Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber primus/Carmen II

Carmen II

../Carmen I ../Carmen III IncludiIntestazione 17 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen I Poesie latine - Carmen III
[p. 321 modifica]

II.

AD ALBERTUM PIUM.


Fama tuæ matris1 crudeli funere raptæ
Dudum terrifico nostras, Pie, perculit aures
Murmure: sed me adeo stravit dolor improbus, inquam
Me me, Alberte, tuæ motus quoscumque sequentem
Fortunæ, ut subito correptus frigore membra
Torpuerim, ut gelido titubans vox hæserit ore,

[p. 322 modifica]

Ut stupor insolitus mentem defixerit ægram;
Deprensus veluti sub querno tegmine pastor,
Cuius glandiferos populatur fulmine ramos
Iuppiter, ut rutilo reteguntur lumine sylvæ,
Et procul horrenti quatitur nemus omne fragore:
Labitur ille impos mentis, rigor occupat artus,
Stant immoti oculi, ora immota, immobile pondus.
Quod tum me censes potuisse effingere carmen,
Ardentique tuo solatia ferre dolori,
Vulnere pene pari misere graviterque iacentem?
Ast ubi iam sese desertis sedibus infert,
Tristia qui celeri obsedit præcordia cursu,
Sanguis, et exclusos vocat ad sua munia sensus,
Hæc tibi, quæ forsan tarda intempestaque sordent,
(Ne refuge) haud duri canimus solatia casus,
Sed potius tacitos renovantia carmina fletus.
Ipse tuis lachrymis lachrymas miscere, gravique
Usque etiam cupio tecum certare dolore.
     An quicquam dignum lachrymis, an flebile quicquam
Impia pectoribus poterunt immittere nostris?
Seu venit in mentem venerandæ gratia frontis,
Qua me, quaque alios quoscumque benignus amares,
Excipere ilia tui merito studiosa solebat:
Seu subit illius gravitas condita lepore
Eloquii, qua sueta tui placare tumultus
Est animi, quondam cum ageret fortuna sinistre
Cum rebus male fida tuis, ut limina supplex
Exutus regno tereres aliena paterno;
Et quamvis per te multum tibi consulis ipse,
Nec documenta parum Sophiæ, quibus impiger omne
Impendis studium, prosint, tamen usque fateris
Iuverit auditæ quantum te cura parentis:
Sive pudicitiam tumulo spectamus eodem
Exanimem condi, probitas ubi clara fidesque
Religio, pietasque tuâ cum matre teguntur.
     Heu morum exemplar, columen, tutela bonorum,
Pica iacet veteris demissi ab origine Pici;2
Laurentis Pici, qui te, Saturne, parentem

[p. 323 modifica]

Retulit, antiqui tu sanguinis ultimus author;
Pica atavis generosa, animo generosior alto;
Pica potens opibus, virtute potentior ipsa!
Inditium cum sæpe sui, tum protulit ingens
Prudentis vis illa animi, decor ille modesti,
Extincto genitore tuo, cum sola relicta est,
Et formosa, et adhuc vel in ipso flore puella,
Te puero nondum bimo commune tenente
Regnum cum patruo, et populi Carpensis habenas,
Ah! male diversis amborum flexibus aptas.
Te puero, puproque simul cognomine patris
Fratre Leonello, cuius vix sedula nutrix
Invalidum denis numerabat solibus ævum,
Tunc tibi, tuncque tuis adeo Pica optima rebus
Cavit, ut illi etiam deberi gratia possit
Quod validus sceptris et honore fruaris avito.
Tuncque adeo bene consuluit probitate pudori;
Tunc, et perpetuos quoscumque exegerit annos,
Ut decus id, laudes hæ sint, ea gloria parta,
Quæ rediviva suas reparat post funera vires.
     Hinc optare proci connubia tanta frequentes,
Aut genere aut opibus freti; dein poscere fratres
Primores populi, ambire domestica matrum
Consilia, et crebros monitus adhibere faventum.
Mille petunt; petit ante alios et fervidus instat
Ille Bianorei procerum ditissimus agri
Rodulphus Gonzaga, potens maioribus armis,
Inclytus Italiâ et toto celeberrimus orbe.
Tum cupiunt fratres tædas crepitare secundas,
Et sibi Rodulphum geniali fœdere iungi.
Ergo illam precibus tangunt, rationibus urgent,
Utilitate movent sobolis, cui maxima tanti
Accedat tutela viri, seu mollius ævum
Claris formari exemplis, seu regna tueri
Consiliove, opibusve, armisve poposcerit usus.
Quid faciat? teneræ iam primum commoda prolis
Anxia pertentant teneræ præcordia matris:
Sic tua nimirum vestræ ratione salutis
Cogitur a viduo genitrix discedere lecto.3

[p. 324 modifica]

Cuius, ubi supra muliebrem provida captum
Plenius inspecta prudenti a coniuge mens est,
Sic regni ut thalami consors est sumpta virago.4
     Tum genitrix tua, cui clare est data copia agendi,
Iustitiæ vindex incorruptissima sacræ,
Dura malis, clemens miseris, gratissima iustis,
Propositique tenax, atque imperterrita recti,
Perque gradus cunctos virtutis clara refulsit;
Clara refulsit, onus pariter subeunte marito.
Clarior at multo vacuâ cum tristis in aulâ
Magnanimi immatura viri post fata relicta est:
Namque diem, multâ Gallorum cæde cruentus,
Extremum cum laude obiit mavortius heros
Ad vada purpureo spumantia sanguine Tarri,
Tempore quo spoliis rex agmina onusta latinis,
Rex Carolus, magni Caroli generosa propago,
Ad gelidas Sequanæ ripas populator agebat.
Matribus et trepidis lux detestata puellis,
Illa nimis lux sæva, notâ signanda perenni,
Præ cunctis sed, Pica, tibi sævissima luxit.
     En vidua, et tutrix iterum mœstissima prolis
Bis geminæ superas; melioris pignora sexus
Namque duo, et totidem diversi parva fovebas.5
An pupillarem prius eloquar auxeris ut rem?
An cultu assiduo natorum ut corda paternos
Indueris mores? certe rumore secundo
Utrumque, et multo laudari carmine dignum.
Præteream sed et ista, sed et connubia natæ;6
Atque his plura sciens, nec possem singula nec fas
Dicere, vel rudibus præsertim nota colonis
Limpidus ochneis quacunque aut Mincius arvis

[p. 325 modifica]

Inter arundineas it flexo limite ripas;
Quaque sinus, Benace, tuos imitatus apertos,
Fluctibus et fremitu et spumantibus æstuat undis;
Aut venetas quacunque Padus perlabitur oras,
Multa mole minax, multoque labore docendus,
Pinguibus et cultis et aprico parcere ruri.
An quisquam summâ virtutum deneget arce
Insedisse tuam, generose Alberte, parentem?
Aut virtus sermo merus est et inutile nomen,
Aut opere et claro penitus dignoscitur actu,
Cum medio rerum immersabilis enatat æstu.
Heu, heu! quæ sceleri debentur digna nefando,
Talia virtutum si præmia Pica reportat?7
     Sed quid inepta tuos renovabit Musa dolores?
Sed duce me in lacrymas iterum cur ibis inanes?
Sed quid hians medicæ tractabo nescius artis
Vulnus, opis quicquam nîl post laturus amicæ?
Sed quid ego ereptæ crudelia fata parentis
In medium proferre loquaci carmine nitar,
Cum neque succurrat ratio solaminis ulla,
Qua tot deinde queam fluctus, quos ipse citârim
Imprudens, animique graves componere motus?
     At reticenda nec est ea mors, cui maxima virtus
Causa fuit: nec enim vas exitiale cicutæ
Vult Aniti latuisse reus, nec Virbius axes
Ancillæ, nec Pica feros quibus occidit ausus.
Liberius iam iam res ut fuit acta docebo,
Unde queant magnum venientia ducere secla
Exemplum, humano leviter quam fidere quisquam
Ingenio possit: documento nec fuit illa
Absque aliquo moriens, cuius dum vita manebat
Omne olim fuerat studiis imitabile factum.
Illa severa adeo cultrix, italique pudoris
Custos; illa adeo vindex labentis honesti
Extitit, ut facto turpi curaret ab omni,
Et levibus licet opprobriis pulchrasque sodales
Ancillasque, domumque omnem servare pudicam,
Ne dum se, similemque sui castissima prolem:
Cui dum se digno ferventius hæret et instat
Proposito, in sese muliebris suscitat iram

[p. 326 modifica]

Flagrantem ingenii, quod amor furiavit iniquus
Et male suada Venus.8 Quid non vesana libido,
Mersa cupidinibus mortalia pectora cogit?




Note

  1. Caterina Pico, sorella del celebre Giovanni Pico della Mirandola, che fu in prime nozze maritata a Lionello Pio, morto nel 1480, e di lui generò Alberto e Lionello, che per tutta la loro vita affaticarono a recuperare lo stato di Carpi, ad essi usurpato da uno zio e da cugini, che ne avevano ottenuto investitura dall’imperatore. Alberto, amico delle lettere e de’ letterati, di Aldo Manuzio in ispecie, generalmente avuto in istima, morì, dopo molte avventure e sventure, in Parigi nel 1531.
  2. Era figlia di Giovanfrancesco, conte di Concordia. Non sembra che delle rare qualità di lei si trovi ricordo negli scrittori particolarmente genealogici, giacchè anche il Litta dovè riferirsene alla raccomandazione che n’ebbe fatta l’Ariosto in questa sua poesia. Vedi Famiglie celebri ec., Gonzaga, tav. XVI.
  3. Secondo marito di Caterina fu quel Rodolfo Gonzaga, che morì combattendo nella battaglia data dagli Italiani al re di Francia presso il Taro, nel 1495. Costui avera fatto uccidere come adultera la prima sua moglie, Anna Malatesta, nel 1483. Negli Annali veneti del Malipiero è una lettera colla quale essa vedova raccomanda alla signoría di Venezia sè stessa e i suoi figliuoli lasciatile da Rodolfo. La signoria diede alla medesima una pensione annua di mille ducati, e le promise di dotarne a suo tempo le figliuole. V. Litta, tav. cit., e Archivio Storico Italiano, tomo VII, par. I, pag. 366.
  4. Lo stato che Caterina ebbe a governare insieme e dopo la morte del marito, dovè essere il marchesato di Luzzara, posto nel territorio parmigiano.
  5. Nella lettera sopra citata, dice essa vedova averle il marito lasciati cinque figliuoli; tre maschi e due femmine, e tutti di tenera età. Può essere che tra questi sia connumerato alcuno di quelli che Rodolfo aveva generati da altre donne.
  6. Paola, che andò moglie a Niccolò Trivulzio, conte di Musocco.
  7. Vedi alla fine del componimento.
  8. Una delle sue serve, adunque, o di quelle che oggi si dicono dame di compagnia (ancillas..., sodales), procurò la morte della virtuosa e solerte Caterina. Di che, per difetto nostro o di libri, non sapemmo trovare altra testimonianza che questa, credibilissima, del poeta ferrarese.