Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/39


aristotelis de finibus dogmata 297

aeternam promereri beatitudinem, quae nihil aliud nisi ex mente pura Dei contemplatio est. Nam, si verum unum, verum bonum unum quoque esse necesse est; et, si verum unum aeternum, una spectanda est aeterna felicitas.

Boni metaphysici et boni moralis et boni civilis omni sublato discrimine,
una et vera beatitudo, quae aeterna.

[4] Non igitur alius metaphysicae, alius ethicae, alius politicae finis; sed qui metaphysicae, idem ethicae, idem quoque politicae finis esto: ut ad veram, nempe aeternam, felicitatem ducat vera aeterna meditari hac, ut corruptae naturae licet, mente labefactata, ut possimus ex vero aeterno agere cuncta, et, per haec tanquam media, porro aeternum verum mente pura post hanc vitam contemplemur. Quod sane si facerent homines, nedum singuli ac secreti, nedum unius civitatis cives, sed universum genus humanum, quantum corrupta fert natura, beatissimam vitam ageret1.

Boni metaphysici praxim una charitas Christiana docet.

[5] Quapropter, quae unum, quem supra diximus, finem sapientia Christiana proponit, eadem praecipit perquam longe omni ethnica eminentiorem virtutem; et omnibus edicit, ut diximus, in omnes, vel ignotos, vel immeritos, vel demeritos, inimicos, ex Deo et prae Deo charitatem.

Finis ethicae christianae omni fine nedum morali, sed etiam
civili ethnicorum praestantior.

[6] Quare, si, ideo quod politiae finis est fine quem spectat ethice magis diffusivus boni, iccirco finem civilem Aristoteles fine morali praestantiorem putat, finis ethicae christianae omnium praestantissimus est, qui bonum diffundit in genus humanum universum.


  1. Libro superiore, cap. XXIV curri duobus sequentibus.