Buccolicum carmen (Boccacius)/8
Questo testo è completo. |
◄ | 7 | 9 | ► |
VIII. — MIDAS
Explicit Iurgium egloga vii; incipit egloga viii, cui titulus est Midas, collocutores autem sunt Damon et Phytias.
TolleDamon. pecus, Phytia: nescis quibus inscius arvis
nunc sedeas. Midas si te vel forte Lupisca
viderit! Errasti; dubium quis promptius ultro
irruat in predam seu servet durius actam.
QuidPhytias. verbis laceras grandes, venerande, bubulcos?
quid, Damon, suades fesso? Dum iussit egestas
hunc domini servare greges, hanc pensa Minerve
ducere per noctes, potuit fortasse timeri.
Nunc illis armenta boum per gramina servat
10Aufidus, et vitulos deducit ab ubere marsus.
Non hostis venio; vult Midas ipse, daturus
pascua, si qua fides, fontesque umbrasque recentes.
CogeDamon. pecus, dum tempus adest: ni fallor, amara
qua nolis venisse dies, michi crede, futura est,
15et promissa quidem tenues dispersa per auras
in nichilum venient. Sed tu quid, stulte, putabas
hos magnos habuisse greges, ni fraude parassent?
Non hominum iusti quid possint ferre labores
novimus, et quantum septis augere peculi?
MePhytias. miserum! deceptus, inops, per saxa, per estus,
en iterum revocandus eras, grex anxie; nusquam
comperies quo grata quies tibi prestita fetus
gramine permittat leto deponere. Damon,
Pana deum testor, non herbida prata nec amnes
25exhausti natale solimi patriosque recessus
Archadie ut sinerem fecere, et querere campos
paotoris nimium cupidi, trucis atque Lupische.
Sola fides fallaxque nimis spes, alta Vesevi
atque sinus Gauri virides fontesque lacusque
30ut peterem, potuere. Tamen, dum tristis Orion
alta tenet noctis prohibens cantare volucres,
sta, precor, atque doce miserum quo iure Lupisca,
quo Midas rapiant armentaque maxima ducant.
NymphaDamon. decus nemorum placidis residebat in arvis
35euboicis nuper, clara viduata mitella.
Hanc ardere quidem cepit, cum ferret ad urbem
lac pressum Midas, pecudum et de more cadentum
exuvias: cepto favit fortuna furori.
Nam gravis ere domum fervens dum forte redibat,
40cespite prò viridi prostravit munere victam.
Hec huius iam capta leves e pectore curas
expulit ac animos immisit fervida grandes.
Cumque diem functus terras dimitteret Argus
et levo tandem fato cecidisset Alexis,
45extemplo callens hic sese miscuit altis
pastorum rebus, dyrceaque semina passim
omnia complevit iactans; cumque impia virtus
in se discordes armasset cuspide fratres,
prosiliens avidus Midas pecudesque bovesque
50occupat insidiis, et ne sibi tuta deessent
abdita, Melalcem studio coniunxit Ameto.
Quos postquam miseros undis retraxit avitos
in campos, lauro et flavos vincire capillos
et querno fecit dextras ornare bacillo,
55primum se divúm titulis immiscuit altis,
cum pridem placido vix esset cognitus Arno.
OPhytias. felix iam sorte sua! Quis plura requirat?
Imperat ex servo, merces confíavit in aurum.
SaxeusDamon. es, Phytia. Video, coluisse napeas
60et nemorum faunos eque nymphasque puellas
thure pio credas, qui surripit undique capros;
claustraque si frangat, felicem dicis avarum.
ImoPhytias. equidem dico: nemo, nisi Iuppiter equus
iusserit, in celsos usquam conscendet honores.
TeDamon. Phytiam rebar: silve fecere Ligurgum,
et superum mentem, video, cessere subulco
sulphurei colles et pascua grata Lyeo!
SumPhytias. Phytias, Damon, Phytias sum pastor et archas,
et calamis didici pastas mulcere capellas,
70non mores hominum, sacra et monimenta Ligurgi.
Tu miserum ridere potes: tibi grandis Apollo
concessit cytharam, Pomona cadentia pomis
arbuta; sic temnis summo de culmine lapsos.
Sepe vices rerum verti cantabat Amintas
75iam senior! Lacrimas mecum mors equa resolvet.
ODamon. Phytia, consiste, precor, mentemque resumme.
Ante polos lyntres sulcabunt, nerea currus
orbita, frondoso pandum delphyna Pelorus
vertice suscipiet nantem, quam Damon amicum
80contemnat Phytiam. Sed tu modo respice verum:
huius quippe fuit mos semper vertere vultus,
quodque velit validis se nolle infingere signis.
Hinc, servus, pratis viridi contectus in herba,
serpere et incautas cauda vincire capellas
85atque edos morsu solitus lacerare tenellos;
sed postquam vires auxit, compressa cathella,
insurgens coram, tauro qui ludat in ervo
persimilis cornu celsas infringere pinus,
sternere prevalidas quercus silvasque boatu
90terribili compiere, leves pervertere septas
cepit, et horrendus rabie leo vertere magnas
in circum bubulas ursosque arcere frementes.
Quis putet? Et Bavio subtraxit subdolus hyrcos
pregnantesque boves, et pingues carmine tauros
95eduxit stabulis, rauco latrante Melampo.
Quot faunos quondam, nymphas quot lusit agrestes,
quot satyros fleto calamis per devia cantu!
Seque Mecenatem magnumque deumque vocari
gliscit, et invitas dum servat rupe Camenas,
100ascreum putat esse senem silvasque movere
castalias et plectra dei sacrasque sorores.
Quis queat insanos ausus, quis dicere sevas
et nemorum pecorumque simul iuvenumque ruinas
quas dedit, et pariter secum trux inde Lupisca?
105Hec siliquas porcis et gramina subtrahit agnis,
emungit miseras turpi squalore iuvencas
ac matrum parvos subducit ab ubere natos,
terque die pecudes premit et ter veliere nudat,
si possit, tristique levem consistere lunam
110carmine compellit celo, et sibi fascinat edos.
Nec vacat hec sonino; virides ambire per agros
nocte etiam videas, et magnos vertice Gauri
enumerare greges. Quid multa? Hec omnia radit.
Ac ut nulla sinat silvis intacta vel agris,
115arte nova pueros annosa per antra canentes
in venerem rapit illa suam, nudatque sequentes.
FurPhytias. Midas igitur, mechus scelerumque satelles!
O facinus ! Meretrix anus est et avara Lupisca !
Que nuper glandes oleasque legebat in agris,
120nunc celum violat verbis et fascinat agnos.
Quid tunc Melalces? tacuit? quid dixit Ametus?
Assensere:Damon. Dei sic ira et crimen inultum
permisit miseri laqueo pereuntis Alexis.
Heu!Phytias. trepidans horresco solum suspectaque divis
125pascua. Quid faciam? Minui post verba videntur
nempe greges; dominam noverunt prata Lupiscam.
Ast ego quid merui? Nolebam vertere vepres
in lauros, fateor, neque celsum extollere Olympum
degeneres calamis, divos cantare subulcos.
130Hoc tam grande malum? Non rebar. Lusus et insons
distrahor hinc pauper: videat Pan, deprecor, equum.
E quercu veteri nuper michi garrula cornix
hos cecinit lapsus; vetuit sed dira cupido
noscere, et in dubios deduxit ab aggere campos.
135Nec Coridon dudum silvis cantare solebat
sic letis, dum tantus erat sub tegmine lauri.
NonDamon. Coridon, miserande, tibi, non fistula nota
qua steriles, vobis blandus, cantabat amores;
sensi ego quam tenues conflaret gucture versus
140et modulos stipula, laqueos dum poneret arvis.
QuidPhytias. faciam, Damon? fugiam, die, litus ineptum?
SummeDamon. quod in tristi veteres cecinere bubulci.
MaloPhytias. rudes habitare casas nemorosaque tesqua,
parrasii lambant malo iam saxa Lycei
145he pecudes, quam pingue solum stimphalidis agri
tot plenum curis. Mecum cantabit Amiclas
rupe sub exigua tutus, cantabit et ingens
Silvanus placida componet pace furentes,
ylice sub prisca, bilem stolidamque dyonem.
NilDamon. melius: pecudes pridem dum forte lavarem,
omnis erat varia plenus vertigine gurges;
hinc sensi monitus venturi turbinis iras,
et Mide casum pariter pecorisque ruinam:
et repetet glandes veteres oleasque Lupisca.
155Sunt in secessu nobis florentia rura
et gratum nymphis antrum, quod fronde recenti
sternet amica tibi Glaucis, mellisque parabit
inde favum: venias; quas conspicis, arbitror, umbras,
ante locum teneas, protendent arbuta longas.
TendePhytias. igitur, veniam: teneat sua prata Lupisca.