De alteratione in materia/Quaestio secunda

Quaestio secunda

../Quaestio prima ../Quaestio ultima IncludiIntestazione 22 settembre 2022 75% Da definire

Quaestio prima Quaestio ultima

[p. 111 modifica]

Quaestio secunda.

De intensione et remissione.


Certum est et constat sensu, non solum fieri alterationem quando una res mutatur ex alia, verum etiam quatenus, retines eandem qualitatem, variatur secundum magis et minus, ut docet Aristoteles 5o Phys. 19. Ex hoc nascitur intensio et remissio in qualitatibus, quae nobis explicanda est; tum quia ferme in omni alteratione reperitur, unde non potest intelligi quo modo fiat alteratio, nisi intelligatur intensio et remissio; tum quia, cum omnis ferme actio fiat per intensionem et remissionem, ad illam intelligendam necesse est prius intelligere remissionem et intensionem.
Authores qui hac de re egerunt sunt: D. Thomas in p.o dist. 16 q. 2a art. 2, et in p.a 2ae q. 52 art. 2o, et 2a 2ae q. 24 art. 5; Capreolus in p.o dist. 17 q. 2; Herveus1 in quodlib. 6 q. 11; Gandavensis quodl. 5 q. 19; Soncinas 8 Met.; Aegidius in p.o De generatione q. 19, et quod. 5 q. 13, et quod. 2o q. 14; Burleus in tract. De intensione et remissione; Durandus in p.o dis. 17 q. 7; Gregorius [p. 112 modifica]ibidem q. 4, art. p.o; Scotus ibidem q. 4; Occam et Gabriel ibidem q. 7.
Nota, primo, in intensione et remissione duo posse considerari: alterum est id quod formaliter dicitur intensio et remissio, alterum est modus quem significat. Circa primum: sicut in quantitate datur extensio et maius atque minus, et in omni genere perfectum atque imperfectum, ita in eo quod habet rationem aliquam formae vel qualitatis datur magis vel minus; quod denominat non qualitates, sed subiecta, ut colligitur ex 7o Phys. 29. Hinc dicitur comparatio fieri in infima specie, et magis et minus non variare2 speciem. Circa secundum: intensum et remissum possunt sumi duobus modis: primo, ut intensum dicatur comparatione ad remissum; et hinc quodcunque minus potest dici, respectu minoris, intensum, et e contra: 2o, possunt accipi absolute et per se: et sic intensum et remissum requirunt aliquam latitudinem, in quia ipsa considerantur veluti extrema; quare, si illius qualitatis constituatur aliquis medius terminus, quicquid erit ultra illud, dicetur intensum, citra, remissum. Et ex his intelligitur differentia inter intensum et remissum a maiori et minori, a perfecto et ab imperfecto.
Nota, 2o, dari intensionem in qualitatibus posse probari, primo, ex sensu, cui constat eandem rem, minus calidam, fieri deinde magis calidam; et hoc non est eo, quod facta sit calida aliqua pars quae antea non esset calida, sed ex eo, cum antea esset calida tota, fit magis deinde calida: ut etiam docet Aristoteles et confirmatur ex eodem; quia, in praedicato qualitatis, docet proprium esse qualitatis suscipere magis et minus, et, 5 Phys. t. 19, concedit alterationem quamdam, in eadem qualitate, secundum magis et minus. Et hic intelligitur, patita intensione, fieri posse ut contraria aliquo modo sint simul et misceantur. Si enim non daretur intensio, contraria essent simplicia et semper essent3 simul tota; unde, vel nunquam possent misceri et esse simul, vel certe essent simul perfecta; unde sequeretur4 non pugnare invicem. Hinc Aristoteles explicat mixtionem per intensionem et remissionem, ut patet ex p.o De generatione, et, potissimum, ex 2o t. 48. Et ex his apparet, per intensionem fieri posse comparationem, quae supponit in eadem specie latitudinem; et, praeterea, alterationem esse successivam, non solum ex eo quod [p. 113 modifica]subiectum alteratur secundum unam partem, deinde secundum aliam, sed etiam ratione formae, quatenus ex remissa fit intensa, et e contra, in eadem parte subiecti. Et quod detur talis intensio successiva, probatur: quia, alterato toto subiecto, adhuc sequitur alteratio quae fit successive. Praeterea: dantur quaedam alterationes quae non fiunt successive ex parte subiecti, cum omnes illius partes simul alterentur, ut patet ex p.o Phys. 23, qualis est, secundum Aristotelem, congelatio: et tamen constat aliquas ex his fieri successive; ergo ratione formae, ut recte advertit Alexander ex Simplicio5 4o Phys. com. 23 in t. 22. Neque obiicias, Aristotelem aliquando asserere, alterationem non esse continuam nisi ex parte subiecti: ex quo videtur sequi, nullam esse successionem ex parte formae, ac proinde neque ullam intensionem. Nam, ex his quae de continuitate6 motus dicta sunt, patet quid sit respondendum: non enim possunt continuari intrinsece ex parte formae, possunt tamen ex parte subiecti et temporis; praeterquam quod, cum Aristoteles manifeste concedat intensionem in qualitate, necessario etiam admittit successionem in alteratione, praeter eam quae fit ex parte subiecti.
Nota, 3o, intensionem esse propriam qualitatis, quamvis nonnulli reperiri in substantia, alii etiam in quantitate, voluerint: quod patet ex Aristotele in Praedicamentis, et ex communi sententia. Verum intensio dupliciter potest esse in qualitate: primo, consecutive; quo modo, verbigratia, sanitas intenditur et remittitur ad intensionem et remissionem qualitatum in quibus consistit temperamentum; quo modo etiam relatio dicitur suscipere intensionem et remissionem ratione fundamenti: 2o, per se et proprie. Hoc autem accidit dupliciter: primo, cum admixtione contrarii; quo modo, verbigratia, minus calidum semper habet adiunctum frigus: 2o, sine admixtione contrarii; ut contingit in lumine, in quo datur magis et minus vel ex parte agentis, pro ut magis vel minus lucidum fuerit, vel ex parte subiecti: nam subiectum minus dispositum recipit minus luminis, et, si successive disponitur magis, et magis illuminatur. Propria tamen intensio est illa quae reperitur in vera alteratione, et quae est cum admixtione contrarii: de qua insurgit difficultas, quo modo fiat intensio in alteratione. Notandum est, bifariam posse nos existimare fieri intensionem in alteratione: primo, extrinsece, nulla [p. 114 modifica]facta mutatione in qualitate, sed tantum in aliquo alio: quod dupliciter potest accidere; nam vel potest intendi qualitas ex maiori dispositione subiecti, vel ex expulsione contrarii: 2o, intrinsece, facta aliqua mutatione in qualitate quae intenditur: quod etiam dupliciter potest evenire, vel per novam productionem qualitatis, vel aliquo alio modo.
Dico, iam primo, intensionem non fieri per solam mutationem extrinsecam: idest, vel quia, facta mutatione extrinseca, sequatur intensio in ipsa qualitate; nam tunc intensio non fieret; vel ex dispositione subiecti, vel ex expulsione contrarii: sed ex sui ipsius augumento; vel, 2o, per expulsionem contrarii, aut subiecti dispositionem7, manente eadem qualitate indivisibili secundum se. Primo: quia sequeretur8, qualitatem esse indivisibilem et, quo ad se, semper eodem modo se habere: sed idem, manens idem, semper facit idem: ergo sequitur, semper eodem modo afficere subiectum; et, praeterea, eandem semper esse actionem qualitatis, sive sit intensa sive remissa, cum actio sequatur qualitatem secundum se ipsam; et, demum, sensum debere eodem modo percipere intensionem et remissionem, nam sensus percipit qualitatem tanquam potentia suum obiectum. 2o: sequeretur8 non esse veram intensionem in qualitate; immo falsum esse, de qualitate posse asseri9, remissum et non remissum esse etc., cum contradictioria non possint10 de eadem re verificari. 3o: sequeretur8 non esse intensionem alterationem, cuius tamen contrarium docet Aristoteles, immo neque motum. Nam alteratio est acquisitio, vel saltem mutatio, illius formae secundum quam est alteratio; et motus nihil aliud est quam forma fluens: sed hic forma manet prorsus immota: ergo [etc.]. Quod si admitteretur11 hic aliquis motus vel alteratio, esset non in qualitate quae dicitur intendi, sed in contrario, si fieret intensio per expulsionem; vel esset in dispositionibus subiecti, si fieret per dispositiones. Confirmatur: quia sequeretur, qualitatem acquiri in instanti. 4o: sequeretur8, contraria non posse simul esse: quia, si essent simul, essent integra et perfecta; quod fieri non potest. Denique: in productione qualitatis et in intensione agens eodem modo semper se habet et operatur; ut patet in igne, qui semper eodem principio, nempe calore, et eadem actione, nempe calefaciendo, agit: ergo semper faciet idem: ergo, sicut in principio producebat, verbigratia, [p. 115 modifica]calorem, ita et deinceps producet calorem. Quod si vel expellet contrarium, vel mutabit dispositionem subiecti, cum illud efficiat per calorem, efficiet, secundario, ad productionem caloris: vel si agat per aliquam qualitatem distinctam ab ea per quam producit primo qualitatem, quae deinde augetur, tunc alteratio non erit unus motus, sed erunt duae alterationes et actiones. Probatur idem in particulari contra dispositiones; quam sententiam videtur tueri Aegidius, ubi supra et quodlib. 6 q. 9. Primo, quia sequeretur, agens debilissimum, ut, verbigratia, calor, in subiectum12 valde dispositum, ut verbigratia, in stuppam13, produceret intensiorem calorem, quam producat agens fortissimum, ut ignis intensissimus, in subiectum valde indispositum, ut in ferrum; quod falsum est. 2o: quia, si intensio fieret per dispositiones subiecti, quando agens intendit, verbigratia, calorem, tunc nihil faciet aliud, quam magis disponere subiectum: sed dispositio non potest fieri nisi per aliquam actionem, qua producatur aliqua qualitas in subiecto: haec igitur qualitas vel producetur tota simul, vel successive; si tota simul, ergo intensio fiet in instanti; si successive, qualitas illa disponens suscipiet intensionem vel, ergo, per intrinsecam mutationem, et sic habetur intensum, vel per aliam dispositionem, atque ita dabitur dispositio dispositionis in infinitum. Quod si dicas, disponi magis et magis subiectum non per intensionem eiusdem dispositionis, sed per diversas14 qualitates successive productas, quarum sequens magis disponat quam praecedens; contra: quia, quando ignis calefacit et auget calorem, si disponit et non disponit per calorem, quia tunc produceret calorem, disponet solum per siccitatem, cum non habeat aliam virtutem activam: ergo non poterit efficere varias dispositiones. Praeterea, qualitas disponens producetur in instanti, quia, si successive, habebit iam propriam intensionem; ergo nunquam fiet intensio quaedam una continua, sed plures.§ 1

· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·

Dico, 3o, in intensione non perire priorem partem qualitatis. Probatur, primo: quia non potest assignari causa cur pereat. Neque [p. 116 modifica]enim adest contrarium, et manet idem subiectum: nec desideratur conservans, si quidem adest ibi agens; praeterquam quod qualitas non eget conservante, excepto lumine. Neque potest, verbigratia, corrumpi primus gradus caloris inductus a calefaciente in aquam frigidam, quia tunc aqua ageret in se ipsa; et, praeterea, nunquam possent esse simul contraria, quia, etiam remoto omni extrinseco agente, se invicem corrumperent15. Neque corrumpitur ideo, quia producitur alius sequens gradus: nam, sequens praeter uniri priori sicut etiam quantitativi praeexsistenti, unitur alia quantitas. Neque corrumpitur quia secundus gradus in se continet virtute priorem: quia haec continentia reperitur quando sunt formae diversae specie; tunc enim superior continet virtute inferiorem: quod non potest esse in qualitate eiusdem speciei. Neque corrumpitur quia prior gradus sit terminus a quo alterationis, unde debeat recedere: quia terminus a quo, in intensione, est contrarium, ut docet Aristoteles 5 Phys. 19: et, quamvis ille primus gradus diceretur terminus a quo, tamen esset talis terminus non secundum suam entitatem, sed formaliter, quatenus remissus, unde satis esset si recederet hoc modo; sicuti etiam in augumentatione non perit realiter minor quantitas, sed formaliter, solum ut minor. Neque corrumpitur quia, si maneret, esset, in fine alterationis, acquisita infinita qualitas: quia, cum ista acquisitio fiat successive, in fine tandem acquisita est qualitas, potentia quidem infinita, actu vero finita; quo modo philosophantur etiam philosophi de tempore et motu. Probatur, 2o, ex parte contrarii: quia, si quis intendens calorem in aquam corrumpit priores gradus, vel corrumpit frigiditatem totam simul, vel prius corrumpit unum gradum remanentibus caeteris: si secundo modo, igitur et in inductione servabitur idem modus, idest ut producatur unus et remaneat, et sic deinceps: si vero statim corrumpit totam frigiditatem, ergo etiam statim producit totum calorem, quia non potest corrumpi totum frigus nisi a toto contrario, et quia, corrupto toto frigore, cum nihil resistat, debet statim produci totus calor; nam successio oritur ex impotentia. Dices forte16, ignem corrumpere prius totum frigus, verbigratia ut 8, et producere ut 7; posse autem frigus produci a contrario, quia tunc producitur per accidens, et tanquam medium ad hoc ut producatur qualitas contraria. Sed contra: quia, [p. 117 modifica]quomodocunque illud fiat, nullo modo calidum habet in se virtutem aliquam, ob quam possit producere frigidum ut 7. Adde, quod ignis solum intendit corrumpere frigus et producere calorem: quo fit ut, cum primo corrumpit frigus, iterum non producat; praesertim cum frigus iterum productum non conducat ad productionem caloris, sed impediat. Probatur, 3o: quia sequeretur17 quod, sicut ignis corrumpit totam frigiditatem18 aquae, ita, cum patiens reagat, aqua reagendo corrumpit totam caliditatem: corruptis autem toto calore in igne et tota frigiditate in aqua, non potest assignari agens quod producat 7 gradus frigoris in aqua et 7 caloris. Adde, quod etiam patiens remissum, ut, verbigratia, frigidum ut 2, cum reagat in ignem calidum ut 8, corrumperet 8 gradus caloris, et generaret ut 7 frigoris: quod est absurdissimum. Probatur, 4o: quia alias nullo modo posset fieri motus et alteratio. Primo, enim, alteratio non esset una: quia, ut sit una numero, requiritur una forma numero, 5o Phys. 34. 2o: quia vel gradus qui producuntur et corrumpunt caeteros, producuntur in singulis instantibus; atque ita, si hoc dicatur, alteratio non esset continua, cum instantia non possit produci successive: vel producuntur successive: et tunc vel, producto primo gradu, ille tam diu manet quam diu productus sit totus secundus; et nunc illi primo gradui remanenti superadderetur aliqua pars secundi gradus, atque ita eodem modo posset fieri tota alteratio: si vero primus gradus nullo tempore remanet et nihil secundi gradus additur praeexistenti, sequitur, in alteratione qualitatem illam esse successivam eo modo quo motus et tempus, atque illa illius nihil dari simul nisi in instanti, quia praecedenti tempore non erat illa qualitas etc. Concludendum igitur est, intensionem fieri per productionem novae19 qualitatis ita, ut, adveniente posteriori parte, maneat prior. Verum hoc etiam posset fieri dupliciter: primo, ut illi posteriores gradus, qui adduntur, producantur in singulis instantibus; et sic esset intensio discreta, ut volunt Thomistae: 2o, ita ut fieret successive, continuata quadam actione.
Dico, 4o, intensionem fieri continue. Probatur, primo: quia aliter sequeretur, alterationem nec esse unum motum, quia instantia non sunt continua sed intercedit tempus, nec esse motum, quia non esset actum entis in potentia, ut probatum est in Phys. Probatur, 2o: quia, si producitur forma sive qualitas per instantia, aut tempore [p. 118 modifica]intermedio inter instantia agens nihil facit, vel aliquid operatur. Si nihil facit, hoc est absurdum: quia agens tunc est applicatum et habet virtutem activam sufficientem, passivum vero20 est dispositum; ergo agit maxime, cum non possit assignari cur paulo ante egerit et non agat iam. Si autem non agit maxime; quia inter primam et secundam actionem debet intercedere tempus, ne sit continuitas; sed ad discontinuandum satis est quodcunque tempus, et, quocunque assignato, satis est minus in infinitum; ergo non poterit unquam assignari determinatum tempus: ergo nunquam fiet actio. Quod si agens facit, vel producit aliquid illius qualitatis, et tunc successive; vel disponit solum. Sed, omisso quod non semper possit ostendi agens disponere vel quo modo disponat, si disponit, inducit re aliquam qualitatem: vel igitur haec dispositio et qualitas successive inducitur, atque ita datur qualitas successiva; vel per instantia, et tunc redit21 eadem quaestio. Neque dicas cum Thomistis, producto calore, in eodem instanti deinceps extendi in alias partes subiecti: nam illa prima pars, in qua iam productus est calor, est vicinior agenti; ergo agens, illa relicta, non aget in partes remotiores. Adde, quod sequeretur agens non minus agere in partes viciniores, quam in remotissimas, neque prius inducere primum gradum in proximam partem, quam in remotissimam. Confirmatur: quia forma ideo successive producitur, quia resistit contrario; ergo non poterit produci per sola instantia: quia sequeretur alias, quamlibet partem produci in instanti, ac, proinde, sine resistentia et totam simul. Concludendum igitur est, cum Simplicio22 in 8 Phys. 12 in t. 23, Aegidio in p.o De generatione super t. 20, Ianduno in 8 Phys. q. 8, et aliis, intensionem et alterationem fieri continuam. Obiicienti autem, ex Aristotele 8 Phys. 23, alterationem non fieri continue, occurrendum est, ut interpretatur Simplicius22, Aristotelem ibi argumentari contra illos qui putabant res omnes perpetuo moveri; et hoc ostendit esse falsum Aristoteles, tam in augumentatione quam in alteratione. De alteratione, autem, duo praecipue docet: primo, non, si subiectum quod alteratur est divisibile in infinitum, ideo etiam alterationem fieri successive per partes subiecti; nam aliquando totum subiectum secundum omnes partes alteratur, ut patet in congelatione: 2o, docet, cum alteratio sit inter contraria, dicendum non esse, alterationem [p. 119 modifica]fieri continue, idest rem perpetuo alterari; quia tandem res mutatur, per alterationem, in contrarium, et ibi quiescit. his autem non repugnat, eo tempore quo fit, fieri continue secundum intensionem qualitatis.



Varianti

  1. 25. Erveus
  2. 10. variari
  3. 30. esset
  4. 31-32. sequaeretur
  5. 9. Symplicio
  6. 13. continuate
  7. 11. dispositione'
  8. 8,0 8,1 8,2 8,3 12-13, 19, 22, 31. sequaeretur
  9. 21. assere
  10. 22. possit
  11. 27. admitteret
  12. 9. verbigratia in calore in subiectum
  13. 10. stuppa
  14. 22. diversa
  15. 7. corrumperet
  16. 33. Dices fortes
  17. 6. sequaeretur
  18. 7. frigitatem
  19. 27. nove
  20. 3. passum vero
  21. 15. reddit
  22. 22,0 22,1 25, 29. Symplic....

Note del curatore

  1. (1) Qui cade altra interruzione del manoscritto: di che vedi l’Avvertimento. Manca la conclusio seconda «Dico, 2o, etc.».