De alteratione in materia/Quaestio ultima

Quaestio ultima

../Quaestio secunda IncludiIntestazione 22 settembre 2022 75% Da definire

Quaestio secunda

[p. 119 modifica]

Quaestio ultima.

De partibus sive gradibus qualitas.


Advertendum est, primo, in qualitate posse considerari gradus essentiales, secundum quos qualitas constituitur talis in sua specie: et secundum hos gradus, certum est qualitatem consistere in indivisibili; ita ut, variato quocunque illorum, varietur et ipsa: 2o, gradus illos per quos constituitur in esse vel calidi vel frigidi etc., et potest esse perfectior vel imperfectior; qua ratione habet quamdam latitudinem qualitas, in qua sunt plures gradus qui non variant essentiam. Et quod dentur hi gradus in qualitate, patet ex sensu, quia arbiter est qualitatum, et ex actione, quae modo est maior modo minor. Quod autem intensio fiat per novos gradus sive partes formae, patet ex Aristotele 4o Phys. 84, ubi dicit, Sicut ex calido fit frigidum, sic ex minus calido fit magis calidum: sed illud prius fit per novam eductionem qualitatis: ergo et hoc posterius. Ut autem hoc intelligatur, adverte Aristotelem velle explicare quo modo, cum materia sit in potentia ad contraria, ut, verbigratia, ad calidum et ad frigidum, possit fieri aliquid de novo, non addito aliquo extrinseco, sed solum ex eo quod eadem materia quae erat in potentia fiat actu: nam hoc modo dicit fieri ex calido frigidum et ex minus calido magis, non addito aliquo extrinseco calido vel calefacta1 aliqua parte quae antea non esset calefacta, dum erat minus calida, sed quia id quod era in potentia fit actu; ex quo loco Aristotelis colligitur, intentionem potius fieri per novam eductionem qualitatis. Confirmatur idem ex Aristotele 5o Phys. 19, ubi vult Aristoteles, intensionem esse veram alterationem et motum ex contrario in contrarium: ergo est vera productio.
Advertendum est, 2o, hanc latitudinem qualitatis esse quodammodo similem illi quae est in quantitate: nam, sicuti in quantitate [p. 120 modifica]est latitudo per veras partes extra partes, ita etiam in qualitate est latitudo intensionis per plures gradus distinctos. Differunt tamen, quia in quantitate est latitudo per multitudinem partium, quarum una est extra aliam, unde proprie dicitur extensio: at vero in qualitate est latitudo quaedam, quatenus in eadem parte sunt plures gradus, unde dicitur etiam intensio. Hinc fit ut latitudo quantitatis non solum percipiatur quando successive acquiritur, sed etiam quando consistit in esse ipsa quantitas; quo fit ut notissima sit latitudo: at vero latitudo qualitatis solum percipitur in fieri, quia prius fit una pars deinde alia, non autem in facto esse, quia, qualitate quiescente, non potest sensus distinguere plures gradus; et ex hoc intelligitur talem talem latitudinem esse ignotam.
Advertendum est, 3o, cum qualitas semper sit in subiecto quanto, praeter proprios gradus participare etiam latitudinem quantitatis, et dividi posse in partes quantas. Quod si comparentur invicem gradus sive partes qualitatis cum partibus quantitatis, vel in qualibet parte quantitatis erunt aequales gradus qualitatis, et tunc dicetur qualitas uniformis; vel erunt inequales gradus, et tum dicetur difformis. Quod si excessus illarum partium erunt aequales, ita ut, si in prima parte sint duo gradus, in secunda sint 4, in tertia 6, et sic deinceps, ut excessus sit semper per duo, qualitas dicetur uniformiter difformis; si vero excessus erunt inaequales, dicetur difformiter difformis. Rursus, si excessus inaequales erunt ita, it in prima parte, verbigratia, sint 4 gradus, in secunda 6, in tertia 9, et sic deinceps, tunc dicetur qualitas uniformiter difformiter difformis; si vero excessus non erunt proportionales, dicetur difformiter difformis. Cum possit igitur esse duplex latitudo per qualitates, propria et extrinseca, per quantitatem duobus etiam potest esse successio et continuitas: et, si quidem adsit contrarium, posita latitudine propria, semper erit alteratio continua; non tamen semper necesse est, esse continuam ratione quantitatis. Adverte tamen, hic Aristotelem magis considerasse hanc propriam latitudinem, tanquam notiorem, et propter alias causas supra allatas.
Adverte, 4o, intensionem in qualitate, cum, ut diximus, sit continua, fieri per unicam educationem continuatam, cui respondet unica qualitas actu. Verum nos distinguimus hanc educationem et qualitatem educatam in plures gradus. Significat autem gradus partem [p. 121 modifica]aliquam qualitatis, quae potest per se esse; non potest tamen minor per se reperiri: partes vero minores, in quas gradus dividi possunt, dicuntur partes graduales, per quas continua quadam eductione intenditur forma. In tali autem intensione considerantur duo: ipsa intensio et eductio; quae, etsi realiter idem sunt, ratione tamen et formaliter distinguntur. Eductio enim significat propriam productionem, et illius termini sunt privatio et forma: at vero intensio formaliter significat argumentum qualitatis, et terminos habet partem praeexistentem et partem productam. Et hinc intelligitur, educationem esse priorem, natura, intensione; cum prius sit, natura, rem educi quam intendi.
Adverte, 5o, colligi ex superioribus, intensionem non fieri per solam additionem; unde si calor, verbigratia, praeexistens extra materiam adderetur calori existenti in materia, illa non esset intensio: et hoc est sibi voluit Aristoteles in 4o Phys. 84, dum dixit ex minus calido fieri magis calidum, aliquo facto in materia calido quod antea non esset calidum: sed requiritur ad intensionem, ut in ea parte in qua praeexistit calor, ut ex eius potentia educatur alius, unde sequatur totum calorem fieri intensiorem et, consequenter, magis occupare subiectum. Et hoc modo intelligi potest D. Thomas, ubi supra, quando vult non fieri intensionem ex eo quod uniantur duae partes qualitatis tanquam duae partes praeexistentes, sed ex eo quod subiectum intendatur per eductionem alicuius formae in qua2 est qualitas: unde dicitur qualitas educi, et inde etiam magis radicari.
Adverte, ultimo, cum intensio fiat per additionem novi gradus, proprie non esse intensionem gradus praeexistentis; quia ille manet idem, sed solum additur alius: fit autem intensius subiectum, quia ex utroque gradu acquirit maiorem qualitatem: quo fit ut proprie subiectum dicatur intendi et denominetur intensius per qualitatem, ut, verbigratia, dicitur fieri calidius etc. Nihilominus tamen etiam ipsa qualitas dicitur intendi. Primo, quia gradus partes qualitatis sunt eiusdem essentiae. 2o, quia nec etiam vere differunt numero: nam antequam producatur, non est alius; quando vero producitur, est in eodem subiecto faciens unam qualitatem: quod si antea praeextitisset, iam differret numero. Quodammodo tamen differunt, quatenus unus iam est productus, alter vero minime. 3o, quia uniuntur; et uniuntur non alia ratione quam ex eo quod, cum sint eiusdem naturae, gradus sequens

Varianti

  1. 25. ve calefacta
  2. 22. in quo

Note del curatore