Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/425: differenze tra le versioni

BrolloBot (discussione | contributi)
test caricamento
 
Etichetta: Sostituito
Stato della paginaStato della pagina
-
Pagine SAL 25%
+
Pagine SAL 00%
Intestazione (non inclusa):Intestazione (non inclusa):
Riga 1: Riga 1:
{{RigaIntestazione||{{Sc|appendice}}|419}}
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Iwpage|la}}
III. Haeretice dicit hominem nasci indicatimi a decreto aeterno,
et non iudicandum ex operibus, nisi quatenus sunt executio illius
decreti contenta in decreto ita ut non possit homo aliter tacere
aut illa non tacere.

IV. Haeretice dicit quod Deus operatur peccatimi agendo cuti)
causa et in causam peccati aeque ac cum causa et in causam
actus boni. Et quod Deus excusatur quoniam concurrit ad actum
et non deformitatem actus eflícaciter movendo hominem ad actum
qui non potest esse sine deformitate quam nec Deus nec homo
vult, licet non possit non inesse. Nemo enim operatur respiciens
ad malum, ergo nec homo peccat quia non vult deformitatem; vel
Deus magis peccat qui facit magis, et facit ut homo faciat, ut
dicunt luciferiani, id in quo est deformitas, vel nullum est peccatum, ut dicunt libertini.
V. Haeretice dicit quod Deus dat gratiam omnibus, sed non
ut accipiant ii qui sunt reprobati ex mero decreto et non quia
praesciti.

VI. Haeretice dicit quod homo damnatur defectu gratiae Dei
eflícacis, et quod habet gratiam sufficientem secundum quam nemo
unquam salvatur nec salvabitur nec potest acquirere gratiam etíicacem; quia Deus non vult, et non vult quia aliter decrevit ut
ostenderet iram suam.

VII. Haeretice dicit quod homo per quaecumque bona opera
non potest mutare sortem ncque graduili sortis, q[uonia]m et ad
gradus est praedestinatus nec Deus potest mutare sortem nec
graduili sortis nostrae; q[uonia]m agit ex necessitate suppositi
decreti invincibilis et ab ipso et a nobis, ergo illusorie praecipit
omnibus ut bene faciant et legern observent, cum non possint
tacere nisi quod Deus decrevit ab aeterno et ad quod eflícaciter
nunc movet; ergo falsa omnis lex, oninis philosophia cum nemo
possit tacere nisi quod decretimi est.

VIII. Haeretice dicitur quod Deus facienti quod in se est ex
virihus propriis adeo generaliter datis in natura, non promiserit
dare gratiam supernaturalem; cum tota Scriptura et omnis lex
fundetur in hac conditione: «si feceritis quae praecipio etc.».
Et ilivus Thomas in quarto Sententiarum , 14, adduxerit ad probandum hoc plures scripturas, praecipue illas: «converthnini ad
me et ego convertar ad vos» et «appropinquate Deo et appropinquabit vobis» et «tota die expandi manus meas ad populum» et
«ego sto ad ostinin et pulso si quis etc.». Imo omnia naturalia