Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/39


viii. - midas 33

nuntiet alpheis quoniam tua colla superba
calce premam victor, vacuatis sanguine fibris.
HesperidumFlorida. michi poma dedit thirinthius heros,
135asseruitque graves egris hec ponere somnos
freneticis. His ergo tuo postremo medebor
fervori, magnos memini pressisse furores.
Insuber atque ligus posi hec tua somnia solvent.


VIII. — MIDAS

Explicit Iurgium egloga vii; incipit egloga viii, cui titulus est Midas, collocutores autem sunt Damon et Phytias.


TolleDamon. pecus, Phytia: nescis quibus inscius arvis
nunc sedeas. Midas si te vel forte Lupisca
viderit! Errasti; dubium quis promptius ultro
irruat in predam seu servet durius actam.
QuidPhytias. verbis laceras grandes, venerande, bubulcos?
quid, Damon, suades fesso? Dum iussit egestas
hunc domini servare greges, hanc pensa Minerve
ducere per noctes, potuit fortasse timeri.
Nunc illis armenta boum per gramina servat
10Aufidus, et vitulos deducit ab ubere marsus.
Non hostis venio; vult Midas ipse, daturus
pascua, si qua fides, fontesque umbrasque recentes.
CogeDamon. pecus, dum tempus adest: ni fallor, amara
qua nolis venisse dies, michi crede, futura est,
15et promissa quidem tenues dispersa per auras
in nichilum venient. Sed tu quid, stulte, putabas
hos magnos habuisse greges, ni fraude parassent?
Non hominum iusti quid possint ferre labores
novimus, et quantum septis augere peculi?
MePhytias. miserum! deceptus, inops, per saxa, per estus,
en iterum revocandus eras, grex anxie; nusquam
comperies quo grata quies tibi prestita fetus