Notae in duos libros/Dissertationes/XI
Questo testo è incompleto. |
◄ | Dissertationes - X | Dissertationes - XII | ► |
XI
REGNA HEROICA FUISSE OPTIMATIUM
(pag. 480, n. 2).
Regnimi deorum aristocraticum apud Homerum.
[1] Et heroica regna fuisse optimatium, crebrae et gravissimae apud Homerum extant auctoritates: quarum omnium illa sit instar, ubi Iupiter edicit Somno, qui Agamemnoni dicat ut cum omnibus copiis troianos oppugnet, quia sic decrevere dii oinnes, ad id a Iunone persuas1 Poterantne graecae gentes Homeri tempore aliud formae regimen tribuere diis quam quo homines regebantur in terris? Quid si bis falso divinis fabulis, ut alibi nobis est demonstratum, diu graeci res ipsas humanas significarunt?
Forma spartanae reipublicae heroica.
[2] Quae duoargumenta gravissime confirmat forma spartanae reipublicae, cuius mores omnes philologi fatentur antiquae Graeciae maxime fuisse conformes, et omnes politici docent eam regnum fuisse optimatium. His auctarii loco accedat quod Iupiter apud Homerum expendit hominum fata bilancibus et dicitur hominum fata nosse, non definire, quin ipse Iupiter fatis subiectus est2.
[3] Ex quo loco dantur plura conficienda.
I
Prima «fata» quae?
[4] Heroum in senatu sententias prima fuisse «fata»: cui coniecturae adstipulatur «fari» et «fasti dies», quibus praetor «iusfatur», ius certum, circumscriptum, immotum dicit; et «fabae» ab eadem origine verbi «fari», cuius diminutivum «fabula», quanquam mutata primae syllabae quantitate, quibus forsan principio sententiae ferebantur. Et ita, apud lingua rudissimos, primum «fari» mentis fuerit, nempe sententia.
II
Numerus aurea aetate nondum intellectus.
[5] Heroes sero intellexisse numerum, ut alibi diximus, et reges heroum sententias in concilio bilancibus expendisse, cum numerare non nossent; atque id sibi velie bilances quas poetae appingunt Astraeae, quam aurea aetate in terris egisse narrant.
III
Ut Iupiter Fato subiectus?
[6] Respublicas heroicas fuisse optimatium, in quibus reges Consilii decretis sive senatusconsultis obligantur; et ita Iovem fatis subiectunt esse.
IV
Reges heroici perpetui consules.
[7] Heroicos reges suarum rerumpublicarum singulares ac perpetuos fuisse veluti consules, qui, pensitatis utrinque heroum sententiis, in illam maioris ponderis senatusconsulta concipiebant.
V
Prima «pensitatio» et prima «pondera rationum».
[8] «Pensitare rationes» de his temporibus primo et proprie dictum esse; et haec prima et propria «rationum pondera» in terris fuisse.
Homerus illustratur.
[9] Philologos tamen unus Iliadis locus in errorem induxit, ex quo putant monarchicum regimen Homero probari, nempe ubi plebeis, reditum in patriam adornantibus, Ulysses dicit multorum dominatum inutilem esse, et unum esse oportere regem3. Sed non viderunt Ulyssem sermonem habere cum plebeis, et sic damnare imperium multitudinis, nempe populare seu libertatis statum, et in republica optimatium fere plerumque unum esse regem, et unum regem deorum, Iovem, quem regem optimatium modo ex Homero ipso probavimus.
Cathenae homericae mythologia.
[10] Nam quod Iupiter apud eundem poetam4 dicat— diis omnibus se viribus praepollere, et experimentum offerre cathenam, qua terra caelumque contineatur, quaque, si ab una parte dii cuncti, ab alia is unus contendat, se eos universos ad se tracturum — id ad vim fulminis et auspicia est referendum, ut in hoc libro infra et in Notis supra dictum est5.