Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
20 | iuvenilia |
[Ad 2am R.o p.a R.o 2°] divisibilia in aliam speciem. Ad 2am, negant aliqui, de singularibus incorruptibilibus non posse esse scientiam. Melius respondetur, naturas elementorum et orbium caelestium posse abstrahi a conditionibus individuantibusm, et fieri universales: neque ad hoc requiritur aptitudo physica ad essendum in multis, sed satis est logica per non repugnantiam. [Ad 3am] Ad 3am1, respondeo, corpus simplex, quod est obiectum huius operis, esse unum unitate univocationis, ut ostendimus, in praedicato substantiae; neque fuisse necessarium, Aristotelem prius disputare in his libris de corpore simplici in communi, quandoquidem, ut diximus, principia et proprietates corporis naturalis in communi fuerant explicata in 8 libris Physicorum; ex quibus, simul cum illis paucis quae praemittuntur in his libris, facile colligi poterant ea omnia quae a physico de corpore simplici in communi sunt cognoscenda. [Ad 4am.]Ad 4am, respondeo admittendo argumentum: nam probabilissimum esse arbitramur, ex his 4 lib. De Caelo et ex duobus De generatione libris confici unum opus, in eoque considerari corpora simplicia et secundum se et ut sunt principia mixtorum; et in p.o quidem ac 2o De caelo disputari de substantia et accidentibus caeli, in 3o et 4o de elementis secundum se et secundum qualitates motivas; in p.o denique et 2o De generatione, de elementis qualitates activas et ut sunt principia mixtorum. [Ad 5am.]Ad 5.am, respondeo, argumentum solum probare, in his libris aliquo modo tractari de universo, ut patet ex prima conclusione, non autem de illo ut subiecto adaequato2: nisi forte intelligatur, universum ratione suarum partium esse obiectum; quod est dicere, corpus simplex considerari in hoc opere; quod volumus.
Quaestio secunda.
De ordine, connexione et inscriptione horum librorum.
[P.a opinio]Quo ad ordinem et connexionem, Mirandulanus, in lib. 15 Singularis certaminis, sec.e p.a, putat hos libros esse primam partem philosophiae naturalis: tum quia in initio p.i De caelo ponitur communissimum prooemium ad naturalem philosophiam3: tum quia 8 libri