Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/112

102 caput cvii

CAPUT CVII

RESPUBLICA AMPLISSIMA UNIVERSITAS IURIS

[1] Estque tertia, et quidem omnium amplissima, universitas iuris.

Prima universitas iuris: suum — Secunda: patrimonium, hereditas —
Tertia: respublica.

[2] Namque suum erat cuiusque hominis singuli universitas iuris, qua continebantur omnia quae in eius dominio, libertate, tutela erant1. Patrimonium autem patrisfamilias viventis, haereditas defuncti est universitas iuris amplior, quae peculia, libertates, tutelas filiorum, operas et obsequia clientum complectebatur2. Respublica omnium amplissima est, ut quae omnium patrum patrimonia, libertates et potestates sub se habet et cuncta civilis vitae continet bona. Nam, sine ea fundata, homines, desides, impii, sine ulla religione, in incertam venerem more ferarum effusi, violenti et iniuriis validi, de industriorum partis ex rapto viverent et in reluctantes caedibus grassarentur, et sic homines hominibus lupi essent et brevi fortasse genus humanum exhausissent.

Leges virtute ortae, religione confirmatae.

[3] Quare divina providentia3 factum ut, «rebus ipsis dictantibus»4 et ipsius corruptae naturae sponte, optimi provenissent, qui clientelas contra violentos fundarunt5 et ad plebium secessiones6 in ordinem se direxere7, cuius potentia freti8, leges dictarent, quarum metu homines deinceps, occlusa libidine, rationi servirent, et pro iniuria aequitatem, pro socordia industriam intenderent, et optimorum exemplo

  1. Cap. LXXXVIII.
  2. Cap. CIII.
  3. Cap. XLVI.
  4. Cap. XLVI.
  5. Cap. CIV.
  6. Vide Notas, 13 [postilla marginale].
  7. Cap. CIV.
  8. Cap. CIV.