Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de diis maiorum gentium | 495 |
bonitarium iis a patribus adportavit, optimo apud patres manente. A qua parendi «mercede» fundi in «commercio» esse coeperunt: «merx» enim monosyllabum infantis linguae vox est. Et Mercurius mercatorum quoque et lucri habitus deus et aegyptiorum legislator, inter quos saepe ob legem agrariam turbae et bella inter plebes et sacerdotes orta. Heic addamus: caduceo animas Orco revocat, sive1 ab antiqua sylva, quae homines vorabat, ut qui incerta venere nullum sui nomen, nullam gentem relinquebant; et caduceo soporem immittere, hoc est pacare, quietare respublicas2.
Diana — Actaeon.
[15] Dianam significare primas fontium religiones, priore libro3, Actaeonis mythologia, explicavimus.
Mars.
[16] Non est ut de Marte repetamus quae diximus4; iure maiorum gentium, virtutem esse pugnandi pro aris; iure minorum, virtutem pugnandi pro patria, et belli quoque fortunam dictam esse5.
Ceres.
[17] Nec de Cerere 6, agriculturae charactere, quae in infernum descendit et iterum redit ad superos, ut significet sata terrae demissa, deinde in messes redire. «Legifera»: innuit primas leges fuisse agrarias, quarum prior fuit de nexis culturae, altera de nexis dominii bonitarii, sive tributi.