VII. Iurgium

../6 ../8 IncludiIntestazione 16 febbraio 2021 75% Da definire

6 8

[p. 29 modifica]

VII. — IURGIUM

Explicit Alcestus egloga vi; incipit egloga vii, cui titulus est Iurgium, collocutores autem Daphnis et Florida.


Florida,Daphnis. quid stertens commissum linquis ovile?
Non satius fuerat dixisses: — Servet amicus
hoc saltem Daphnis — recubas dum vieta lyeo?
TuFlorida. servare gregem nosti, fur pessime Daphni,
5cum veteres flectas fagos immersus hyaco?
NonDaphnis. ego quod vidi nuper, dum septa Phaselis
crinibus exires sparsis et veste soluta,
clam dicam: te tristis amet sine mente Lupiscus?
VirFlorida. gregis impulsus rabie michi fugetat illuc.
10An tibi liquissem, quem sevo vulnere capros,
alphei in medio nemoris, fetasque capellas
carpentem vidi? Quanquam plangore Phaselis
posceret in vacuum, tu per dumeta trahebas
infestus curva preaptas falce bidentes.
NonneDaphnis. ego quo libuit poteram deducere nostras?
PortastiFlorida. tecum, credo. Quid, pessime, «nostras»?
Circius aut misit, seu forte Ercinia mater?
Quid fuit alpheis tecum? Vetus extat origo
his quidem ab Ellaida, tibi tristis et aspera patrem
20barbaries inculta dedit. Quid, pessime, « nostras »?
QuidDaphnis. Galathea, precor, faciet, cum talia Lusca
audet, et infando deturpat gucture Daphnim?
Belua, me nemorum nuper pecorisque magistrum

[p. 30 modifica]

silvicole fecere senes, omnisque potestas
25arbitrio commissa meo est. Quos Yndus inundat,
quosve Pyreneus collis seu celifer Athlas
quosque tenet Rhodopes silvis aut abluit Hebrus,
quosve niger garamas ferventibus urget harenis
arceo pastores; et tu, male sana, superbis!
EtFlorida. quos iam celo dederat decepta vetustas,
merserat aut orco, pariter dixisse decebat,
cum tibi sit parvus nemorum vix angulus unus,
iure cui possis fragiles iniungere leges.
Yndos Mosa secat, getulos abluit Albis,
35atque tuas, Tybris, Rhenus nunc sulcat’harenas !
I, decus arthoum, theutonos lude bilingues;
nos titulos vacuos et lentos novimus arcus.
QuidDaphnis. «titulos»? Non, orba, vides quibus ipse molosis
progrediar septus? Lauros Galathea reservat;
40ornet et ut pexos nobis aliquando capillos,
flectere serta manu cepit. Tunc anxia dices:
«Nos titulos vacuos et lentos novimus arcus»!
OFlorida. miserum! tibi serta comis Galathea virentis
imponet lauri? Tedas extinguere flammas
45tunc dicam, referetque diem tunc Hesperus et sol
inducet veniens umbras. Qui primus honores
hos tulit in silvis, poterit deposcere taxos
et lauri tristes porcis exponere frondes,
si te gestantem videat. Michi numina prestent
50ante diem moriar, latiam quam cernere danem
sauromate possim crinesque caputque prementem.
QuidDaphnis. tantum, delira, tumes? quod iussit Apollo
tu renuis? Melius fuerat componere lites,
et quos iamdudum nostris antiquior etas
55exhibuit sertis flores, tu candida letos
prestares, ut sacra tuis Iovis ales ab alto
invigilet gregibus removens vulpesque luposque.
HacFlorida. ego te semper cognovi retia cervis
aut capreis laqueos, mediis in vallibus, arte

[p. 31 modifica]

60tendere, cum iaculo valeas nil, optime Daphni;
blandiris, cecamque putas includere claustris.
Nosceris; errasti. Nec tu, quibus inscia quondam
orane nemus septasque dedi taurosque caprosque
amplexusque meos ac oscula leta; nec illa
65secula volvuntur nobis; nec vertitur ordo
qui dudum, quo grandis erat per compita Daphnis.
Absit et ut credam, de te modo sentiat, acer
qui fueras predo, tam sancte summus Apollo,
iusserit ut lauro tua cingas tempora sacra.
70Sed cedam. Memini puerum dixisse Goliam
esse polos superúm, campos mortalibus esse
concessos, quos quisque sua dicione teneret.
Libera sum mulier, nullo sociata marito,
et thalamis ultro renuo iurique iugali;
75sunt vires animique manent, arcusque trucesque
custodes ovium, peperit quos seva Licisca;
et moriar potius quam iactem lilia corvis.
LiberaDaphnis. tu mulier? Quasi non viderimus ipsi
quot mechis prostrata iaces ! Carecta Phaselis,
80si tu forte neges, servant vestigia sulcis.
Venales tibi, stulta, manus mercede parasti:
hos fortes arcus, iacula hos tutosque recessus
esse putas? Fex nempe virum servique fugaces
sunt, quos dirus amor seu forsan tristis egestas
85e silvis pepulit nostris. Non, hercle! sagictam
eximerem pharetra: loris virgisque fugabo.
Ast tu summe colum calathosque, et pensa puellis
impartire tuis, et pascua linque bubulcis.
Spirantes tymbre tibi sint, mea Florida, cure,
90atque roseta tuis aperi et violaria pande;
collige iam flores, pueris compone corollas
et natis occide sues, convivia pone;
da spatium barbas pectant, da stringere vestes,
da laqueis ambire femur, da tempora ludis,
95da vitreos fontes, quorum testantibus undis

[p. 32 modifica]

incedant compti; radios et findere Phebi
permitte, ut possint animos assummere grandes,
dum tenues ydolo, segnes se corpore cernent;
da graciles stipulas, umbras compone recentes,
100sterne leves algas, nymphas immisce procaces,
da vina et somnos et vesca papavera lentis,
pelle canes silvis, arbustis pelle cicadas:
sed tandem videas miseris quid feceris, hercle!
Nos frigius lusit pastor, nos sprevit Osyris,
105non impune diu; nec tu, si spreveris, inquam.
SicFlorida. faciam, dum grata quies, dum floridus annus,
dum virides silve stabunt celumque serenum,
invidus ut doleas. Sed quid male sanus amores
obicis indecores? Nemo, stolidissime, credet:
110mos vetus est mechis matronis turpia castis
obiecisse quidem; testis michi maxima quercus
sacra Iovi, quia falsa refers. Ast, inclite, quid tu?
quid «frigius pastor»? quid dicis: «sprevit Osyris»?
«non impune», miser? Quasi iam nemus omne canopum
115videris et mysios colles vallesque Camandri
cum vix agnoscas, tibi celsos elicis ignes.
Hec stolidis stipula referes aliquando napeis,
dum tu pannonos victos cantabis agrestes.
Nec taceas nuper signatum limen ab angue,
120segnicieque tua pactum ex ferrugine sertum
in campis henetúm. Sunt hec purganda priusquam
excidium fagis, Daphni, septisque mineris
inflatus rabie. Satius tibi vertere passus
orbis in extremum, quo tu mulieribus arces
125erigis ac onagris componis septa comatis,
vinitor et tensos resecat tibi vitibus antes.
MeDaphnis. miserum! raucis veni contendere ranis.
Te natis commendo tuis. Hi pectere crines
et faciem purgare tuam vestesque novare
130et mores ornare tuos laudesque levare
noverunt. Primi facient, ni fallor, ut Arnus

[p. 33 modifica]

nuntiet alpheis quoniam tua colla superba
calce premam victor, vacuatis sanguine fibris.
HesperidumFlorida. michi poma dedit thirinthius heros,
135asseruitque graves egris hec ponere somnos
freneticis. His ergo tuo postremo medebor
fervori, magnos memini pressisse furores.
Insuber atque ligus posi hec tua somnia solvent.