Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
18 | iuvenilia |
rorum: ergo de Simplicio in his. Patet obiectum esse corpus simplex, ex Aristotele: qui caelum elementum vocat, non quod proprie sit elementum, sed quia commune habet cum elementis esse corpus simplex; sed hic agitur de caelo et elementis; ergo de corpore simplici, in quo convenit caelum cum elementis.§ 1
[Obiectio.] Dices: Non fuere explicata principia corporis simplicis ab Aristotele in his libris; ergo corpus simplex non est obiectum. Respondeo, fuisse explicata principia corporis physici in 8 lib. Physicorum; quod satis est: nam corpus simplex continetur sub corpore naturali tanquam species, corporis autem naturalis in lib. Physicorum fuerunt explicata principia.
[Obiectio p.a] Obiicitur, primo, corpus simplex, hoc est caelum et dementa, demonstrari; ut patet a t. 5 usque ad 10, ubi probatur dari substantia distincta ab elementis, quae est caelum; et ex 3 Caeli a t. 31 usque ad 37, ubi probatur dari dementa: at obiectum in scientia tanquam notum supponitur: ergo [etc.].
[Obiectio 2a.] Obiicitur, 2o: de singularibus non potest esse scientia; ut alibi ostendimus,§ 2 cum, ex p.o Post. 11, non possint definiri neque demonstrari; ut etiam patet ex 7 Met. t. 54, 55: sed caelum et dementa, secundum se tota, sunt ita singularia, ut repugnet illis posse multiplicari et fieri alia: ergo [etc.].
[Obiectio 3o.] Obiicitur, 3o, cum subiectum in scientia debeat esse unum, secundum Aristotelem § 3 p.o Post. 43, corpus simplex, idest caelum et elementa, non esse unum, cum illud sit incorruptibile, haec corruptibilia, licet non secundum se tota: corruptibilia autem et incorruptibilia per se primo sunt diversa, ex Aristotele 10 Met. 26: ergo [etc.]. Neque dicas caelum et elementa, quatenus sunt corpora simplicia, convenire in una ratione. Nam haec ratio non est analoga, secundum nos qui reponimus caelum in eodem praedicato in quo elementa; neque univoca, quia debuisset alias Aristoteles agere de corpore simplici in hoc opere, de quo tamen non meminit, tum de speciebus illius. Quod confirmatur ex Themistio1, in 2o De anima t. 30,
- ↑ 32. Temistio —
- ↑ (1) Da «Patet» a «cum elementis» è aggiunto in margine.
- ↑ (2) Cfr. pag. 15, (1).
- ↑ (3) Il manoscritto dà for.lē (formalem), corretto poi in for.le (formale) : evidente errore di trascrizione (cfr. pag. 17, (1)), per materiale scambio di lettere, da Ar.lē (Aristotelem), parola portata di necessità dal contesto.