Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/65


de pudore 323

condigna eum plexit Deus poena1, erroris seu malefacti conscientia, quae nihil aliud est nisi veri ignorati pudor2. Atque haec fuit prima omnium poena, et quidem divina, proprie a «poenitendo» appellata, quam Plato unam Nemeseos, sive divinae ultionis, poenam esse statuebat.

Summae Dei sapientiae maximum argumentum — Pudor, iuris
naturalis fons, integrae simplicitati repositus.

[4] At, quia Deus simplicissimis rationibus agit et regit cuncta3, cum primum parentem peccaturum providisset, et in eo generis humani naturam corruptum iri, cupiditatem praegravaturam rationi, ac proinde sensus esse imposituros menti4; hominem ita fabricarat ut pudore afficeretur, qui universi iuris naturalis fons est5. Eaque ratione simplicitati amissae statim pudor successit: unde primi parentes post lapsum extemplo se nudos agnoverunt.

Pudor religionis inventor.

[5] Pudor in caussa fuit ut, pro pietate amissa, nempe amore erga Deum, excitaretur religio, quae est Numinis metus; et ideo metus est quia nos pudor admonet Numen laesisse.

«Rei stipulandi et promittendi» unde dicti?

[6] Ex qua ultima antiquitate coniicio «reos stipulandi et promittendi» appellatos, ut nomine ipso admonerentur, promissor ut, cum dies cesserit, quanquam non venerit, solvat; stipulator ut, non quando dies cesserit, sed quando venerit, petat; ac proinde, si contra faciant, sint eius pudoris rei, quos dixeris omnes qui iure stricto contra aequitatem utuntur

  1. Vide Notas, 8 [postilla marginale].
  2. Libro superiore, cap. LXIX.
  3. Ibidem, cap. VI.
  4. Ibidem, cap. XXV.
  5. Ibidem, cap. LXVI, in notis, litera (b) [§ 3].