Pagina:Zappi, Maratti - Rime I.pdf/26

XXII

     Deseris? Ah! fletus dicere plura vetat.
Quisquis ades nostris modo fletibus adjice fletus,
     Ferreus es certe qui modo flere negas.
At quid inutilibus nemus hoc agitare querelis?
     Quin cineri iustas reddimus inferias?
Stat vetus innuptae prope Palladis antra Theatrum:
     Fons ibi non unus, densaque sylva viret.
Montibus hunc sacrum nostri statuere Parentes
     Esse locum, insignes hic posuere Viros.
Rarus, honor solis concedendusque Poetis:
     Ut, rari vates, sit quoque rarus honor.
Nam, si de numero selegeris Arcades omni,
     Quæ canat in sylvis, plurima turba sumus:
Sed quorum æternam mereantur nomina vitam,
     Vix decimum supra primus, et alter erunt.
Hic celebres multa scribemus in arbore versus,
     Quos cithara Thyrsis, quos cecinitque tuba.
Atque utinan possemus iisdem incidere truncis
     Carmina, quae subito ducte furore dedit!
Mox inter scriptas fabricabitur urna cupressus
     Rustica, sed veri quae sit amoris opus.
Sculptilis in medio citharam confringat Apollo,
     Moestaque circumstet turba Heliconiadum.
Thyrsidis a laeva stet dulcis cura Poesis,
     Cura stet a dextra, non minus aequa, Themis.
Utque magis pateant, sacra caput illa corona,
     Lancibus et gladio praegravet ista manus.
Distinctis supra facibus, positisque sagittis,
     Coecus et illacrimans conspiciatur Amor.
Nec minus et fratres adsint risusque, iocusque,
     Quos tamen agnosci vix dolor ipse sinat.
Post ubi funereis conspersam floribus urnam,
     Lacte Sacerdotes, profluerintque mero.
Ante illam agrestem de more sacrabimus aram:
     Quisquis adest faveat, nos nova pompa vocat.
Parte hac Uranius, parte hac adstabit Alexis:
     Dignus amicitia flebit uterque sua.