In funere Jo. Baptistae Zappi
Questo testo è stato riletto e controllato. |
in funere
JO. BAPTISTÆ ZAPPI
ad
NICOLAUM FORTIGUERRA
IOSEPH MOREI.
Thyrsidis, ah fatum! queis carmina flevimus olim,
Fortiguerra, eadem nunc tibi missa vides.
Illa nec audebam manibus committere Vatum,
Illa nec audebam credere digna tuis.
Legisti postquam, postquam Tu lecta probasti,
Digna patrocinio credimus esse tuo.
Accipe: venturos iam nostra Elegìa Poetas
Provocat, et nullo tempore damna timet.
Iudicio hoc audet tanti secura Poetae;
Hoc titulis tanti nobilitata Viri.
ELEGIA.
Iam satis est lusum, non hoc vult ludrica tempus,
Tristia sunt tristi verba canenda die.
Pastores, vestro fas est ignoscere Vati,
Si nec festive, si nec ut ante, canit.
Tristia non semper nos edimus, ipsaque damna
Nescio quid blandum, dum memorantur, habent.
Intendum lacrymae lacrymis explentur ab ipsis,
Interdum curas mulcet et ipse dolor.
Iam notum, quae causa meis sit questubus, et iam
Quod flendum vestra nomen in aure sonat.
Ille huius qui nuper erat pars inclyta coetus,
Huius deliciae qui modo collis erat,
Thyrsis, amor Phoebi, sylvarum gloria Thyrsis,
Thyrsis Pastorum, Pieridumque decus,
Occidit. Heu quali tristamur funere! Tuque oh
Arcadia infelix, quo viduata Viro es!
Infelix! Dum tot, dum talia pignora defles,
Nota nimis propriis incipis esse malis.
Nec tantum ut mater ploras moestissima, nunc te
Amisso gnatam ceu patre flere decet.
Nunc inter primos dudum ostentare solebant
Qui te iterum nobis instituere Patres.
Debetur Patribus per nos reverentia primis:
Exemplis illi nos docuere suis.
Quod sumus interdum, quod carmina nostra leguntur,
Arcades, illorum cura laborque fuit.
Nunc quantum exemplar, quae gaudia rapta dolemus,
Quot bona in hoc uno non reditura viro!
Fas Oratorem, fas est lugere Poetam:
Nomine, scitis enim, dignus utroque fuit.
Qui gestus, quae vox, quae gratia frontis et oris,
Qui lepor in verbis, dum loqueretur, erat!
Nunc quoque dum recito, mihi Thyrsis adesse videtur.
Fallor? an herboso sedit et ipse thoro?
Fallor? adest: prorsus praesunt, plaususque sequntur;
Dulcia num ne audis carmina? Thyrsis adest.
Heu misero pietas cur sic illudis amori?
Anne illum visum est interisse parum?
Æger erat, flebant illo aegrotante Camoenae,
Flebat inornatis Delius ipse comis.
Pastores Nymphasque dolor torquebat amarus:
Pascebat moestas Pan quoque moestus oves.
Sed tot vota hominum, ipsorum tot vota Deorum
Flectere crudeles nil valuere Deas.
Heu dolor! heu pietas! Tu nos melioribus annis
Deseris? Ah! fletus dicere plura vetat.
Quisquis ades nostris modo fletibus adjice fletus,
Ferreus es certe qui modo flere negas.
At quid inutilibus nemus hoc agitare querelis?
Quin cineri iustas reddimus inferias?
Stat vetus innuptae prope Palladis antra Theatrum:
Fons ibi non unus, densaque sylva viret.
Montibus hunc sacrum nostri statuere Parentes
Esse locum, insignes hic posuere Viros.
Rarus, honor solis concedendusque Poetis:
Ut, rari vates, sit quoque rarus honor.
Nam, si de numero selegeris Arcades omni,
Quæ canat in sylvis, plurima turba sumus:
Sed quorum æternam mereantur nomina vitam,
Vix decimum supra primus, et alter erunt.
Hic celebres multa scribemus in arbore versus,
Quos cithara Thyrsis, quos cecinitque tuba.
Atque utinan possemus iisdem incidere truncis
Carmina, quae subito ducte furore dedit!
Mox inter scriptas fabricabitur urna cupressus
Rustica, sed veri quae sit amoris opus.
Sculptilis in medio citharam confringat Apollo,
Moestaque circumstet turba Heliconiadum.
Thyrsidis a laeva stet dulcis cura Poesis,
Cura stet a dextra, non minus aequa, Themis.
Utque magis pateant, sacra caput illa corona,
Lancibus et gladio praegravet ista manus.
Distinctis supra facibus, positisque sagittis,
Coecus et illacrimans conspiciatur Amor.
Nec minus et fratres adsint risusque, iocusque,
Quos tamen agnosci vix dolor ipse sinat.
Post ubi funereis conspersam floribus urnam,
Lacte Sacerdotes, profluerintque mero.
Ante illam agrestem de more sacrabimus aram:
Quisquis adest faveat, nos nova pompa vocat.
Parte hac Uranius, parte hac adstabit Alexis:
Dignus amicitia flebit uterque sua.
Illis coeptus amor pueris: mox tempore longo
Crevit, et extincto in Thyrside vivit adhuc.
Stabit et Aglauro, lectaeque ex ordine Nimphae,
Quae molli intexent florea serta manu.
Ipsa chori princeps tanto viduata marito
Carmina cum lacrimis, cum prece thura dabit.
Nec deerit Custos lauro redimitus, et illum
Flebilis hinc cinget, cinget et inde chorus.
Dumque alii tibi dona ferent, dumque ossa piabunt,
Dicemus laudes, o bone Thyrsi, tuas.
Et prius in sterili nascentur littore pisces,
Nutriet Arcadias aequoris unda feras:
Ante diem tenebrae, tenebras adducet Apollo,
Flammaque cum gelida foedus inibit aqua;
Immemores laudum quam simus Thyrsi tuarum,
Excidat ex isto quam tua fama loco.
Donec producet sacros haec sylva Poetas,
Grata iuventuti carmina donec erunt;
Semper apud vates merito celebrabere, semper
Addiscet numeros laeta iuventa tuos.
Sic tibi solemnes quoties statuemus honores,
Dicemus laudes, o bone Thyrsi, tuas.
Turba frequens Thyrsin, Thyrsin nemus omne sonabit,
Thyrsin clamabunt littora Thyrsin aquae.
Postremum tumulo mos es superaddere carmen,
Plura quod includet: sed breve carmen erit:
Hic iacet immiti consumptus funere Thyrsis,
Quid sit, ab hoc uno noveris, Arcadia.