minentiis et praerogativis universis, Jure feudi antiquo, aviti et paterni, prout praefati fratres Augustinus, Carolus et Bartholomeus ipsius Marci Antonij pater et patrui, ac majores eorum hactenus habuerunt et possederunt, investimus atque infeudamus; recepto tamen prius ab ipso Marco Antonio, debito et consueto homagii, fidelitatis ac subiectionis Juramento: nostris et Sacri Imperii atque aliorum Juribus semper salvis; volentes et decernentes ut saepedictus Marcus Antonius Spinula praemissa omnia, et singula deinceps teneat et possideat, jure feudi antiqui, aviti et paterni, a Nobis et Sacro Romano Imperio dependentis: remittentes eidem ex dicta scientia et authoritate, nullo Juris vel facti errore ducti, omnes causas ob quas praefata omnia, vel aliqua eorum ad nos et Sacrum Romanum Imperium, ob non captas Investitura, salienationibus factis vel non petitis Investituris intra debita tempora, et non factam debitam recognitionem Sacro Romano Imperio, vel aliter quomodocunque in totum vel in parte devoluta esse dignoscerentur, statuentes insuper et ordinantes ut mortuo ipso Marco Antonio, jam dictum feudum et Castrum Tassaroli, ei ejus Jurisdictio, et dictae portiones Castri, loci, et Jurisdictionis Burgi et Busallae, Vallis, Scripiae, cum eorum respective Juribus et pertinentiis, ac bonis etiam allodialibus in dictis locis respective existentibus, et cum dictis locis respective teneri et possideri solitis spectent et pertineant ad primogenitum masculum ipsius Marci Antonii de legitimo matrimonio natum, et eo non existente, ad primogenitum ipsius primogeniti de legitimo matrimonio usque in infinitum, et deficiente linea masculina primogeniti praefati Marci Antonii loca, feuda et bona de quibus supra, cum eorum respective Juribus et pertinentiis spectent et pertineant ad filium secundo genitum masculum dicti Marci Antonii de legitimo matrimonio natum, et eo non existente ad primogenitum ex eo masculum, eo modo et ordine quo dictum est de successione primogeniti, et descendentium ab eo, et sicut supra, et idem ordo servetur in Alio tertiogenito, et aliis ulterius genitis ipsius Marci Antonii de legitimo matrimonio et descendentibus ex eis, quando