tibus illa vel illas, ac alla omnia facere, publicare et exercere, quae ad dictum officium publici Notarii seu Tabellionis aut Judicis ordinarii pertinere et spectare noscuntur; Decernentes ut omnibus Instrumentis et scripturis per hujusmodi Notarios per te antefatum Marcum Antonium ut praemittitur creandas, confectis et conficiendis, plena fides ubilibet adhibeatur, constitutionibus, statutis vel aliis in contrarium facientibus, non obstantibus quibuscunq. Insuper ipsi praefato Marco Antonio Spinulae concedimus et elargimur, quod possit et valeat naturales, bastardos, spurios, manseres, nothos, incestuosos, copulative vel disiunctive, vel quoscunque alios ex illicito et damnato coitu procreatos et procreandos, masculos et foeminas, quocunque nomine censeantur, viventibus vel etiam mortuis eorum parentibus legitimare, (Illustrium tamen Principum, Comitum et Baronum filiis duntaxat exceptis) et eos ac eorum quemlibet ad omnia et singula Jura legitima restituere et reducere, omnemque geniturae maculam penitus abolere, ipsos restituendo et abilitando ad omnia et singula Jura successionum et haereditatum bonorum paternorum et maternorum, etiam ab intestato cognatorum et agnatorum, ac ad honores, dignitates et singulos actos legitimos, tam ex contractu quam ex ultima voluntate, et alio quocunque modo tam in Judicio quam extra, ac si essent de legitimo matrimonio procreati, obiectione illegitimae prolis penitus quiescente; Quodque illorum legitimatio ut supra facta pro legitime facta maxime habeatur et teneatur, ac si foret cum omnibus Juris solemnitatibus quarum defectus specialiter, authoritate Imperiali suppleri volumus et intendimus; Dummodo tamen legitimationes hujusmodi non praejudicent filijs et haeredibus legitimis et naturalibus, et quod ipsi legitimandi, postquam ut supra, legitimati fuerunt, sint et esse censeantur ac nominentur, et nominari possint et debeant ubique locorum tanquam legitimi et legitime nati de domo, familia, et casata parentum suorum, ac arma et insignia eorum portare et ferre possint et valeant, qui nimo efficiantur nobiles, si parentes eorum nobiles fuerint non obstantibus aliquibus legibus, quibus cavetur quod naturales,