XXIII. A fra Martino da Signa

../XXII ../XXIV IncludiIntestazione 19 febbraio 2021 75% Da definire

XXII XXIV
[p. 216 modifica]

XXIII.

A fra Martino da Signa.
(1374?)


Ad reverendum in Christo patrem fratrem Martinum de Signa ordinis fratrum Heremitarum sancti Augustini, sacre Pagine professorem.
Theocritus syragusanus poeta, ut ab antiquis accepimus, primus fuit qui greco carmine buccolicum excogitavit stilum, verum nil sensit preter quod cortex ipse verborum demonstrat. Post hunc latine scripsit Virgilius, sed sub cortice nonnullos abscondit sensus, esto non semper voluerit sub nominibus colloquentium aliquid sentiremus. Post hunc autem scripserunt et alii, sed ignobiles, de quibus nil curandum est, excepto inclito preceptore meo Francisco Petrarca, qui stilum preter solitum paululum sublimavit et secundum eglogarum suarum materias continue collocutorum nomina aliquid significantia posuit. Ex his ego Virgilium secutus sum, quapropter non curavi in omnibus colloquentium nominibus sensum abscondere; et ob id, cum desideres tam titulorum quam etiam nominum colloquentium in eglogis meis sensum, nolo mireris, magister optime, si absque significato nonnulla colloquentium nomina comperies: de titulis non sic, omnes enim accurate apposui. Nunc autem ad optatum tuum deveniens dico,
De primis duabus eglogis seu earum titulis vel collocutoribus nolo cures: nullius enim momenti sunt, et fere iuveniles lascivias meas in cortice pandunt.
Tertie vero egloge titulus est Faunus, nam, cum eiusdem causa fuerit Franciscus de Ordelaffis olim Forlivii capitaneus, quem, cum summe silvas coleret et nemora ob insitam illi venationis delectationem, ego sepissime «Faunum» vocare consueverim eo quod fauni silvarum a poetis nuncupentur dei, illam [p. 217 modifica]Faunum nominavi. Nominibus autem collocutorum nullum significatum volui, eo quod minime videretur oportunum.
Quarte egloge titulus est Dorus hanc ob causam: tractatur enim in ea de fuga Lodovici regis Sicilie; et quoniam liquisse proprium regnum eidem regi amarissimum credendum est, ut satis in processu egloge percipitur, ab amaritudine eam denominavi, nam grece «doris», «amaritudo» latine sonat. Collocutores autem sunt Dorus, idest ipse rex in amaritudine positus, et Montanus, pro quo assummi potest quicunque vulterranus, eo quod Vulterre in monte posite sunt et ipse rex ad eas deveniens ab eisdem vulterranis susceptus est; tertius est Phytias, pro quo intelligo magnum senescallum qui nunquam eum deseruit, et Phytiam nuncupo ab integerrima eius amicitia erga eundem regem: et summo nominis huius significatum a nomine Phytie amici Damonis, de quo Valerius ubi de amicitia.
Quinte egloge titulus est Silva cadens, eo quod in ea tractetur de diminutione et quodammodo casu civitatis neapolitane post fugam Lodovici predicti regis; quam civitatem more pastorali loquens «silvam» voco, nam uti in silvis animalia habitant bruta, sic in civitatibus homines, quos more predicto «oves» «edos» et «boves» aliquando nuncupamus. Collocutores duo sunt, Caliopus et Pamphylus. Pro Caliopo ego intelligo aliquem optime recitantem damna desolate civitatis, nam «caliopes» grece, «bona sonoritas» est latine, que bona sonoritas in aliquo esse non potest nisi debito ordine dicenda dicantur. Pro Pamphylo autem accipi potest quem maluerimus ex neapolitanis civitatem suam integre diligentem, cum «pamphylus» grece, latine «totus» dicatur «amor».
Sexta egloga Alcestus dicitur, eo quod de reditu regis prefati in regnum proprium loquatur, quem regem ego hic «Alcestum» voco, ut per hoc nomen sentiatur quoniam circa extremum tempus vite sue optimi regis et virtuosi mores assumpserat: et Alcestus dicitur ab «alce», quod est «virtus», et «estus», quod est «fervor». Collocutores duo sunt, Amintas et Melibeus, pro quibus nil penitus sentio.
Septima egloga titulatur Iurgium, eo quod iurgia civitatis [p. 218 modifica]nostre et imperatoris contineat. Collocutores autem duo, Daphnis et Florida, sunt. Pro Daphni ego intelligo imperatorem, nam Daphnis, ut in maiori volumine Ovidii legitur, filius fuit Mercurii et primus pastor: sic et imperator inter pastores orbis, idest reges, consuevit esse primus. Florida Florentia est, etc.
Octave egloge titulus est Midas: fuit enim Midas rex Frigie avarissimus, et quoniam in egloga ista de quodam domino avarissimo habeatur sermo, eundem «Midam» dicere et eglogam intitulare placuit. Collocutores duo sunt, Damon et Phytias, idest duo amicissimi homines uti illi fuerunt, de quibus Valerius ubi supra.
None egloge titulus est Lipis, in qua fere per totum de anxietate civitatis nostre ob coronatum imperatorem mentio fit, et ideo Lipis dieta est, quia «lipis» grece, latine dicitur «anxietas». Collocutores duo sunt, Batracos et Archas. Pro Batracos ego intelligo florentinorum morem: loquacissimi enim sumus, verum in bellicis nil valemus, et ideo Batracos, quia grece «batracos», latine «rana» sonat; sunt enim loquaces plurimum rane et timidissime. Archas autem pro quocunque homine accepi extero, et ideo nullam nominis significationem propriam volui.
Decima egloga titulatur Vallis opaca, eo quod in ea de infernalibus sermo sit, quos penes nulla unquam lux est. Collocutores duo sunt, Lycidas et Dorilus. Pro Lycida ego quendam olim tyrannum intelligo, quem Lycidam a «lyco» denomino, qui latine «lupus» est: et uti lupus rapacissimum animal est, sic et tyranni rapacissimi sunt homines. Dorilus vero est quidam captivus cum assiduo merore consistens, dictus a «doris» quod «amaritudo» sonat, sed ideo Dorilum diminutive dixi, ne plebeius homo eodem nomine diceretur cum rege.
Undecima egloga dicitur Pantheon a «pan», quod est «totum», et «theos», quod est «deus», eo quod per totam de divinis sermo sit. In hac tantum auctor loquitur recitans quedam dicta quorundam interloquentium, qui duo sunt, Mirtilis et Glaucus. Pro Mirtile ego intelligo Ecclesiam Dei, quam a «mirto» denomino, eo quod mirtus habeat frondes bicolores, [p. 219 modifica]nam ex parte inferiori sanguinee sunt, ex superiori virides, ut per hos colores sentiamus persecutiones et tribulationes a sanctis hominibus olim habitas et firmissimam eorum spem circa superiorem mercedem eis a Christo promissam. Pro Glauco autem ego intelligo Petrum apostolum; fuit enim Glaucus piscator, et gustata quadam herba repente se proiecit in mare et inter deos marinos annumeratus est: sic et Petrus piscator fuit, et gustata Christi doctrina se inter fluctus, idest hostium christiani nominis minas et terrores, ultro proiecit, Christi nomen predicans, ex quo deus, idest sanctus, inter amicos Dei in celis factus est.
Duodecima egloga titulatur Saphos, eo quod de hac Saphu omnis sermo sit egloge; quam ego Saphon pro poesi intelligo, eo quod Saphos, puella quedam lesbia, plurimum evo suo in poesi valuerit. Collocutores autem duo sunt, Caliope et Aristeus. Pro Caliope, ut alias est dictum, pro «bona sonoritate » accipio, eo quod in bona prolatione modulis regulata poeticis omnis videatur poetice fere vis consistere. Aristeum pro me pono avido ad poeticam devenire, et ideo «Aristeum» me nomino ab Aristeo quodam, qui usque ad adolescentiam suam linguam adeo impeditam habuit, ut vix posset aliquid satis exprimere piene; demum, solutis lingue nexibus, eloquens factus est.
Tertiadecima egloga Laurea nuncupatur a serto laureo, quod est insigne poetarum, et hec ideo sic dieta est, quia in ea plurimum de honorificentia poetice sermo fiat. Collocutores tres sunt, Daphnis, Stilbon et Critis. Pro Daphni ego unumquenque poetam insignem accipio, eo quod poete eadem corona honorentur, scilicet laurea, qua honorari consueverunt victores atque triumphantes cesares, qui primi sunt pastores, ut Daphnis de quo supra. Stilbon pro quodam ianuense mercatore pono, cum quo disceptationem quandam iamdudum Ianue habui, de qua in hac egloga mentionem plurimam facio; quem «Stilbonem» vocito a Mercurio mercatorum deo, qui et Stilbon dicitur. «Critis» grece, latine «iudex» est, et ponitur pro quodam assumpto hic in iudicem litigii iam dicti.
Quartadecima egloga Olympia dicitur ab «olympos» [p. 220 modifica]grece, quod «splendidum» seu «lucidum» latine sonat, et inde «celum» dicitur «Olympus»; et ideo huic egloge hoc nomen Olympia attributum est, quoniam in ea plurimum de qualitate celestis regionis habeatur sermo. Collocutores quatuor sunt, Silvius, Camalus, Terapon et Olympia. Pro Silvio me ipsum intelligo, quem sic nuncupo, eo quod in silva quadam huius egloge primam cogitationem habuerim. «Camalos» grece, latine sonat «hebes» vel «torpens», eo quod in eo demonstrentur mores torpentis servi. «Terapon» huius significatum non pono, quia non memini, nisi iterum revisam librum ex quo de ceteris sumpsi, et ideo ignoscas: scis hominum memoriam labilem esse, et potissime senum. Pro Olympia intelligo parvulam filiam meam olim mortuam ea in etate in qua morientes celestes effici cives credimus: et ideo, ex Violante dum viveret, mortuam «celestem» idest «Olympiam» voco.
Quintadecima egloga dicitur Phylostropos, eo quod in ea tractetur de revocatione ad amorem celestium ab amore illecebri terrenorum; nam Phylostropos dicitur a «phylos», quod est «amor», et «tropos», quod est «conversio». Collocutores duo sunt, Phylostropus et Typhlus. Pro Phylostropo ego intelligo gloriosum preceptorem meum Franciscum Petrarcam, cuius monitis sepissime michi persuasum est ut omissa rerum temporalium oblectatione mentem ad eterna dirigerem, et sic amores meos, etsi non plene, satis tamen vertit in melius. Typhlus pro me ipso intelligi volo et pro quocunque alio caligine rerum mortalium offuscato, cum «typhlus» grece, latine dicatur «orbus».
Sextadecima et ultima egloga titulatur Aggelos, quasi nuntia et precedentium ductrix atque oblatrix ad amicum ad quem illas mitto, nam «aggelos» grece dicitur quod nos «angelus» latine nuncupamus, et «angelus» etiam latine sonat «nuntius». Collocutores duo sunt, Appenninus et Angelus. Pro Appennino amicum meum ad quem mitto intelligo, quem ideo «Appenninum » voco, quia in radicibus Appennini montis natus et altus sit. Pro Angelo, ut dictum est, ipsam eglogam more nuntii deducentem atque loquentem intelligo. [p. 221 modifica]::Et hec pro nunc dicta sufficiant, que quam brevissime scripsi de ingenio tuo confidens. Queso, mi pater, litteras huic tue alligatas communi domino nostro episcopo per aliquem fratrum tuorum mittas quam citius; et sis memor, postquam vicarium provincialem habetis, ne conventus Sancti Geminiani quod tui conventus ius est occupet. Frater ille Iohannes mendax multum panis ex castro isto in quadragesima preterita suis misit. Opto ut diu valeas et mei memor.
Certaldi vi ydus octobris.

Tuus in omnibus Iohannes Boccaccius.