Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/70

654 notae in librum alterum

113.

(pag. 495, n. 5).

Martis [mythologiaj.

Martein principio fuisse characterem plebeiorum apud heroes militantium supra in his Notis [96] dictum. Postea, obscurata nativa significatione huius characteris, acceptus est significatione quam heic.


114.

(pag. 495, n. 6).

Caereris [mythologia].

Quae in alio graecorum orbe Proserpina.


115.

(pag. 496, n. 1).

Veneris, Thersitis mythologiae—Honiero decorum,
adversus philologos, assertum.

Vide Canones mythologicos infra in his Notis1. Heic tantum addo plebeios, qui ex ferino cultu multum retinebant, prae heroibus, qui iamdiu coeperant humanius educari, foedos esse. Hinc ab Homero narratur Thersites turpis, qui, item ignavus, Achillis et Ulyssis inimicus, Agamemnonis detractor [Il., II, 216 sqq.]. Is enim est plebeiorum character, quorum mores sunt esse infensos nobilitati et iis, qui reipublicae praesunt, obtrectare: quare, ut ceteri plebei, ab Ulysse sceptro pulsatur. Quem morena retinuere, etiam libertate a Bruto instituta, romani, qui, ut refert Sallustius, in hoc libro recitatus2, de plebeiorum tergo poenas regio more sumebant. Cum autem philologi huius characteris significationem hactenus ignorassent, culpavere Hornerum, qui in gravissima fabula ridendam personam induxisset.

  1. Cfr. Dissertationes, XIII [Ed.].
  2. Cfr. p. 560, n. 2 [Ed.].