Obiectio 4a. Obiicitur, 4o, in his libris non solum considerari corpora simplicia secundum se et secundum qualitates motivas, sed etiam secundum activas et secundum quod sunt principia mixtorum: tum quia caelum in 2o libro non solum consideratur secundum vim motricem, sed etiam ut est principium ad haec inferiora concurrens per suam actionem; tum quia in 3o et 4o De caelo agitur de elementis non solum secundum qualitates motivas, sed etiam secundum alterativas. Neque id mirum est: cum elementa suapte natura sint ordinata ad generationem mixtorum; ac proinde, ubi considerantur secundum se, debent etiam considerari in ordine ad mixta.

Obiectio 5a Obiicitur, 5o, authoritas Aristotelis, in p.o Caeli t. 4o pollicentis se tractaturum de universo, et in 3o Caeli t. p.o appellantis caelum elementum, non quidem alterationis, sed compositionis, ac proinde innuentis se egisse de caelo quatenus, simul cum aliis elementis, componit universum. Adde, cum12 illud sit obiectum adaequatum alicuius scientiae cuius partes et proprietates in illa considerantur, et in his libris partes et proprietates universi considerentur, universum esse obiectum. Quod autem partes et proprietates universi in his libris considerentur, patet: nam in illis, primo, ostenditur, mundum esse perfectum, p.o Caeli in principio; esse finitum, a t. 38 usque ad 77; esse unum et non posse esse plures, a 76 usque ad 101; a 101 usque ad finem, esse sempiternum.

Ad p.am obiectionem. Respondeo p.o Ad primam obiectionem respondent aliqui, subiectum totalis scientiae non posse demonstrari esse; at vero partiale, si sit ignotum, posse, modo non desit medium non aliunde quam ab ipsa scientia desumptum, praesertim si ab illo non pendeat ratio formalis totalis obiecti: unde, quia caelum et elementa poterant esse ignota, et dabatur medium physicum r.o 2o. ad ea demonstranda, ideo etc. Melius dici potest, Aristotelem in p.o Caeli non demonstrare caelum esse, quia hoc notum erat, per se, sed secundum quid; idest esse naturae distinctae13 ab aliis elementis: sicut etiam 3o Caeli, a t. 31 usque ad 37, non demonstrat elementa simpliciter esse, sed qualia sint; hoc est resolubilia in mixta et non [p. 20 modifica] Ad 2am R.o p.a R.o divisibilia in aliam speciem. Ad 2am, negant aliqui, de singularibus incorruptibilibus non posse esse scientiam. Melius respondetur, naturas elementorum et orbium caelestium posse abstrahi a conditionibus individuantibusm, et fieri universales: neque ad hoc requiritur aptitudo physica ad essendum in multis, sed satis est logica per non repugnantiam. Ad 3am Ad 3am14, respondeo, corpus simplex, quod est obiectum huius operis, esse unum unitate univocationis, ut ostendimus, in praedicato substantiae; neque fuisse necessarium, Aristotelem prius disputare in his libris de corpore simplici in communi, quandoquidem, ut diximus, principia et proprietates corporis naturalis in communi fuerant explicata in 8 libris Physicorum; ex quibus, simul cum illis paucis quae praemittuntur in his libris, facile colligi poterant ea omnia quae a physico de corpore simplici in communi sunt cognoscenda. Ad 4am.Ad 4am, respondeo admittendo argumentum: nam probabilissimum esse arbitramur, ex his 4 lib. De Caelo et ex duobus De generatione libris confici unum opus, in eoque considerari corpora simplicia et secundum se et ut sunt principia mixtorum; et in p.o quidem ac 2o De caelo disputari de substantia et accidentibus caeli, in 3o et 4o de elementis secundum se et secundum qualitates motivas; in p.o denique et 2o De generatione, de elementis qualitates activas et ut sunt principia mixtorum. Ad 5am.Ad 5.am, respondeo, argumentum solum probare, in his libris aliquo modo tractari de universo, ut patet ex prima conclusione, non autem de illo ut subiecto adaequato15: nisi forte intelligatur, universum ratione suarum partium esse obiectum; quod est dicere, corpus simplex considerari in hoc opere; quod volumus.

Varianti

  1. 1. Questio
  2. 6. coruptionis
  3. 9. proemio
  4. 15. Tomas: e così le molte altre volte che ricorre.
  5. 9. proemio
  6. 10. compraendens
  7. 11, 26, 30. Phisicorum, phisicae, phisici. Ma altre volte, correttamente, phys....: e così, senza più notarlo, uniformeremo. —
  8. 15. Nifus
  9. 28. sequaeretur
  10. proemio —
  11. 32. Temistio
  12. 19. Adde quod cum — adequatum —
  13. 34. dixtinctae —
  14. 6. Ad 3um
  15. 23. adequato

Note del curatore

  1. Cioè in altra delle quaestiones alla cui serie appartengono questi studi scolastici: di che è stato toccato nell’Avvertimento. Troveremo altri simili rimandi.
  2. Qui nel manoscritto si trascorre alle parole della linea seguente «elementa sunt etc.»: poi è cancellato e ripreso. Evidente segno di trascrizione: cfr. pag. 18, (3).
  3. Aggiungiamo, in parentesi quadra [ ], a simili «ergo» conclusivi, l’«etc.» che è necessariamente sottinteso, e che talvolta troveremo espresso.
  4. Da «Patet» a «per se» è aggiunto in margine.
  5. (1) Da «Patet» a «cum elementis» è aggiunto in margine.
  6. (2) Cfr. pag. 15, (1).
  7. (3) Il manoscritto dà for. (formalem), corretto poi in for.le (formale) : evidente errore di trascrizione (cfr. pag. 17, (1)), per materiale scambio di lettere, da Ar. (Aristotelem), parola portata di necessità dal contesto.