IV. Dorus

../3 ../5 IncludiIntestazione 12 febbraio 2021 75% Da definire

3 5

[p. 16 modifica]

IV. — DORUS

Explicit Faunus egloga iii; incipit egloga iiii, cui titulus est Dorus, collocutores autem Dorus Montanus et Phytias.


QuoMontanus. te, Dore, rapis? nemorumne per herbida capros
scrutaris seu forte boves? Consiste parumper;
nondum tecta quidem fumant, non Hesperus ardet.
DaDorus. veniam, Montane, precor, fugiamque iubeto.
5 Quod petis, hoc prohibet casus, nam cuncta pavesco.
DivesMontanus. abis, si cuncta times; requiescere mecum
hic fessus poteras. Nam si non tecta ligustris
antra michi videas, est nobis ignis et umbra:
et quanquam steriles agri sint, proxima capris
pascua non desunt; est grandis copia lactis
et veteris bachi nobis et farris acervus;
nec tibi quis tuscus prestabit tutius antrum.
Ha!Dorus. miserum rides; nescis quibus ipsa reservet
te fortuna dolis. Pastorum pascua quippe
15 nec bona nunc quero; magnum michi tuta latebra.
SiPhytias. potius nil, Dore, petis, quid summere differs
oblatum? Spectare potes de vertice campos
alpheos tuscosque greges alpesque remotas
et ligurum saltus, Rhodanum rubrosque galeros
20 metiri, ac egram mentem revocare quiete.
Montani laudanda fides. I, summe. Quid obstat?
SiDorus. laudas, faciam. Sperabam posse tumores
ponere quo placidus fesulanis defluit Arnus;
nam priscam tu sepe fidem cantare solebas
25 florigenûm, dum leta fuit fortuna, meorum.
SicPhytias. fateor: dammas nemorum vidisse luporum
rebus in adversis animos sumpsisse, labantem
prostravit mentem, et timeo quoscunque recessus.
SicMontanus. est. Intremus. Postquam successimus antro,

[p. 17 modifica]

30 tu die, care puer, nobis, quibus anxius ultro
sic fugias; medioque cibos Galathea parabit.
ODorus. tibi si memorem quantis inimica fatiget
me fortuna malis, non si per pascua tygres
immancs videas fetas agitare iuvencas,
35 in iugulumve rapi tauros, celoque maligno
omne pecus captum tristique putrescere tabo,
sic immite feres: utinam modo fata dedissent,
immemor ipse forem! Nam, dum mecum acta revolvo,
vix lacrimas cohibere queo, vix aspera verba.
QuinMontanus. tu pande, precor: magnos audire labores
non sumus insoliti, grandisque invictaque cordi
mens sedet, et nulli cedit, michi crede, labori.
QueDorus. volsci coluere prius campanaque rura,
lucanos saltus, samnitum pascua, rupes
45 et montes brutios calabrumque aspreta levesque
iam Dauni campos, peligno et flumina grata
olim Argus tenuit; princeps his omnibus unus
Argus pastor erat, cui fas complectere cuncta
viribus ac oculis, calamis et flectere quercus.
50 Hic abiit celoque senex se condidit alto,
defletus modicum. Verum presagia vatum
predixere quidem: — Lacrimas quas demitis Argo,
inferias poscet. — Post hunc miserandus Alexis,
qui gregibus nimium durus silvisque molestus
55 imperitans, abiit crudeli funere pulsus.
Munere post Phytie pulchra est michi iuncta Liquoris,
et sub me septas Argi tenuere nepotes,
quas inter clarosque lacus pecorosaque tempe
calcidici veteres silvam posuere coloni
60 a Cumis, qua nulla prior dum floruit; in qua
dum nos iurgantes pueros agitaret Erinis,
ecce celer quondam patriis Poliphemus ab arvis
progenitus nostris et nostro sanguine, ripis
altus in extremis Hystri, puto, lacte ferino,
65 quo iaculo incertum, certo mutilatus ab ictu

[p. 18 modifica]

parte sui, iusta rabie succensus et ira,
irruit ut torrens qui hybernis imbribus auctus
monte cadit celso et rumoribus omnia complens
hec arbusta rapit, quatit hec, ruit atque superbus
70 in rupes et saxa trahens ingentia volvit.
Nec sevo lacerasse prius sub vindice sontes,
nec post innocui Paphi fedasse cruore
sydereos vultus, truncum et iecisse cadaver,
aut vinclis gratos nymphis onerasse puellos,
75 immitis potuere gravem minuisse furorem.
Exuit infaustos ungues truculentior angue
frendens, et pomis foliis et cortice nudat
friícteta, et vitreos perturbans sanguine fontes,
dentibus infringens ramos pictasque volucres
80 murmure disperdens claustrisque repagula frangens;
orane pecus mungit, decerpit, veliera tondet,
absorbet natos, miseras eviscerat agnas:
si peiora nequit, rescindit cornua tauris.
Vix Cereri sacras quercus, vix antra Lyceo
85 intacta est passus; satyros nymphasque vetustas
et faunos lucis pepulit. Sic astra ferebant!
SicMontanus. magnis prisci finem dare tristia rebus
iurgia cantabant nobis quandoque bubulci.
QuidPhytias. lacrimis, Montane, mades? ubi pectus herile?
OMontanus. Phytia, fateor, quisnam sibi ponere leges
sic potuit prout ipse facis? Sum carneus, hercle!
Hec hodie, dum falce Lycas virgulta secaret,
intento gregibus Coridon narrabat Aminte;
etsi nulla fides illis, sum Aere coactus:
95 quid veris faciam? Dorus sed cepta sequatur,
et me linque meis lacrimis: satiabitur istis,
heu! pietas et certa fides quibus angor amicus.
DumDorus. ruit omne decus nemorum, tunc ordine nullo
pastores pariterque greges armentaque passim
100 diffugiunt timidique ruunt; loca namque ministrat
ipse pavor: petit hic colles, petit ille cavernas

[p. 19 modifica]

lustraque silvarum. Plures se iungere monstro
sunt ausi, et prestare fidem; quibus ipsa deum vis,
si qua est, ut fertur, statuet prò munere munus.
105 Obscenas sevi pregnans vix squalida Nays
evasit tremebunda manus, onerata gemella
prole, per umbrosam noctem magalia tentans
passibus incertis. Lacrime non sponte tepentes
quas tu Montani, Phytia, sic ante monebas,
110 adveniunt; nec plura quidem iam dicere possum.
NecMontanus. mirum: sed dura animum, mi Dorè, precamur,
nec taceas reliquum. Iuvit narrasse labores.
QuisPhytias. neget optatum iuveni? Mos nempe gerendus
Montano; die, Dorè, precor; nunc cura peculi
115 nulla tibi, trahimusque moras in vertice tuto.
QuidMontanus. Paphus, queso, cui centum brachia, centum
fama refert oculos, cui tanta licentia fandi
in superos hominesque fuit? Non cuspide lata
occurrit monstro? Quid tunc furibundus Asylas?
120 quid pecudum custos Phorbas? quid Damon amicus?
quid tu? quid Phytias? quid Pamphylus atque Molorcus?
ac alii tecum tangentes alta boatu
sydera, iactantes vario sermone palestras
atque pedum cursus, cestus et fortia facta?
IamDorus. satis ostensum. Phytias in litore solus
invictus mansit, qui nunc peregrina per arva
me profugum sequitur. Stabat mens currere contra
ingens, et lectas pharetra de more sagictas
abstuleram, nervusque levem iam flexerat arcum;
130 sed tenuit non sana fides numerusque meorum
tunc nullus, Phytiasque boans: —Quo tendere frustra,
stulte puer, tentas? Nequicquam flectere fata
nitimur. Hoc celo placuit; sic Iuppiter equus
viderat, et pensis dederat sua iura futuris. —
135 Hinc natale solum silvas armenta domosque
liquimus, ac tenui lembo diffugimus ambo
infandam monstri rabiem; nec defuit usquam

[p. 20 modifica]

dux fidus, placideque tulit quoscunque labores.
Nos turbo fluctusque maris Thelamonis ad oras
140 impulit, inde tuos errantes venimus agros.
UtMontanus. vestros doleo casus, sit silva perennis
hec nobis, parvumque pecus. Quod si tibi cure,
summito: tu ducas, Sed, si michi nuntia veri
ylice ab excelsa cornix fuit, ecce parantur
145 multa tibi graviora satis, reditusque propinquus.
Spes te sepe trahet sterilis; quicquid modo perdis,
vinces cunctando: sed non tibi delphyca laurus
sertum leta dabit, donec tu manibus unum
falce caput tribues prò cunctis. Nos quoque, diras
150 si tibi, Dorè, placet faciles transire querelas,
mittamus, Bachoque sacrum celebremus honorem.
En Galathea vocat: redeunt cum matribus agni,
et nox cerulea iam terras denigrat umbra.