Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
142 | caput cxlix |
iussus expressus legem, taciti mores consuetudinem faciunt. Nam spartanis leges erant Lycurgi, in quibus tamen et ilia: ne leges scriberentur; et consuetudines feudorum, uti et cuiusque municipii, quanquam in scripturam redactae, consuetudines tamen manent. Itaque «lex» dicitur a «lectione» seu numeratione suffragiorum, a quorum maiori numero lex suam vim habet et potestatem.
Iurisdictio proprie dieta definitur.
[5] Itaque iurisdictio est formula, quam, sive scripto sive dicto, ordo vel rex, animo iuris condendi, emittit, quod proprie est «ius edere», «ius dicere»; vel est formula, aut scripto aut dicto proposita, qua populus universus aut maior populi pars suffragiis iubet.
Quae «legislatio» appellatur?
[6] Atque hoc iurisdictionis genus, qua potestas stimma civilis ius dicit, dicitur in specie «legislatio».
CAPUT CXLIX
DE PRIMIS LEGIBUS
Primae leges unde sic dictae? — Prima latinae linguae infantia.
[1] Sed et supra vidimus1 id ius in Horatium a duumviri dictum «legem» appellatam: haud sane a legenda scriptura, namque ore prolata est, et quidem quodam cantu prolata, ut latius alibi, unde «carmen» dictum; non a legendis suffragiis, nam Tullus duumviros creavit, qui legem conciperent: a legendis autem iuris arcani exemplis. Id sane commode diceretur de romanis, quibus diu post minores gentes fundatas civitatem Romulus constituerat, ut supra dictum est2. At de lege agraria, quacum ortas respublicas supra diximus quo-