Monete e medaglie degli Spinola/Documento VIII
Questo testo è stato riletto e controllato. |
◄ | Documento VII | Documento IX | ► |
DOCUMENTO VIII.
Ferdinandus divina favente clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Esclavoniaeque Rex, Infans Hispaniarum, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Stiriae, Carintiae, Carniolaeque, Marchio Moraviaeque, Dux Lucemburgiae, ac Superioris et Inferioris Silesiae, Wirtembergae et Teckae, Princeps Sveviae, Comes Habsburgi, Tiroli, Ferretis, Kyburgi et Goritiae, Landgravius Alsatiae, Marchio Sacri Rom. Imperii Burgoviae ac Superioris et Inferioris Lusatiae, Dominus Marchiae Sclavonicae, Portus Naonis et Salinarum etc.
Ad futuram rei memoriam recognoscimus et notum facimus tenore praesentium universis Imperatoriae Maiestati ac celsitudini latissimus quidem declarandae amplificandaeque gloriae ac dignitatis suae campus patet; si autem ulla in re laus ac dignitas ejus consistit, in eo certo studio sese in primis extollit, quod justitiae et aequabilitati, quae nimirum suum cuique tribuitur, tuendae et conservandae impendit, eo cogitationes et curas suas convertens, ut non modo depravati sceleratiq. perditorum hominum mores, severitate suppliici coerceantur et corrigantur, verum etiam, ut ij, qui alios probitate animi, vitaeque, et morum honestate, atque erga Sacrum Romanorum Imperium fides observantia ac meritis, ceterisque egregiis virtutibus antecellunt, uberioribus quoq. honorum praemiis condecorentur; Vis enim imperialis Regiaq. sublimitas similitudinem DEI Optimi Maximi, quem jugiter imitari debet, expressius referre potest, quam si in multos et potissimus bene meritos suam munificentiam et liberalitatem exercuerit. In qua sane muneris parte Divi praedecessores nostri Romanorum Imperatores ac Reges, non passi sunt officium suum a bene meritis desiderari, quod intelligerent, non tam ad sustinendam amplificandamque gloriam et existimationem suam id quam maxime pertinere, quam hujusmodi stimulis virtutem ipsam ali, et cum praesentes, tum posteros ad recte vivendum, ad laudem, ad decus et eadem studia allici, inflammari atque incendi. Hunc laudatissimum Divorum praedecessorum nostrorum morem et exemplum nos etiam quoque loco et tempore hucusq. secuti, in eandem curam et cogitationem semper incubuimus, ut optimi quique et de nobis ac Sacro Imperio Inclytaeque Domo nostrae Austriae praeclare meriti viri intelligerent, se non male posuisse operam, quam Nobis et Reipublicae impendissent, quin potius maximorum honorum praemia virtutis beneficio ab Imperiali splendore adeptos esse laetarentur, eorumque vestigiis posteri quoq. insisterent, et ad eadem pulcherrima et honestissima studia capessenda, plenis quod ajunt velis contenderent, prout hanc ipsum animum et voluntatem nostram, nec deinceps unquam deponere vel mutare constituimus, et nunc potissimum in Nobili nostro, et Sacri Imperii fideli dilecto Marco Antonio Spinula, Angustini filio, serenissimi Principis Domini Maximiliani Regis Bohemiae filii nostri charissimi custodiae satellitum Praefecto omnibus declarandum et contestandum duximus. Nam ut omittamus cum generis et familiae suae nobilitatem et vetustatem, quod non est vulgare donum DEI, sed per se omni favore et commendatione dignum, tum et avorum et majorum suorum antiquissimam et constantissimam erga Duces praedecessores nostros Romanorum Imperatores ac Reges, Inclytamque Domum nostram Austriae fidem, observantiam et devotionem, et in primis patris sui Augustini Spinulae et patruorum suorum Caroli el Bartholomei, qui Divi quondam Caroli Quinti Imperatoris augustae memoriae, fratris et Domini nostri charissimi auspicia, pacis bellique tempore, singulari fidei constantia et alacritatesecuti, praeclarae virtutis suae specimen multifariam ediderunt, eaque ratione non vulgarem meruerunt, ita quod vel hoc nomine dignus sit quem singulari benignitate, complectamur, propris virtutibus et mentis profecto adeo excellit, ut uberrimos quosque Caesareae nostrae beneficentiae fructus mereatur, quandoquidem ac plurimis usque annis quibus servitiis ser.mi Principis Domini Maximiliani Regis Bohemiae, Archiducis Austriae filii nostri charissimi addictus est, in his certe talem se praestitit, ut non solum maioribus suis nihil concessisse, sed eos etiam quodammodo hac parte superavisse videatur. Ideoque sicut ipse serenissimo Regi Bohemiae, filio nostro charissimo abunde satisfecit, ita etiam tam apud nos qui eadem benignitate, quae nobis juxta ac serenissimis filiis nostris praestantur accipere et recognoscere solemus quam apud dilectionem illius magnam gratiam inivit, quae ejus eximia probitas, fides, integritas, promptitudo et diligentia, quia dilectioni eique satis spectata fuere in diversis functionibus, quas apud dilectionem ejus et bello et pace obivit, ipsum quidem prae ceteris haud dubie, ob istiusmodi ipsius egregia merita delegit, quem satellitibus suis praeficeret, et cui Regiae personae suae custodiam committeret. In quo quidem laudabili instituto eum deinceps adeo constanter permansurum confidimus, ut nihil in eo a quoquam desiderari queat, quod a viro Nobili deque Nobis ac Sacro Romano Imp.o inclytaque Domo nostra Austriae benemerenti studioso requirendum videatur. Cum itaque nobis idem Marcus Antonius Spinula humiliter exposuerit, patrem suum Augustinum ac fratres ejus Carolum et Bartholomeum Spinulas filiosq. Philippi habere, tenere et possidere Castrum, feudum, locum ac Jurisdictionem Tassaroli Dioecesis Genuensis, cum nonnullis bonis immobilibus in dicta Jurisdictione positis, cum suis Regaliis, pedagiis, molendinis, redditibus, homagiis et aliis ad dictum feudum spectantibus, aquis nemoribus sylvis, pascuis, bannitis, vasallis, piscationibus, venationibns, cum mero et misto Imperio, ac gladii potestate, et aliis omnibus praeminentiis; Et id Castrum et feudum ac Jurisdictionem quidem esse paternum et antiquum feudum, multis tamen modis per ipsos possessores ampliatum et melioratum, de quo Castro, feudo, ac Jurisdictione, et aliis praedicti praefati fratres Carolus et Bartholomeus carentes prole legitima e legitimo matrimonio suscepta, pro eorum partibus et portionibus donationem inter vivos fecerint, sub beneplacito nostro, ipsi Marco Antonio, eorum nepoti, retento et reservato sibi quoad viverint usufructu, dictum vero Augustinum patrem fecisse testamentum quo ipsi Marco Antonio soli reliquerit, non obstante quod alios filios legitimos et naturales habeat, portiones quas habet in dido Castro Tassaroli, et in locis Jurisdictionis Burgi et Busallae, Vallis Scripiae et Dioecesis Genuensis, cum suis aquis, aquarum decursibus, nemoribusque, sylvis, pascuis, bannitis, vasallis, piscationibus, venationibus, et aliis omnibus praeminentiis, ad dicta loca et Castra proportionibus quas in eis respective habet spectantibus, et cum homagiis, vasallis, mero et misto Imperio ac gladii potestate, quae nimirum Castra et loca dicti tres fratres pro portionibus ad eos respective spectantibus a Sacro Romano Imperio immediate teneant, quam vero donationem et dispositionem, certis quibusdam conditionibus, modis et forma successionis concernentibus factam esse, prout haec omnia fide dignis instrumentis nobis plana et certa fecit, perquam humiliter supplicando, ut praemissa omnia clementer approbare, ratificare, et confirmare dictoque Castro, feudo et loco ac Jurisdictione Tassaroli in Comitatum erecto, ipsum de eo et caeleris supranominatis feudis omnibus, pro se suisque successoribus infrascriptis, benigne investire, aliisq. gratiis, privilegiis, praeminentiis, honoribus et ornamentis cendecorare clementer dignaremur; Nos sane volentes praeclarissimis fidelissimisque ipsius Marci Antonii obsequiis et meritis mutua gratia et beneficentia respondere commemoratae donationi praefatorum patruorum suorum Caroli et Bartholomei Spinularum, tum etiam dicti patris suis Augustini testamentariae dispositioni, non obstante quod alios habeat filios legitimos et naturales, assensum et beneplacitum nostrum dedimus atque praestitimus, atque instrumenta desuper confecta et edita in omnibus eorum punctis, articulis, clausulis, sententiis, et verborum expressionibus, perinde ac si praesentibus de verbo ad verbum inserta essent, quatenus rite processerunt gratiose confirmavimus, approbavimus, et ratificavimus, prout per praesentes scienter, animo deliberato, et authoritate nostra Caesarea damus, praestamus, confirmamus, approbamus, ratificamus, ac Imperiali roboris firmitate munimus, volentes ac decernentes ea omnia rata, grata, valida et firma esse, et inviolabile ac immutabile robur obtinere debere in Judicio et extra, supplentes omnem defectum cujuscumque solemnitatis tam juris quam facti, et tam intrinsecae quam extrinsecae qui quovis modo dici potest intervenisse, non obstantibus aliquibus legibus, decretis, statutis, constitutionibus et consuetudinibus et aliis quibuscunque in contrarium facientibus, aut aliam formam dantibus, etiamsi talia forent, de quibus specialis et individua mentio fieri deberet, quibus omnibus et singulis ad effectum praemissorum duntaxat , scientia et authoritate praefatis derogamus, et derogatum esse volumus, cujus quidem benignae confirmationis, approbations et ratificationis fructum, ut idem Marcus Antonius Spinula re ipsa sentiat, simul etiam una confirmavimus, approbavimus et ratificavimus adeoque per praesentes iisdem scientia et authoritate confirmamus, approbamus, ratificamus et innovamus, ac quatenus opus est, de novo concedimus, pro ipso Marco Antonio et ejus haeredibus et successoribus legitimis infrascriptis, omnia et singula privilegia et litteras, concessiones, gratias, confirmationes et Investituras antedictis ejus patri et patruis, aliisque progenitoribus ac Divis praedecessoribus nostris Romanorum Imperatoribus ac Regibus super praefato Castro et loco Tassaroli concessas et concessa, quemadmodum dicti frater Augustinus, Carolus et Bartholomeus Spinula pater et patrui ipsius Marci Antoni, ea hucusque tenuerunt et possederunt, et prout ad quemque eorum spectabant, ipsumque Marcum Antonium de praenarrato Castro, loco, feudo et Baronia Tassaroli, et praefatis portionibus locorum Burgi et Busallae, cum territoriis ac Juribus et pertinentibus antedictis, ac solitis pedagiis, nec non cum omnibus et singulis Juribus, confinibus, nemoribus, sylvis, pascuis, glandariis, herbariis, pratis, campis, montibus, saltibus, aquis aquarumque decursibus, salinis et omnibus metallorum generibus, atque aliis Juribus universis, fructibus, censibus, redditibus, venationibus, piscationibus, molendinis, battenderiis, vasallis, colonis et Inquilinis utriusque sexus et cujuscumque septae, cum debito et solito Jure vasallagii et subjectionis, ac praemissorum omnium pleno dominio et integro statu, mero et misto Imperio, et omnimoda Jurisdictione Civili et Criminali, alta et bassa, cum plenissima et omnimoda gladii potestate, et animadvertendi in homines facinorosos, tam poenis pecuniariis quam corporis afflictivis, usque ad mortem naturalem inclusive, cum omnibus ac singulis dicti meri et misti Imperii, dictaeque Jurisdictionis Juribus, fructibus, emolumentis, poenarumque compendiis, cum amplissima fori remissione, ac etiam delegandi potestate, caeterisque Jurisdictionibus, gratiis, praeminentis et praerogativis universis, Jure feudi antiquo, aviti et paterni, prout praefati fratres Augustinus, Carolus et Bartholomeus ipsius Marci Antonij pater et patrui, ac majores eorum hactenus habuerunt et possederunt, investimus atque infeudamus; recepto tamen prius ab ipso Marco Antonio, debito et consueto homagii, fidelitatis ac subiectionis Juramento: nostris et Sacri Imperii atque aliorum Juribus semper salvis; volentes et decernentes ut saepedictus Marcus Antonius Spinula praemissa omnia, et singula deinceps teneat et possideat, jure feudi antiqui, aviti et paterni, a Nobis et Sacro Romano Imperio dependentis: remittentes eidem ex dicta scientia et authoritate, nullo Juris vel facti errore ducti, omnes causas ob quas praefata omnia, vel aliqua eorum ad nos et Sacrum Romanum Imperium, ob non captas Investitura, salienationibus factis vel non petitis Investituris intra debita tempora, et non factam debitam recognitionem Sacro Romano Imperio, vel aliter quomodocunque in totum vel in parte devoluta esse dignoscerentur, statuentes insuper et ordinantes ut mortuo ipso Marco Antonio, jam dictum feudum et Castrum Tassaroli, ei ejus Jurisdictio, et dictae portiones Castri, loci, et Jurisdictionis Burgi et Busallae, Vallis, Scripiae, cum eorum respective Juribus et pertinentiis, ac bonis etiam allodialibus in dictis locis respective existentibus, et cum dictis locis respective teneri et possideri solitis spectent et pertineant ad primogenitum masculum ipsius Marci Antonii de legitimo matrimonio natum, et eo non existente, ad primogenitum ipsius primogeniti de legitimo matrimonio usque in infinitum, et deficiente linea masculina primogeniti praefati Marci Antonii loca, feuda et bona de quibus supra, cum eorum respective Juribus et pertinentiis spectent et pertineant ad filium secundo genitum masculum dicti Marci Antonii de legitimo matrimonio natum, et eo non existente ad primogenitum ex eo masculum, eo modo et ordine quo dictum est de successione primogeniti, et descendentium ab eo, et sicut supra, et idem ordo servetur in Alio tertiogenito, et aliis ulterius genitis ipsius Marci Antonii de legitimo matrimonio et descendentibus ex eis, quando esset finita linea masculina dicti secundogeniti, vel aliorum ulterius genitorum, sequendo semper ordinem primogeniturae. Decedente autem ipso Marco Antonio sine filiis masculis de legitimo matrimonio natis, aut etiam deficiente ejus linea masculina de legitimo matrimonio nata, volumus et decernimus quod dictum Castrum et feudum Tassaroli, et dictae portiones dictorum locorum Burgi et et Busallae cum eorum respective Jurisdictione, Juribus et pertinentiis, ac bonis de quibus supra, spectent et pertineant ad majorem natu masculum de legitimo matrimonio natum, de agnatione ipsorum Augustini, Caroli et Bartholomei, nec possint praedicta loca, feuda, portiones et bona, seu aliquid eorum per aliquem ex filiis et descendentibus dicti Marci Antonii, nec per aliquem majorem natu de agnatione ipsorum Augustini, Caroli et Bartholomei fratrum alienari, vendi seu obligari, aut etiam legari, nec de eis, aut aliqua eorum parte, possit aliquis ex filiis et descendentibus ipsius Marci Antonii, nec aliquis major natu ut supra aliquo modo disponere tam in ultima voluntate, quam inter vivos, sed dicta loca, feuda, portiones et bona semper remaneant in agnatione dicti Augustini, Caroli et Bartholomei fratrum, ordine supradicto ijdemque ipsius Marci Antonii haeredes et successores teneantur memorata Castra, loca, Jurisdictions, bona et feuda, quotiescunque casus tulerit, a nobis et nostris in Imperio successoribus in feudum recognoscere, debitumque consuetum homagii, fidelitatis et subiectionis Juramentum praestare, omniaq. et singula agere, ad quae fideles Imperij vasalli tenentur, de Jure vel consuetudine, omni dolo, fraude vel simulatione pospositis. Porro quo clarius elucescat immensa nostra erga dictum Marcum Antonium Spinulam benignitas, Nos ex eadem nostra certa scientia, animoque bene deliberato, de Caesareae nostrae potestatis plenitude, maturo et sano accedente consilio dictum Castrum, feudum et locum ac Jurisdictionem Tassaroli, cum ejus districtu, territorio et pertinentiis, in verum Comitatum ereximus, ipsumque Marcum Antonium Spinulam, ejusque in dicto Castro, feudo, loco et Jurisdictione Tassaroli creavimus et nominavimus, inque gradum, dignitatem ac honorem, quo nostri et Sacri Imperii Comites praediti et exornati sunt, constituimus et ereximus, consortioque et coetui aliorum nostrorum et Sacri Romani Imperii vere natorum et procreatorum Comitum adjunximus et aggregavimus, omnibusque et singulis gratiis, honoribus, dignitatibus, libertatibus, privilegiis, praeminentiis, Juribus et consuetudinibus quibus caeteri nostri et Sacri Romani Imperii Comites utuntur, fruuntur et gaudent, donavimus et impertivimus, prout tenore praesentium erigimus, creamus, nominamus, constituimus, adiungimus, aggregamus, et impertimur, eumque et dictos suos in Castro dicto, feudo, loco et Jurisdictione, Tassaroli, per nos in Comitatum erecto successores, ad recipiendum, utendum et fruendum omnibus ac singulis ceterorum nostrorum et Sacri Imperii Comitum, honoribus, dignitatibus, gratiis, libertatibus, privilegiis, praeminentiis, antelationibus, Juribus et consuetudinibus, de nostrae Caesareae potestatis plenitude, vigore praesentium habiles, idoneos et participes reddimus: statuentes hoc nostro Edicto Caesareo quatenus ex nunc in antea perpetuis temporibus, praedictum Castrum, feudum, locus ac Jurisdictio Tassaroli, cum omnibus dominiis, Juribus et pertinentiis suis veri comitatus dignatem prae se ferre, ac praefatus Marcus Antonius Spinula, ejusque in eodem Comitatu, successores suprascripti, nostrotum et Sacri Romani Imperii Comitum nomen et dignitatem assequi et obtinere, ac tam in literis quam nuncupatione verbali, nec non rebus spiritualibus et temporalibus, Ecclesiasticis et prophanis, et quibuscunque aliis negotiis et actibus pro ejusmodi Comitatibus, censeri, haberi et teneri debeant, ac generaliter omnibus et singulis honoribus, dignitatibus, gratiis, libertatibus, privilegiis, indultis, Juribus et consuetudinibus, quibus ceteri nostri et Sacri Romani Imperii Comites utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, uti, frui, potiri et gaudere possint et valeant, omnibus impedimentis et controversiis sepositis. Mandantes idcirco universis et singulis Electoribus, Principibus, tam Ecclesiasticis quam Saecularibus, Archiepiscopis, Episcopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Nobilibus, Clientibus, Capitaneis, Vicedominis, Praefectis, Castellanis, Locumtenentibus, Officialibus, Heroaldis, Caduceatoribus, Burgi-Magistris, Judicibus, Consulibus, civibus et generaliter omnibus et singulis nostris, ac Sacri Romani Imperii sudditis ac fidelibus dilectis, cujuscunque dignitatis, gradus, ordinis aut praeminentiae existant, hoc Edicto nostro, ut saepedictum Marcum Antonium Spinulam, ejusdemque in eodem Castro, feudo, loco et Jurisdictionem Tassaroli suprascriptos haeredes et successores universos in infinitum descendentes, in dicti Comitatus per nos concessi, fastigio, titulo et honore, nec non gratiis et libertatibus ut praefertur quiete permanere, illisque absque impedimento aut obstaculo ullo quiete et pacifice uti, frui et gaudere sinant, et permittant, et alios quoque pro viribus cohibeant, ne aliquid in contrarium tentent aut moliantur. Et quia nos ejusdem Marci Antonii et majorum suorum, tam egregia merita inducunt, ut ejus securitati et commodis benignitate nostra Caesarea, et omni parte jugiter prospicere et consulere cupiamus, eumdem Marcum Antonium Spinulam Comitem cum jam dicto ejus Comitatu, omnibusque supraenumeratis Juribus et pertinentiis, nec non cum praefatis portionibus Castri et locorum Burgi et Busallae, et tam ipsorum locorum hominibus et incolis, quam aliis bonis et rebus universis, tam nunc possessis, quam in futurum justo titulo acquirendis et possidendis, in nostram et Sacri Imperij tuitionem et salvamguardiam suscepimus, et tenore praesentium recipimus et assumimus, ita ut deinceps sit, teneatur et esse debeat, una cum ejusdem Comitatu, Castri, terris, locis, hominibus, bonis et rebus antedictis, sub hac speciali protectione tuitione et salvaguardia nostra, et Imperialis Aquilae nostrae perpetuo, salvus, protectus et securus ab omni gravamine et oppressione, et ab onere hospitandorum militum et stipendiariorum, quodque omnibus et singulis privilegiis, gratiis, franchigiis, immunitatibus, libertatibus, exemptionibus et praerogativis frui debeat et gaudere quibus alii sub nostra et Imperij Sacri protectione, tuitione et salvaguardia constituti gaudent et fruuntur consuetudine vel de Jure, dummodo tamen unicuique actionem habenti in locis debitae Jurisdictionis respondeat. Mandantes proinde universis et singulis Principibus tam Ecclesiasticis quam Saecularibus, Praelatis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Nobilibus, Antianis, Praefectis, Capitaneis, Generalibus et particularibus, armorum ductoribus, Commissariis, Tribunis, Metatoribus et quocumque militari officio fungentibus, Praesidibus, Judicibus, Consulibus, Magistratibus, Civibus Communitatibusque, et denique omnibus nostris et Sacri Imperii sudditis et fidelibus dilectis, cujuscunque dignitatis, praeminentiae, status, gradus, ordinis et conditionis existent, ut praefatum Marcum Antonium Spinulam Comitem, una cum Comitatu, Castris, terris, locis, hominibus, et rebus antedictis, in hac nostra protectione, salvaguardia et exemptione integre conservent, neque eos adversus illam in personis et bonis impediant, molestent, aut modo aliquo sive exercitu, cum ordine vel sine ordine inquietent, aut eis damnum inferant, directe vel per indirectum, nec ab aliis molestari, inquietari aut damno affici permittant. Praeterea volentes ipsi Marco Antonio Spinulae Comiti, Tassaroli beneficentiam nostram uberius conferre, iisdem scientia, authoritate, et Caesareae potestatis plenitudine illi et in praefato Comitatu Tassaroli, haeredibus et successoribus illius, praesentis nostri Caesarei diplomatis vigore clementer damus, concedimus et elargimur, libertatem et facultatem in antedicto Comitatu Tassaroli officinam monetariam fabricandi et instruendi, ac cudendi monetam auream, argenteam et aeream cujuscunque generis, sortis et valoris, cum ijs signis et inscriptione, quae dicto Marco Antonio Spinulae et ejus successoribus placuerit, dummodo cudatur bona, sincera et justa, quae non sit deterior illa, quam tum Principes, tum ceteri Proceres ac Respublicae in Italia existentes, et a Sacro Romano Imperio dependentes, Divorum antecessorum nostrorum Imperatorum ac Regum, ac nostra gratiosa concessione cudunt, ita quod nemo de istiusmodi cusione, justam conquerendi causam habere queat. Volentes hac memorata authoritate et potestate nostra Caesarea firmiter statuentes et decernentes ut dictus Marcus Antonius Spinula, et omnes praefati ejus in dicto Comitatu haeredes et successores legitimi, absque omni impedimento et obstaculo, possint et valeant in dicto Comitatu Tassaroli deinceps in perpetuum monetam auream, argenteam et aeream, bonam tamen, sinceram et justam, nec deteriorem illa, quae ut antedictum est, a ceteris Italiae Principibus, Proceribus, ac rebuspublicis Sacro Romano Imperio subiectis juxta tenorem et praescriptum privilegiorum ipsis desuper a Divis Romanorum Imperatoribus atque Regibus concessorum cuditur, cudere seu cudi facere, iisque omnibus et singulis gratiis, libertatibus, privilegiis, immunitatibus, praerogativis ac Juribus in hac parte, uti, frui, potiri ac gaudere, quibus caeteri Sacri Romani Imperij Principes et Ordines monetam cudendi facultatem habentes utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, consuetudine vel de Jure, omni impedimento et contradictione postposita. Postremo, ut suprascriptis beneficiis, gratiis, indultis, praerogativis, libertatibus et concessionibus corollarii instar aliud quoque ornamenti genus addamus, ex eadem certa scientia, animoque deliberato, sano accedente consilio, deque nostra Caesareae potestatis plenitudine, saepedictum Marcum Antonium Spinulam Sacri Lateranensis Palatii aulaeque nostrae Caesareae et Imperialis Consistorii Comitem fecimus, creavimus, ereximus, et Comitatus Palatini titulo clementer insignivimus, prout tenore praesentium facimus, creamus, erigimus, attollimus et insignimus, atque aliorum Comitum Palatinorum numero et consortio gratanter aggregamus et adscribimus. Decernentes et hoc Imperiali statuentes Edicto, quod ex nunc in antea omnibus et singulis privilegiis, gratiis, Juribus, immunitatibus, honoribus, exemptionibus et libertatibus uti, frui et gaudere possit et valeat, quibus caeteri Sacri Lateranensis Palatii Comites hactenus potiti sunt, seu quomodo libet poliuntur consuetudine vel de Jure. Dantes et concedentes ipsi praefato Marco Antonio Spinulae Comiti amplam facultatem et potestatem, qua possit et valeat per totum Romanorum Imperium et ubique terrarum facere et creare publicos Notarios, tabelliones et Judices ordinarios, ac universis personis, quae fide dignae, abiles et idoneae sint (super quo conscentiam ejus oneramus) Notariatus seu tabellionatus et Judicatus ordinarii officium dare et concedere, eosque et quemlibet eorum per pennam et calamarium (prout moris est) de praefatis investire; dummodo tamen ab ipsis Notariis publicis seu tabellionibus et Judicibus ordinariis per ipsum ut praemittitur creandis, et eorum quolibet, vice et nomine nostro et Sacri Romani Imperii debitum fidelitatis recipiat corporale et proprium Juramentum in hunc modum videlicet; quod erunt Nobis et Sacro Romano Imperio, et omnibus successoribus nostris Romanorum Imperatoribus et Regibus legitime intrantibus fideles, nec unquam erunt in Consilio ubi nostrum periculum tractetur, sed bonum et salutem nostram defendent fideliter et promovebunt, damna nostra pro sua possibilitate vetabunt et avertent; praeterea Instrumenta tam publica quam privata, ultimas voluntates, codicillos, testamenta, quaecunque Judiciorum acta, et omnia alia et singula quae cuilibet ipsorum ex debito dictorum officiorum facienda occurrent vel scribenda juste, pure, fideliter, omni simulatione, machinatione, falsitate et dolo remotis scribent, legent, facient atque dictabunt, non attendendo odium, pecuniam vel munera aut alias passiones seu favores, scripturas vero quas debebunt in publicam formam redigere in membranis mundis, non in chartis abrasis aut papyreis fideliter secundum terrarum consuetudinem conscribent, legent, facient atque dictabunt, causasque hospitalium et miserabilium personarum, nec non pontes et stratas publicas pro viribus promovebunt, sententiasque et dicta testium donec publicata fuerint et approbata sub secreto fideliter retinebunt, ac omnia et singula recte, juste, pure facient quae ad dicta officia quomodolibet pertinebunt consuetudine vel de Jure; quodque hujusmodi Notarij publici seu Tabelliones et Judices Ordinarii per te saepe dictum Marcum Antonium Comitem creandi, possint et valeant per totum Romanorum Imperium et ubilibet terrarum facere scribere et publicare contractus, Judiciorum acta, Instrumenta et ultimas voluntates, Decreta et authoritatem interponere in quibuscunque contractibus, requirentibus illa vel illas, ac alla omnia facere, publicare et exercere, quae ad dictum officium publici Notarii seu Tabellionis aut Judicis ordinarii pertinere et spectare noscuntur; Decernentes ut omnibus Instrumentis et scripturis per hujusmodi Notarios per te antefatum Marcum Antonium ut praemittitur creandas, confectis et conficiendis, plena fides ubilibet adhibeatur, constitutionibus, statutis vel aliis in contrarium facientibus, non obstantibus quibuscunq. Insuper ipsi praefato Marco Antonio Spinulae concedimus et elargimur, quod possit et valeat naturales, bastardos, spurios, manseres, nothos, incestuosos, copulative vel disiunctive, vel quoscunque alios ex illicito et damnato coitu procreatos et procreandos, masculos et foeminas, quocunque nomine censeantur, viventibus vel etiam mortuis eorum parentibus legitimare, (Illustrium tamen Principum, Comitum et Baronum filiis duntaxat exceptis) et eos ac eorum quemlibet ad omnia et singula Jura legitima restituere et reducere, omnemque geniturae maculam penitus abolere, ipsos restituendo et abilitando ad omnia et singula Jura successionum et haereditatum bonorum paternorum et maternorum, etiam ab intestato cognatorum et agnatorum, ac ad honores, dignitates et singulos actos legitimos, tam ex contractu quam ex ultima voluntate, et alio quocunque modo tam in Judicio quam extra, ac si essent de legitimo matrimonio procreati, obiectione illegitimae prolis penitus quiescente; Quodque illorum legitimatio ut supra facta pro legitime facta maxime habeatur et teneatur, ac si foret cum omnibus Juris solemnitatibus quarum defectus specialiter, authoritate Imperiali suppleri volumus et intendimus; Dummodo tamen legitimationes hujusmodi non praejudicent filijs et haeredibus legitimis et naturalibus, et quod ipsi legitimandi, postquam ut supra, legitimati fuerunt, sint et esse censeantur ac nominentur, et nominari possint et debeant ubique locorum tanquam legitimi et legitime nati de domo, familia, et casata parentum suorum, ac arma et insignia eorum portare et ferre possint et valeant, qui nimo efficiantur nobiles, si parentes eorum nobiles fuerint non obstantibus aliquibus legibus, quibus cavetur quod naturales, bastardi, spurii, manseres, nothi, incestuosi, copulative vel disiunctive, vel alij quicunque ex illicito coitu procreati vel procreandi, nec possint nec debeant legitimari, liberis naturalibus legitimis existentibus, vel sine consensu et voluntate filiorum naturalium et legitimorum aut agnatorum, aut feudi Dominorum, et specialiter in auth: Quibus mod. nat. effic. legit. Et quibus modis Naturales efficiantur sui per totum; Et § naturales si de feudis fuerit controver. inter Dom. et agnat. et lege jubemus C. de emancip. liber. et aliis similibus, quibus legibus et cuilibet ipsarum volumus expresse, et ex certa scientia derogari et etiam non obstantibus in praemissis aliquibus contrahentium dispositionibus, et defunctorum ultimis voluntatibus, aut legibus aliis et locorum statutis et consuetudinibus, etiamsi tales essent, quae deberent exprimi, et de illis mentio fieri specialis, quibus obstantibus et obstare volentibus, in hoc casu duntaxat, ex certa scientia, et de plenitudine Caesareae potestatis totaliter derogamus et derogatam esse volumus. Nulli ergo hominum cujuscunque gradus, status, ordinis, conditionis aut dignitatis fuerit, liceat hanc nostrae confirmationis, approbationis, suppletionis, derogationis, investiturae, concessionis, remissionis, ordinationis, erectionis, adiunctionis, aggregationis, tuitionis, salvaeguardiae, indulti, gratiae, privilegij, voluntatis et decreti paginam infringere, aut eam quovis ausu temerario violare. Quisquis vero id attentare praesumpserit, nostrum et Imperii Sacri indignationem gravissimam ac poenam trecenturum marcharum auri puri pro dimidia Imperiali Fisco, seu aerario nostro, reliqua vero parte injuriam passi seu passorum usibus, absque omni spe veniae seu remissionis applicanda, se noverit ipso facto incurrisse. Harum testimonio literarum manu nostra subscriptarum, et sigilli nostri Caesarei appensione munitarum. Datum in Civitate nostra Vienna: die trigesima mensis Martii Anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo. Regnorum nostrorum Romani trigesimo, aliorum vero trigesimo quarto.