Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/116

106 caput cxiii

Eius lex regina.

[2] Huius iustitiae lex regina seu summa est salus publicae potestatis, ut in populari illa: «Suprema lex populi salus esto».

CAPUT CXIII

CIVILIS POTESTAS IMAGO DEI

[1] Et respubliea in eo quoque imaginem Dei refert, quod ut Deus aseitate est in omni natura summus1 — unde homo auctoritate naturali est in omni natura mortali summus2; auctoritate monastica est in solitudine summus3; pater auctoritate oeconomica est in familia summus4; — ita auctoritate civili est in civitate potestas civilis summa.

Similitudo.

I

[2] Cumque respubliea quid universum sit5, ut universo summus Deus praeest, ita potestas civilis in republica omnia infra se, nihil habet superius: quamobrem uni Deo, praeterea reddit rationem nemini.

II

[3] Et uti Deus, summa libertate qua fruitur, suae aeternae rationi immutabiliter haeret, quare poetae Iovem Fato subiectum fingunt6; ita civilis potestas, per summam ab omni coactione et vi libertatem, suae ipsius rationi, nempe legi a se latae, paret7; at, rationi aeternae, nempe iuri naturali, inobsequens, divino conscientiae iudicio damnatur.

III

[4] Et uti Dei Optimi Maximi potestas et voluntas unum idemque sunt, ut diximus8; ita civilis potestatis voluntas et potestas una, quae «imperium» appellatur.

  1. Cap. III.
  2. Cap. XCIII.
  3. Cap. XCIX.
  4. Cap. CII.
  5. Cap. CVII.
  6. Vide Notas, 15 [postilla marginale].
  7. Cod. Iust., I, 14 (De legibus et constitutionibus principum), 4 («Digna vox»).
  8. Cap. IV.