Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/100

90 pcapita xcvii-c

CAPUT XCVII

PRIMA ORIGINARIA IURIUM ACQUISITIO

Atque haec auctoritas, de qua hactenus disseruimus, est prima originaria omnium omnino iurium acquisitio, quam, quia cum hominibus nata est, possis appellare «cognatam» vel «nativam».

CAPUT XCVIII

DE AUCTORITATE MONASTICA

Primam vero iuris auctoritatem licet appellare «monasticam» seu «solitariam», quam homines in solitudine habent. «Solitudinem» heic accipio loca aeque celebrata ac deserta: modo ibi homo, in vita impetitus, legum praesidium implorare non possit, ita ut ei eo temporis articulo respublica nulla sit. Quod Cicero sic graviter explicat: «Ante ei iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda».

CAPUT XCIX

AUCTORITATE MONASTICA HOMO IN SOLITUDINE SUMMUS

Atque ex hac auctoritate monastica homo in solitudine summus est: eaque iniustum aggressorem ob sui praestantioris hominis tutelam, quia aggressori iustitia praestat, iure superiori occidit.


CAPUT C

DE IURE MAIORUM GENTIUM

Iuris gentium defínitio — «Historia» quid?

[1] Ex hac tutela naturae praestantioris natum est ius gentium, quod definire possis «ius violentiae». Et, ut in hominis vita ius omnium primum tutela existit, ita in vita generis humani, quae historia est, ius gentium, quod tutela totum constat, primum omnium ortum habuit.