Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/53


capita i-vi

omnes permeare, easque ardissimo nexu constrictas alias in alias dirigere, et cunctas ad Deum, ipsarum originem, revocare.

[5] Id ex principio nuper demonstrato per sequentia capita, necessaria rationum consecutione, alla ab aliis perpetuo illata, ostendemus.


CAPUT I

Principia scientiarum a Deo.

CAPUT II

DE NATURA DEI OPTIMI MAXIMI

Deus, ut divus Augustinus in Confessionibus definit, philosophia divina demonstrat et nostra religio profitetur, est Posse, Nosse, Velie infinitum.

CAPUT III

Haec tria unum sunt verum esse, in quo maxime eminet divina, quam theologi dicunt, «aseitatis natura»; et quodque eorum trium semper est cum aliis duobus complicatum1.

CAPUT IV

Hac divina natura Deus quantum vult, tantum potest. Noscit suum esse ineffabile; vult, amat, diligit suum esse perfectissimum.

CAPUT V

Hinc Dei esse aeternum est, et aseitas; Dei posse maximum, omnipotentia; eius nosse veracissimum, sapientia infinita; eius velle optimum, summa bonitas.

CAPUT VI

Summa autem sapientia est ordo rerum aeternus, quo Deus per simplicissimas vias cuncta regit. Quae viae, quia ab

  1. Vide Notas, 6 [postilla marginale].