Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/30


iuvenilia 27

[[Conclusio 6a]]Dico, 6o, debuisse mundum a Deo in tempore procreari; tum ut ostenderetur illum a Deo pendere, Deum autem nullius rei indigum, perfectissimum, et infinitam virtutem habentem, in suisque operibus liberum, esse intelligeremus; tum etiam, ut mens humana ad Dei cultum, tanta eius bonitate liberalitate potestateque commota, magis excitaretur.

Quaerenti1 autem quantum temporis ab orbe condito effluxerit, respondeo, et si Sixtus Senensis, in sua Bibliotheca2, varias annorum supputationes ab orbe condito enumeret, hanc tamen, quam adferemus, probabilissimam esse et ab eruditis viris fere receptam. Ante annos quinquies mille septingentos octo et quadraginta conditus fuit orbis, ut colligitur ex Sacra Scriptura: nam ab Adamo ad diluvium usque intercesserunt mille sexcenti quinquaginta sex anni; a diluvio usque ad ortum Abrae, 322; ab ortu Abrae usque ad egressum Iudaeorum3 ex Aegypto, 505; ab egressu Iudaeorum3 ex Aegypto4 usque ad aedificationem4 templi Salomonis, 621; ab aedificatione5 templi usque ad captivitatem5 Sedechiae, anni 430; a captivitate usque ad eius solutionem6 a Cyro7, 70; a Cyro7, qui coepit8 regnare 54a Olympiade, usque ad ortum Christi8, qui natus est 194a Olympiade9, 560; anni ab ortu Christi usque ad excidium Hierosolymorum, 74; illinc usque ad praesens10 tempus, 1510.




Quaestio tertia.

De unitate mundi et perfectione.


[Quaeritur p.o]Quaeritur primo, in hac difficultate, an sit demonstrabile unum tantum dari mundum, cum Aristoteles, p.o Caeli a t. 77, id se demonstrasse existimarit.

[Conclusio p.a]Dico, primo, unum tantum esse mundum. Probatur, primo, ex Platone: unum tantum est exemplar mundi; ergo [etc.]. 2o, ex Alberto in p.o Caeli tra. 3 c. 5 et 6; quia ex primo motore, qui est tantum unus et non potest multiplicari cum non sit materia, et ex locis mobilium quae sunt in mundo, id aperte colligitur. Adde, quod si essent plures mundi, non posset assignari ratio cur essent tot et non plures. 3o, ex D. Thoma in p.a parte qu.o 43 art. 3, ex ordine in rebus

  1. 6. Quaerentia
  2. 7. biblioteca
  3. 3,0 3,1 13, 14. iudeorum
  4. 4,0 4,1 14. egiptoedificationem
  5. 5,0 5,1 15. edificationecaptivitate
  6. 16. solutione
  7. 7,0 7,1 16, 17. Ciro
  8. 8,0 8,1 17. cepitChrysti
  9. 18. Olimpiade
  10. 19. presens