Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/38

CAPUT XV1

ARISTOTELIS DE FINIBUS DOGMATA CORRIGUNTUR

Aristoteles a se ipso reprehenditur.

[1] Et Aristoteles falsus per eas ipsas sane aureas quas de contemplativae vitae felicitate sententias in Libris ethicis profert.

Metaphysicae vitae beatitas longe maior, prae morali.

[2] Eam enim dicit esse omnium beatissimam, utpote quae tota operatione stet quae est homini intima; pacatissima, maxime perennis et semper praesens; quae non feriatur, ut operatio sensuum; non foris quaeritur a sensibus; nos nostri conscios indubitanter facit, non dubie, uti sensuum operatio; corporis minime eget; et postremo hominem Deo unit: unde contemplativam vitam hominis «divinam» appellat. Quae omnia didicit a Platone. Et tamen alium finem summum agendae vitae statuit, nempe operationem cum virtute, quam dicit esse laboriosam, sensuum testimonio nobis gnaram (quam rationem pulchre affert cur sensibus tantopere delectemur), corporis et sensuum corporis atque etiam fortunae egentem; nam ad prudentiam sensuum alacritate, ad temperantiam deliciis, ad fortitudinem corporis robore, ad iustitiam exercendam honoribus opus est.

Ut metaphysica est omnis veri fons, ita est omnis boni finis.

[3] Atqui operatio cum virtute, non finis, sed medium est ad felicitatem, ut eius frequenti exercitatione cupiditatem restinguamus, quo facilius possimus verum aeternum mente pura contemplari, quae cum in hac vita non detur, possimus

  1. Testo: «Caput XVI» [Ed.].