Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/152

736 dissertatio duodecima

Dii, primae gentium seu voces seu literae.

[9] Ea ratione, cum putarent omnia, quae homines facerent, patrare deos, ut dicto capite XX, g «Ita ex vera», [6], p. 415» dictum quoque est, deos item characteres fecere, quibus tanquam literis uterentur, ex quibus verba rerum componerent, quas ipsi in Humana societate agitarent. Eoque tandem pacto veruni illud fieri potest: primam hominum linguam naturalem fuisse, cum iidem dii, qui, uti dementa, res ipsas, ita, uti literae, rerum verba componerent. Quod gentes ex falsa hac persuasione quam diximus: Ada vero ex scientia Dei infusa praestitit, ut sacra narrat historia.

Primae gentium orationes divinae fabulae — Ut primi poetae theologi?

[10] Ita quaeque prima gentium oratio quaedam fabula divina erat; et ita verum dari philologis potest primos earum fabularum auctores poetas fuisse theologos, ut qui omnia per deos significarent.

[11] Ex quibus de falso divina lingua dissertatis haec conficiuntur:

I

Dei demonstrationes.

[12] Non impostura ulla, sed falsa hac persuasione res humanas religione perfusas.

II

[13] Cum hominum genere natam hanc rudissimam metaphysicam: homines in Deo audire, videre, sentire omnia.

Quod postea metaphysica philosophorum1 docet homines in Deo ideas rerum omnium intelligere.

  1. Allusione al De la recherche de la vérité (1675) del Malebranche [Ed.].