Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/69


notae in lubrum alterum 653

fratres sororesque fuerunt, quas Homerus in Aeoli regia describit [Od., X, 7]. Cuius characteris significatone obscurata, Iupiter et Iuno habiti incestuosi.


109*.

(pag. 494, n. 3).

Et alatus, quia alae patriciorum stemma fuere.


110.

(pag. 494. n. 3).

Haec interpretatio amice componi potest cum alia superius in nota [96] ad paginam 479 huius libri.


111.

(pag. 494, n. 4).

Aegydis mythologia.

Aegidem primo et proprie Iovis dictam esse, et iccirco Iovem perpetuo adiuncto ab Homero donari «aegidem tenentem»; postea obtinuisse ut scuta deorum ita dicerentur, scribit Natalis Comes1, lib. II, cap. V. Sed pro nostris mythologiae principiis aegis Minervae, seu Palladis, seu Bellonae proprium scutum fuit, ut in statuis numisque postea servatum. Nam, Medusae capite affixo, est character imperii publici, ut infra hoc libro dictum, quod in regnis heroicis erat apud ordinem heroum, cuius Minerva character est. Divinorum autem characterum prima significatone obscurata, Homerus Iovem, alii poetae alios quoque deos aegide armarunt.


112.

(pag. 495, n. 2).

Mercurii [mythologia].

Et Mercurium pinnulas in petaso et talos habere alatos, quia est heroum ad plebeios legatus, quorum stemma heroicum alae erant.

  1. Mythologiae sive explanationes fabularum (Venetiis, 1551) [Ed.].