Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
16 | iuvenilia |
[3a opinio.]Iamblicus et magis Syrianus constituunt obiectum horum librorum caelum, de quo volunt Aristotele primo et per se egisse; consecutive autem, elementa: nam non egit de elementis, nisi quia vel conducunt ad cognitionem caeli, vel quia pendent a caelo.
[4a opinio.]Albertus Magnus ponit obiectum corpus mobile ad ubi. Ratio illius haec est: quia obiectum totius Physicae est corpus mobile in communi; horum ergo quatuor librorum, qui sunt una pars Physicae, obiectum debet esse prima species corporis mobilis, quod est corpus mobile ad ubi.
[5a opinio.]Simplicius, in prooemio1 horum librorum, sentit obiectum esse corpus simplex, compraehendens2 caelum et quatuor elementa. Fundamentum illius est: quia. Aristoteles in 8 libris Physicorum3 egit de principiis et proprietatibus rerum naturalium; ergo in his libris, qui immediate illos consecuntur, debuit agere de prima specie corporis naturalis, quae est corpus simplex.
[6a opinio.]Niphus4 , ut quatuor has sententias inter se concordet, ponit obiectum aggregationis, cum Alexandro, universum; obiectum praedicationis, cum Alberto, corpus mobile ad ubi; obiectum attributionis, corpus simplex, cum Simplicio; obiectum principalitatis, caelum, cum Iamblico et Syriano.
[P.a conclusio.]Equidem dico, primo, universum non esse obiectum horum librorum. Conclusio est Aristotelis, in 3o De caelo in initio, et in p.o Meteororuni c. p.o; quibus in locis, explicans quae superius dixerat, nullam fecit mentionem universi. Et patet ratione. Quia vel universum accipitur pro ente communissime sumpto, complectente sub se tam corporea quam corporis expertia; et hoc modo universum non est considerationis physicae, sed spectat vel ad peritum vel ad metaphysicum aliquo modo, quatenus contemplatur ens in communi. Confirmatur: quia alias, si universum esset obiectum, sequeretur5 nullam connexionem hos libros habere cum superioribus; quia universum, ut sic, non est species neque pars obiecti physici. Vel, 2o, universum accipitur pro toto quodam continente varias et pugnantes inter se naturas: et hoc modo, cum non possit esse obiectum alicuius scientiae (est enim aggregatum per accidens), a fortiori non poterit esse obiectum alicuius partis. Vel, 3o, universum accipitur pro toto quodam integrato ex pluribus