Tractatio prima de mundo/Quaestio secunda
Questo testo è completo. |
◄ | Quaestio prima | Quaestio tertia | ► |
Quaestio secunda.
Quid sentiendum sit de origine mundi secundum veritatem.
Conclusio p.aDico, primo, necessarium esse poni aliquod primum ens increatum et sempiternum, a quo caetera omnia dependeant, et ad quod
tanquam ad ultimum finem ordinentur. Probatur prima pars conclusionis, quia alias sequeretur idem se produxisse, aut omnia de novo sine agente extitisse; quod utrumque est absurdum. Probatur secunda pars, quia necesse est dari aliquem primum effectorem omnium; sed hoc non potest esse nisi illud ens primum et increatum; ergo omnia pendebunt ab illo, et ad illud referentur. Confirmatur: quia rectus ordo exigit, ut ab inferioribus ad caelum, et a caelo ad primum motorem, deveniamus, qui est hoc ens increatum; et praeterea, ut detur unus finis omnium universalis, qui non potest esse nisi dictum ens.
Conclusio 2a.Dico, 2o, hoc ens aeternum et increatum non solum esse primam causam finalem omnium rerum, sed etiam esse effectivam totius esse simpliciter. Probatur conclusio: effectui particulari debetur causa particularis; ergo effectui universali debetur causa universalis: sed haec causa universalis non potest esse nisi prima, quae est dictum ens: ergo [etc.]. 2o; ubi datur magis et minus, datur etiam simpliciter tale: sed in genere entis datur magis et minus: ergo et simpliciter ens, a quo efficienter omnia pendent. Nam cum omnia entia mundi finita sint et imperfecta, non possunt habere esse a se in genere causae efficientis, sed hoc tantum esse perfectissimi entis, quale est illud increatum quod est Deus: hoc autem attribui Deo mirum non est, quandoquidem ipse virtutem dedit agentibus naturalibus educendi formas ex potentia materiae.
Conclusio 3a.Dico, 3o, hoc ens primum et increatum habere esse per essentiam, ac proinde esse infinitum, et habere virtutem ac potentiam infinitam. Probatur prima pars conclusionis: quia quod habet esse a se, habet esse illimitatum: sed esse illimitatum est infinitum: ergo, cum dictum ens habeat esse a se, alioqui non esset primum et increatum, sequitur habere esse infinitum, nam quod est finitum, ab aliquo est finitum. Confirmatur: quia quod caret omni potentia in genere entis, est ens infinitum: sed ens primum caret omni potentia in genere entis, alioqui non haberet esse a se, neque esset primum: ergo etc. Secunda pars conclusionis probatur: quia virtus et potentia sequitur esse; ergo infinitum esse, infinita virtus et potestas. Et hinc colligitur, primum ens posse res de nihilo procreare: nam si agens, quo habet perfectiorem virtutem, ex remotiori potentia potest effectum producere, cum ens primum habeat infinitam virtutem, non erit mirum si ex remotissima potentia, hoc est ex nihilo, poterit producere effectum.
[Conclusio 4a.]§ 1Dico, 4o, hoc ens, primum increatum et infinitum, libere et contingenter operari ad extra. Probatur conclusio: quia, cum sit infinitum, si necessario operaretur ad extra, efficeret quantum posset, et, ut est consequens, effectum infinitum: at non datur talis effectus: ergo [etc.]. Adde, causam necessariam esse determinatam ad unum: at hoc ens infinitum potest efficere quicquid vult. Et probatur: quia, cum sit primum, non habet superiorem a quo possit cogi ad aliquid effeciendum; et, cum sit sibi ipsi sufficientissimum, a nullo alio dependere potest. Huc accedit, libertatem in operando esse perfectionem, ac proinde primo enti non denegandam, tanquam perfectissimo et entium liberorum procreatori.
[Conclusio 5a.]Dico, 5o, hoc primum ens, increatum, infinitum et liberum, potuisse de novo creare mundum, et de facto creasse. Prima pars conclusionis probatur: quia, si non potuisset1, vel ideo non potuisset quia ex nihilo nihil fieri potest, vel quia erat agens necessarium, vel quia fuisset immutatum. Non obstat primum, propter infinitam primi entis virtutem, quae potest omnem repugnantiam tollere; neque secundum, propter eiusdem in agendo libertatem; neque tertium, quia relationes quae Deo adveniunt et creaturis sunt rationis: quare, sicut non mutatur columna, etiam si modo dextra sit modo sinistra2, quia mutatur tantum alii; ita etiam non mutatur Deus, qui est actus purissimus et impermixtus omni potentiae, etiam si dicatur procreator etc. cum antea non esset, quia semper idem ipse est. Probatur secunda pars conclusionis: primo, quandoquidem demonstrari non potest, authoritate Sacrae Scripturae et ex determinatione Concilii Lateranensis; 2o, quia sequeretur artes et disciplinas infinities ad nos pervenisse: at hoc repugnat historiae3; lege Aristotelem, 2o Met. c. 2.; siquidem scriptorum fide dignorum nemo inventus est, qui mundum ante sex mille annos affirmaret extitisse.
Dices, incendia et aquarum inundationes omnia destruxisse. Sed contra, quid fieri potuisset, ut haec incendia et diluvia non fuissent literis consignata? His adde, cum secundum Aristotelem repugnet dari actu infinitum, mundum non potuisse esse ab aeterno, et, ut consequens est, in tempore extitisse: alioquin, cum animae rationales sint immortales, essent actu infinitae. [Conclusio 6a]Dico, 6o, debuisse mundum a Deo in tempore procreari; tum ut ostenderetur illum a Deo pendere, Deum autem nullius rei indigum, perfectissimum, et infinitam virtutem habentem, in suisque operibus liberum, esse intelligeremus; tum etiam, ut mens humana ad Dei cultum, tanta eius bonitate liberalitate potestateque commota, magis excitaretur.
Quaerenti4 autem quantum temporis ab orbe condito effluxerit, respondeo, et si Sixtus Senensis, in sua Bibliotheca5, varias annorum supputationes ab orbe condito enumeret, hanc tamen, quam adferemus, probabilissimam esse et ab eruditis viris fere receptam. Ante annos quinquies mille septingentos octo et quadraginta conditus fuit orbis, ut colligitur ex Sacra Scriptura: nam ab Adamo ad diluvium usque intercesserunt mille sexcenti quinquaginta sex anni; a diluvio usque ad ortum Abrae, 322; ab ortu Abrae usque ad egressum Iudaeorum6 ex Aegypto, 505; ab egressu Iudaeorum6 ex Aegypto7 usque ad aedificationem7 templi Salomonis, 621; ab aedificatione8 templi usque ad captivitatem8 Sedechiae, anni 430; a captivitate usque ad eius solutionem9 a Cyro10, 70; a Cyro10, qui coepit11 regnare 54a Olympiade, usque ad ortum Christi11, qui natus est 194a Olympiade12, 560; anni ab ortu Christi usque ad excidium Hierosolymorum, 74; illinc usque ad praesens13 tempus, 1510.
Varianti
- ↑ 13. non potuisse quia —
- ↑ 19. sinixtra —
- ↑ 26. hystoriae —
- ↑ 6. Quaerentia —
- ↑ 7. biblioteca —
- ↑ 6,0 6,1 13, 14. iudeorum —
- ↑ 7,0 7,1 14. egipto — edificationem —
- ↑ 8,0 8,1 15. edificatione — captivitate —
- ↑ 16. solutione —
- ↑ 10,0 10,1 16, 17. Ciro —
- ↑ 11,0 11,1 17. cepit — Chrysti —
- ↑ 18. Olimpiade —
- ↑ 19. presens —
Note del curatore
- ↑ Soggiungiamo, in questa e nella seguente pagina, la indicazione marginale delle conclusiones, la quale fu omessa nel manoscritto.