Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
26 | iuvenilia |
[[Conclusio 4a.]§ 1]Dico, 4o, hoc ens, primum increatum et infinitum, libere et contingenter operari ad extra. Probatur conclusio: quia, cum sit infinitum, si necessario operaretur ad extra, efficeret quantum posset, et, ut est consequens, effectum infinitum: at non datur talis effectus: ergo [etc.]. Adde, causam necessariam esse determinatam ad unum: at hoc ens infinitum potest efficere quicquid vult. Et probatur: quia, cum sit primum, non habet superiorem a quo possit cogi ad aliquid effeciendum; et, cum sit sibi ipsi sufficientissimum, a nullo alio dependere potest. Huc accedit, libertatem in operando esse perfectionem, ac proinde primo enti non denegandam, tanquam perfectissimo et entium liberorum procreatori.
[[Conclusio 5a.]]Dico, 5o, hoc primum ens, increatum, infinitum et liberum, potuisse de novo creare mundum, et de facto creasse. Prima pars conclusionis probatur: quia, si non potuisset1, vel ideo non potuisset quia ex nihilo nihil fieri potest, vel quia erat agens necessarium, vel quia fuisset immutatum. Non obstat primum, propter infinitam primi entis virtutem, quae potest omnem repugnantiam tollere; neque secundum, propter eiusdem in agendo libertatem; neque tertium, quia relationes quae Deo adveniunt et creaturis sunt rationis: quare, sicut non mutatur columna, etiam si modo dextra sit modo sinistra2, quia mutatur tantum alii; ita etiam non mutatur Deus, qui est actus purissimus et impermixtus omni potentiae, etiam si dicatur procreator etc. cum antea non esset, quia semper idem ipse est. Probatur secunda pars conclusionis: primo, quandoquidem demonstrari non potest, authoritate Sacrae Scripturae et ex determinatione Concilii Lateranensis; 2o, quia sequeretur artes et disciplinas infinities ad nos pervenisse: at hoc repugnat historiae3; lege Aristotelem, 2o Met. c. 2.; siquidem scriptorum fide dignorum nemo inventus est, qui mundum ante sex mille annos affirmaret extitisse.
Dices, incendia et aquarum inundationes omnia destruxisse. Sed contra, quid fieri potuisset, ut haec incendia et diluvia non fuissent literis consignata? His adde, cum secundum Aristotelem repugnet dari actu infinitum, mundum non potuisse esse ab aeterno, et, ut consequens est, in tempore extitisse: alioquin, cum animae rationales sint immortales, essent actu infinitae.
- ↑ Soggiungiamo, in questa e nella seguente pagina, la indicazione marginale delle conclusiones, la quale fu omessa nel manoscritto.