Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/244

222

gladii potestate, quae nimirum Castra et loca dicti tres fratres pro portionibus ad eos respective spectantibus a Sacro Romano Imperio immediate teneant, quam vero donationem et dispositionem, certis quibusdam conditionibus, modis et forma successionis concernentibus factam esse, prout haec omnia fide dignis instrumentis nobis plana et certa fecit, perquam humiliter supplicando, ut praemissa omnia clementer approbare, ratificare, et confirmare dictoque Castro, feudo et loco ac Jurisdictione Tassaroli in Comitatum erecto, ipsum de eo et caeleris supranominatis feudis omnibus, pro se suisque successoribus infrascriptis, benigne investire, aliisq. gratiis, privilegiis, praeminentiis, honoribus et ornamentis cendecorare clementer dignaremur; Nos sane volentes praeclarissimis fidelissimisque ipsius Marci Antonii obsequiis et meritis mutua gratia et beneficentia respondere commemoratae donationi praefatorum patruorum suorum Caroli et Bartholomei Spinularum, tum etiam dicti patris suis Augustini testamentariae dispositioni, non obstante quod alios habeat filios legitimos et naturales, assensum et beneplacitum nostrum dedimus atque praestitimus, atque instrumenta desuper confecta et edita in omnibus eorum punctis, articulis, clausulis, sententiis, et verborum expressionibus, perinde ac si praesentibus de verbo ad verbum inserta essent, quatenus rite processerunt gratiose confirmavimus, approbavimus, et ratificavimus, prout per praesentes scienter, animo deliberato, et authoritate nostra Caesarea damus, praestamus, confirmamus, approbamus, ratificamus, ac Imperiali roboris firmitate munimus, volentes ac decernentes ea omnia rata, grata, valida et firma esse, et inviolabile ac immutabile robur obtinere debere in Judicio et extra, supplentes omnem defectum cujuscumque solemnitatis tam juris quam facti, et tam intrinsecae quam extrinsecae qui quovis modo dici potest intervenisse, non obstantibus aliquibus legibus, decretis, statutis, constitutionibus et consuetudinibus et aliis quibuscunque in contrarium facientibus, aut aliam formam dantibus, etiamsi talia forent, de quibus specialis et individua mentio fieri deberet, quibus omnibus et singulis ad effectum praemissorum dun-