Apri il menu principale

XXIII

Illis coeptus amor pueris: mox tempore longo
     Crevit, et extincto in Thyrside vivit adhuc.
Stabit et Aglauro, lectaeque ex ordine Nimphae,
     Quae molli intexent florea serta manu,
Ipsa chori princeps tanto viduata marito
     Carmina cum lacrimis, cum prece thura dabit.
Nec deerit Custos lauro redimitus, et illum
     Flebilis hinc cinget, cinget et inde chorus.
Dumque alii tibi dona ferent, dumque ossa piabunt,
     Dicemus laudes, o bone Thyrsi, tuas.
Et prius in sterili nascentur littore pisces,
     Nutriet Arcadias aequoris unda feras:
Ante diem tenebrae, tenebras adducet Apollo,
     Flammaque cum gelida foedus inibit aqua;
Immemores laudum quam simus Thyrsi tuarum,
     Excidat ex isto quam tua fama loco.
Donec producet sacros haec sylva Poetas,
     Grata iuventuti carmina donec erunt;
Semper apud vates merito celebrabere, semper
     Addiscet numeros laeta iuventa tuos.
Sic tibi solemnes quoties statuemus honores,
     Dicemus laudes, o bone Thyrsi, tuas.
Turba frequens Thyrsin, Thyrsin nemus omne sonabit,
     Thyrsin clamabunt littora Thyrsin aquae.
Postremum tumulo mos es superaddere carmen,
     Plura quod includet: sed breve carmen erit:
Hic iacet immiti consumptus funere Thyrsis;
     Quid sit, ab hoc uno noveris, Arcadia.