Notae in duos libros/Dissertationes/XII

XII. De gentium lingua divina

../XI ../XIII IncludiIntestazione 6 settembre 2021 25% Da definire

Dissertationes - XI Dissertationes - XIII

[p. 733 modifica]

XII

DE GENTIUM LINGUA DIVINA

AD ORNATUM CAPITIS XXIII «De DIIS MAIORUM GENTIUM
EX NOSTRIS PRINCIPIIS MYTHOLOGIA».

(pag. 498, n. 1).

Loci homerici de lingua deorum.

[1] De gentium lingua divina quanquam sint apud Homerum loci aliquot — primum in Iliade ubi dicit Briareum ab diis, Aegeonem ab hominibus appellari1; deinde avem memorat quam dii nominant χαλκίδα, homines κύμινδιν2; tum, in contentione deorum, a diis Xanthum qui ab hominibus Scamander dictus3; et Odysseae XII4 deos vocare πλαγκτάς vagas Scyllam et Carybdim; postremo amuletum adversus magicas Circis artes Mercurium monstrare Ulyssi, dictum μῶλυ diis, quod nefas hominibus scire5, — tamen — quia Plato satis incerta de hac lingua deorum, cuius in his locis Homerus meminit, disserat6, ita ut Dio Chrysostomus, Orationes, II7, imposturae [p. 734 modifica] Homerum perstringat, qui probare velit hominibus se deorum linguam caliere, — hac de caussa linguam divinam nullam putavi aliam quam auspicia, quibus dii loqui hominibus credebantur.

Aegyptiis lingua triplex: hieroglyphica, symbolica, epistolica.

[2] Sed, cum Schefferum, De philosopia italica, postea forte versarem (cap. V, p. 258), Porphyrii locum notavi, ubi refert aegyptiis triplex linguae genus fuisse, epistolicum, symbolicum, et hieroglyphicum: ita ut iis hieroglyphica, seu characteres sacri sive divini, ahi essent a symbolicis, seu per similitudines et metaphoras, quales sunt characteres heroici; et tum sacri tum symbolici diversi ab epistolicis seu vulgaribus, qui essent usui praesentis communis vitae.

..... quibus tres aetates: deorum, heroum, hominum.

[3] Cumque iidem aegyptii tres item mundi aetates statuerent, deorum, heroum, hominum9, rem altius vestigabundus, ex bis nostris mythologiae principiis inveni divinam gentium linguam priorem heroica, ut heroicam vidimus priorem vulgari.

Primae respublicae «paucorum» dictae.

[4] Nam qui, fulmine ab ferina erronum vita deterriti, regna heroica fundarunt — quae, quia optimatium, ab ipsorum paucitate prae plebeiorum multitudine, «respublicae paucorum» sunt appellatae, — sunt qui primo et proprie dicti

... pauci, quos aequus amavit
Iupiter10.

Nam reliqua multitudo erronum, qui ab illa nefaria ferarum more vita fulmine non sunt deterriti, diu a violentis vexati, [p. 735 modifica] tandem, ut salvi essent, ad fortium asyla confugere, a quibus sub agrariis legibus primum recepti, deinde revocati, adacti sunt perpetuo parere imperiis optimorum.

Omnia gentibus primis divina.

[5] Igitur qui stupidorum hominum principio a fulmine excitati sunt, tanta eos divini numinis religio pervasit, ut ea aspergentes omnia, uti diximus capite XX partis posterioris, § «Sub hoc», [7], p. 415, quicquid viderent, audirent, memorarent, crederent Iovem. De quo tempore primo et proprie dictum illud

... Iovis omnia piena11;

non aliter ac peruenses, ut, cum Acosta, in eorum historia12, supra hoc libro vidimus omnia nova, magna, mira, qualia iis omnia videri necesse fuit, crederent deos.

[6] Ex qua falsa persuasione creditum est aurea aetate in terris deos cum hominibus esse versatos. Quam ultimam omnium antiquitatum sapit homericum illud, quod omnia ab eo dicantur «divina»: «divina» nox, «divinum» mare, «divina» innumera alia, usque ad Ulyssis subulcum «divinum»13.

Panis mythologia.

[7] Et principio quidem, cum deum omne putarent, Pan, sive omne, ipsis dictus est deus: quam vocem primulum ex admirationis interiectione «pa», unde «pape» postea mansit, natam coniicio.

[8] Deinde pro variis summi Numinis muneribus ac beneficiis principio duodecim fecere deos, qui sunt dii maiorum gentium; deinde innumeros alios, quot summi Numinis in genus humanum innumera agnovere, ut item in dicto capite XX,; «Sub hoc», [7], p. 410, dictum est. [p. 736 modifica] Dii, primae gentium seu voces seu literae.

[9] Ea ratione, cum putarent omnia, quae homines facerent, patrare deos, ut dicto capite XX, g «Ita ex vera», [6], p. 415» dictum quoque est, deos item characteres fecere, quibus tanquam literis uterentur, ex quibus verba rerum componerent, quas ipsi in Humana societate agitarent. Eoque tandem pacto veruni illud fieri potest: primam hominum linguam naturalem fuisse, cum iidem dii, qui, uti dementa, res ipsas, ita, uti literae, rerum verba componerent. Quod gentes ex falsa hac persuasione quam diximus: Ada vero ex scientia Dei infusa praestitit, ut sacra narrat historia.

Primae gentium orationes divinae fabulae — Ut primi poetae theologi?

[10] Ita quaeque prima gentium oratio quaedam fabula divina erat; et ita verum dari philologis potest primos earum fabularum auctores poetas fuisse theologos, ut qui omnia per deos significarent.

[11] Ex quibus de falso divina lingua dissertatis haec conficiuntur:

I

Dei demonstrationes.

[12] Non impostura ulla, sed falsa hac persuasione res humanas religione perfusas.

II

[13] Cum hominum genere natam hanc rudissimam metaphysicam: homines in Deo audire, videre, sentire omnia.

Quod postea metaphysica philosophorum14 docet homines in Deo ideas rerum omnium intelligere. [p. 737 modifica]

III

Contra Spinosam.

[14] Ita ut qui deismum tenent, et omnia, quae audiunt, vident sentiuntve, Deum esse opinantur, intelligant se pro philosophis esse rudissimos gentium.

IV

Divinus circulus.

[15] Omnem divinarum atque humanarum rerutn orbem ita peractum, ut primi hominum, contemplatione, quae mentem ad sensus exereret, omnia Deum esse putarent: Christiana metaphysica, contemplatione maxime adversa, quae a sensibus mentem abduceret, omnia, ut theologi loquuntur, «eminenter» Deum esse intelligerent.

V

Philologorum error.

[16] Metonymiam, qua parte auctor accipitur pro opere, et exempli caussa explicatur Ceres pro frumento, Bacchus pro vino, ab omnibus omnium aetatum philologis hactenus putatum tropum a poetis ornamenti caussa confictum, ex hac necessitate profluxisse, et tanta profluxisse ut hae primae falso divinae voces ante omnes humanas prolatae sint. Neque sane auctores pro effectis, sed ipsas res principio explicatas: Bacchum vinuin ipsum, Cererem ipsum frumentum. Deinde, cum mentes cultiores ab iis rebus abstraxissent deos, tropum, non hominum electione, sed sua linguae sponte factum esse.

  1. Il., I, 403-4 [Ed.].
  2. Il., XIV, 291 [Ed.].
  3. Il., XX, 74 [Ed.].
  4. 61 [Ed.].
  5. Od., X, 305. Cfr. inoltre //., II, 811-4 [Ed.].
  6. Cratilo, §§ 11 e 12, p. 242 sgg. [Ed.].
  7. Invece, XI, p. 157 (e cfr. X, 74, p. 149), e, piú che altro, in senso scherzoso [Ed.].
  8. Dell'editto secunda (Vitembergae, 1701), ove, per altro, si parla soltanto della «triplex scribendi ratio» degli egizi [Ed.].
  9. Diodoro, I, 44 [Ed.].
  10. Virg., Aen., VI, 129 30 [Ed.].
  11. Virg., Buc., III, 60 [Ed.].
  12. Giuseppe Acosta d. C. d. G., Historia naturale e morale delle Indie, traduz. ital. di Gio. Paolo Gallucci (Venetia, 1596) [Ed.].
  13. Od., XV, 300 [Ed.].
  14. Allusione al De la recherche de la vérité (1675) del Malebranche [Ed.].