Tractatio de caelo/Quaestio sexta

Quaestio sexta

../Quaestio quinta IncludiIntestazione 22 settembre 2022 75% Da definire

Quaestio quinta

[p. 103 modifica]

Quaestio sexta.


An caelum sit animatum.


Explicatis his quae spectant ad materiam caeli, reliquum est ut disputemus de his quae pertinet ad formam illius.

Prima opinio fuit veterum quorumdam philosophorum, qui posuerunt in caelo animam vegetativam, propterea quod volebant illud nutriri: nutritio autem non fit sine anima vegetativa. Ita sentiunt Heraclitus1 et Stoici, ex Plutarcho, qui dicunt caelum nutriri ex exhalationibus2. Plato etiam, ibidem referente Plutarco, fuit in eadem sententia, et Philolaus pythagoricus3 c. p.o, et Hesiodus3, qui ideo putavit caelum ali nectare et ambrosia.

Secunda opinio fuit aliorum, qui posuerunt in caelo animam sensitivam cum sensu externo: ut Simplicius4 in 2o Caeli, qui dicit hanc animam carere quidem gustu et odoratu; habere tamen tactum, cum corpora caelestia se mutuo tangant; auditum et visum, cum et audiant sonum quem edunt, et omnia quae fiunt intueantur. Probatur haec opinio: quia perfectius est corpori sentire videre et audire, quam carere his: 2o, quia corpora etiam viliora et animata habent hos sensus.

Tertia opinio fuit aliorum, qui posuerunt in caelo animam cum sensu interno, idest imaginationem5: quae opinio attribuitur Avicennae, qui 9 met. c. 2o et 3o existimavit, in caelo praeter intelligentiam motricem esse aliam quamdam animam, quae comparetur caelo ut anima nostra corpori. Esse autem necessarium hanc animam docet: [p. 104 modifica]quia ad hoc, ut fiat motus in caelo, non est satis intelligentia intelligens motum universalem et volens, sed necessarium6 etiam est ut sit talis motus imaginatio7, ut hodiernae8 circulationis, quae non potest ab intelligentia esse, cuius intellectio est universalis9 et invariabilis.

Quarta demum opinio fuit aliorum, de quibus infra, qui posuerunt in caelo animam intellectivam.

Dico, primo, in caelo non esse animam vegetativam. Primo: quia, ex Aristotele 3 Met. t. 15, quod eget alimento non est sempiternum. Et ratio huius est: quia quod nutritur debet habere organum, et ideo requirit corpus non simplex; debet alterare alimentum et convertere in suam substantiam, ne deficiat: at quod habet haec, est corruptibile: ergo etc. 2o: ex parte alimenti. Si nutriretur caelum, vel nutriretur re corruptibili vel incorruptibili: si corruptibili, ergo et ipsum esset corruptibile; si incorruptibili, non posset illam in sui substantiam convertere, et, praeterea, deficeret tandem aliquando alimentum: ergo [etc.].

Dico, 2o, in caelo non esse animam sensitivam, habentem vel sensum internum10 vel externum. Probatur conclusio quo ad secundam partem: primo, quia sensitiva supponit vegetativam et tactum, ex 2o De anima 17; sed tactus consistit in primis qualitatibus, quae non sunt in caelo, sicut neque vegetativa11: ergo [etc.]. Imo neque tactus potest esse in corpore simplici, ut recte docet Aristoteles in 3o De anima t. 60, 62 et 66. 2o: si in caelo esset anima sensitiva, essent et organa, atque ita caelum esset corpus mixtum, posset se ipsum movere, neque egeret intelligentia: quae omnia repugnant veritati. 3o: quia frustra esset sensus in caelo: neque enim est necessarius ad conservationem, quia caelum est incorruptibile; neque ad intellectionem, quia, ut ostendemus, caelum non habet formam intellectivam; neque ad motum vel ad gubernationem, quia movetur et gubernatur ab intelligentia. Ad Simplicium respondeo, caelos quidem se tangere, sed non tactu sensitivo, cum careant primis qualitatibus; et licet perfectius sit, corpus sentire quam non sentire, corpori tamen simplici et incorruptibili repugnat sentire, sicut et videre et audire. Adde, quod caelum est perfectissimum, solum in ratione corporis, non simpliciter. Probatur conclusio, quo ad primam partem12: quia sensus internus supponit externum: nunquam enim imaginatio7 cognoscit nisi antea [p. 105 modifica]fuerit aliquid in sensu externo; unde etiam Aristoteles, 2o De anima t. 161, definit, imaginationem esse motum a sensu secundum actum facto. 2o: quia nulla est causa cur debeat poni haec imaginatio in caelo; neque id quod ait Avicenna ullam habet necessitatem. Intelligentia enim cognoscit motum tanquam effectum, cognoscendo se ipsam tanquam causam; cognoscit autem totum13 motum sempiternum, quem facit: partes vero illius in ipso non sunt actu divisae14, cum motus sit unus perpetuus.
Dico, 3o, totam difficultatem huius quaestionis positam esse in hoc, quomodo caelum sit animatum anima intellectiva: nam animatum esse volunt Plato, in Philebo et in Phaedone15 et in 2o De republica et in Timaeo16, et Timaeus16 etiam in suo opere De natura et anima mundi, Aristoteles, et ex Sanctis17 Patribus nonnulli, ut Origenes et D. Ieronimus: dubitat tamen D. Augustinus, et negant D. Basilius et Damasus. Prima, igitur, circa hanc difficultatem opinio fuit aliquorum qui putarunt, in caelo, praeter intelligentias, poni debere quasdam animas proprias intellectivas: ita Alexander, in 12 Met. t. 30 et 48 com. 20 et 24, existimans, intelligentias movere caelum finaliter18; animas vero proprias efficienter, quatenus appetitu suo feruntur in intelligentias. Idem videntur sentire Algazel, Rabi Moyses19 et Isac, ut refert Albertus in 11 Met. trac. 2 c.e 10. Probatur haec opinio: quia Deus et intelligentiae, secundum Aristotelem, movent motu appetitus et desiderii; ergo debet esse in caelo aliquid potens appetere et desiderare, et non nisi propriae animae caelorum: ergo [etc.]. Secunda opinio est aliorum existimantium20, intelligentias ipsas esse formas informantes caelum: quam sententiam Aristotelis esse, docet D. Thomas in 2o Contra gentes c. 70, et Ferrariensis ibidem, et idem videtur indicare p.o Caeli in t. 13; docet etiam D. Bonaventura in 2o dist. 14; docet Achillinus in p.o et 3o De orbibus, Mirandulanus in lib. 21 sec. 6, et Balduinus in quaesito21 11; qui tres putant, caelum esse compositum ex intelligentia, forma informante et caelo, quod est materia in actu, quae recipit esse animatum ab intelligentia. Explicant hi suam sententiam. Duplex est materia: una quae est in potentia ad esse solum, et quae unitur formae sine dispositionibus; [p. 106 modifica]quo fit, ut forma quae illi unitur, quia advenit ante dispositiones et quantitatem, remaneat immaterialis, indivisibilis, immobilis etiam per accidens, et incorruptibilis, et det quidem esse materiae, non tamen illud a materia recipiat, cum sit abstracta et non inhaereat22 ipsi: altera materia est, quae est in potentia ad esse et ad non esse, et unitur formae per dispositiones et quantitatem; quo fit ut forma illi adveniens sit quanta, materialis et corruptibilis, quia advenit post quantitatem, ideoque ita dat esse materiae ut etiam recipiat, cum ipsi inhaereat22. In caelo igitur est materia et forma primo modo, non secundo: ex quo intelligitur, intelligentiam, primo, dare esse animatum caelo, deinde, operationem et motum, ita tamen ut ipsa non moveatur per se nec per accidens ad motum caeli, cum sit abstracta. Probatur23 haec sententia: primo, quia anima, quae est forma dans esse, est actus corporis organici potentia vitam habentis, ex 2o De anima 17: sed huiusmodi actus est intelligentia respectu caeli. Nam caelum est corpus naturale, instrumentum aptum ad recipiendam operationem ab intelligentia; intelligentia vero est actus illius: ut patet ex Aristotele, in t. 24 2i De anima, docente, quando operatio aliqua convenit duobus, et uni propter aliud, alterum esse formam, alterum materiam; et ideo, cum vivere, sentire et intelligere conveniat animae, et corpori propter animam, sequitur animam esse formam, et corpus materiam: sed eodem modo motus intelligentiae convenit caelo propter intelligentiam et ipsi intelligentiae: ergo intelligentia erit actus, caelum materia. 2o: caelum est animatum, ex 2o Caeli t. 13 et 63; sed, si animatum est, per animam animatum est, quae dat esse: siquidem, ex 2o De anima 17, vivere viventibus est esse. 3o: caelum vivit, ex p.o Caeli 10 et ex 2o Caeli 6; at quod vivit, per animam vivit: ergo [etc.]. 4o: quod anima caeli sit intellectiva, probatur: caelum movetur motu sempiterno; at hic motus non potest esse ab anima materiali, quia anima in materia movet finito tempore; ergo [etc.]. Confirmatur: quia anima hominis est intellectiva; ergo multo magis anima caeli. 5o: probatur animam hanc intellectivam, esse intelligentiam. Intelligentia communiter dicitur forma caeli; ergo est anima caeli, ut patet ex 2o Caeli t. 6: sed anima est quidditas animanti, ex 2o De anima t. 8: ergo [etc.]. 6o: intelligentia est natura caeli: sed natura est vel materia vel forma; et intelligentia, ut patet, non est materia caeli: ergo forma 7o: in omni [p. 107 modifica]quod movetur et in omni re physica assignantur quatuor causae, ex 2o Phys. 70: sed, nisi intelligentia dicatur forma et simul finis et efficiens caeli, non poterunt assignari24 quatuor causae caelo: ergo [etc.]. 8o: si intelligentia non est forma, ergo est motor quidam extrinsecus: at quod movetur ab extrinseco, movetur motu violento, ex Aristotele: ergo motus caeli esset25 violentus. 9o: caelum et intelligentia efficiunt unum numero: ergo alterum est materia, alterum forma. Postremo: id dat operari, quod etiam dat esse; sed intelligentia dat caelo operationem: ergo [etc.]. Neque dicas, intelligentiam esse formam tantum assistentem: nam hoc genus formae novum est apud Aristotelem; 2o, sequeretur, intelligentiam uniri caelo ad motum solummodo, illique solum tribuere, cum tamen efficiat ut caelum sit animatum. Et confirmatur: quia intelligentia multa tribuit caelo, quae non possunt illi inesse per solam formam assistentem: nam caelum, ratione intelligentiae, dicitur movere se ipsum, intelligere, appetere, etc.; quae non possunt dari a forma assistenti. Haec enim tantum habet, ut nauta respectu navis; navim autem ratione nautae se ipsam movere, intelligere et esse animatam, nemo diceret. Tertia opinio est aliorum putantium haec, sententiam Aristotelis: intelligentias assistere tantum caelo, nec, praeter has, esse alias animas. Ita sentit D. Thomas in p.a parte q. 70 art. 6 et in quaestione De creaturis spiritualibus, Iandunus 12 Met. qu. 12 et in 2o Caeli quaestione 4, Zimara in propositione 70 et in quaestionem 12 Ianduni.
Dico, primo, praeter intelligentias non esse alias animas constituendas in caelo. Probatur: quia, si praeter intelligentias caeli haberent animam, illa esset qualis est anima nostra in corpore, et, consequenter, supponeret sensitivam, ut mediis sensibus acciperet cognitionem: at hoc iam confutatum est. 2o: frustra ponerentur tales animae in caelis. Neque enim essent necessariae ad hoc, ut darent esse caelo: quia vel caelum se ipso est actu, cum sit simplex; vel ad hoc, ut habeat esse, non eget anima, sed satis est quaecumque forma. Neque necessariae essent ad operationem: quia, non ad intellectionem, nam intellectio non potest exerceri a forma in corpore simplici existente, cum requirat phantasmata26 et sensus; neque ad motum, quia ad hoc satis est intelligentia. Confirmatur: quia, si esset anima in caelo dans motum, moveretur per accidens ad motum caeli; atque ita esset [p. 108 modifica]corruptibilis, ex 8 Phys. 72. Quod si dicas accipere perpetuitatem ab intelligentia, contra: quia quod est ex sua natura corruptibile, non potest, ab alio, secundum Aristotelem, fieri incorruptibile. Confirmatur: quia, ex 8 Physicorum 78, virtus in magnitudine non potest movere aeterno tempore; ergo haec anima non posset dare caelo perpetuum motum. 3o: si daretur haec anima, spectaret ad physicum vel ad animasticum; sed Aristoteles nunquam huius meminit; ergo [etc.]. Postremo: ratio Aristotelis, quae habetur 8 Phys., ostendens dari primum motorem, procedit de motore efficienter, non finaliter; unde etiam ibi distinguit in caelo partem moventem et motam, et partem moventem probat esse immobilem et immaterialem: ergo intelligentiae sunt quae movent caelum non solum finaliter, sed etiam efficienter.
Dico, 2o, quod, quamvis non videatur omnino improbabile, secundum Aristotelem, intelligentias esse formas informantes simpliciter, tamen, et secundum Aristotelem et secundum veritatem, longe probabilius, tantum esse assistentes. Prima pars conclusionis patet, tum ex rationibus supra adductis, tum quia graves authores Aristotelem in hac sententia fuisse docent. Secunda pars probatur: primo, quia ita sensisse Aristotelem docent D. Thomas locis citatis, D. Cyrillus27 lic. 2o Contra Iulianum, Scotus, Durandus, et alii Scholastici28. Id autem videtur colligi etiam ex Alexandro, qui, nisi putasset, ex sententia Aristotelis certissimum esse intelligentias non informare, nunquam posuisset alias animas praeter intelligentias. Confirmatur etiam ex his quae scribit Simplicius29, 2o Caeli c. 3o. 2o: quia hoc congruit cum his quae de intelligentiis tradit Aristoteles. Nam docet, primo, intelligentias esse separatas a materia, et esse extra magnitudinem; ex quibus patet non esse informantes. Quod autem illa doceat Aristoteles, patet ex plurimus locis, potissimus ex 8o Phys. t. 78 et ex 12 Met. t. 30, 35 et 41, ubi id probat. Respondent adversarii, ex Aristotele solum colligi intelligentias non pendere in esse a materia. Contra: primo, illa verba Aristotelis, intelligentias esse separatas a materia et extra magnitudinem, aperte declarant non esse formas informantes. Confirmatur: quia t. 78, 8i Physicorum, proponit se demonstraturum, intelligentias non esse in magnitudine, et id colligit 86, et idem repetit 12 Met. 41: sed si essent formae informantes, vere dici possent partes corporis, et habere pro subiecto magnitudinem, et ideo esse in illa. Adde, quod, cum [p. 109 modifica]Aristoteles toties dicat intelligentias esse extra magnitudinem, nunquam tamen dicit informare. Neque dicas, Aristotelem dicere aliquando intelligentias esse in caelo: nam dicit, illas esse in caelo, vel tanquam in quodam quasi loco proprio, et hoc ex communi gentium consensu, vel esse in caelo tanquam motrices; unde etiam, 8o Phys. 84, ait, primum motorem esse in circulo aequinoctiali30, quia ibi maxime apparet motus velocissimus. Ex his autem non recte colligitur, intelligentias esse formas informantes. Neque iterum dicas, illud quod dicitur ab Aristotele, intelligentias esse extra magnitudinem, intelligi debere de primo motore tantum, non de aliis intelligentiis; vel certe non intelligi de his quae movent efficienter, sed solum finaliter. Nam, licet 8 Physicorum Aristoteles loquatur de primo motore, tamen 12 Met. idem asserit de omnibus intelligentiis. Praeterea31 8 Physicorum agit Aristoteles de primo motore efficiente; unde et dividit caelum in partem moventem et motam, et hanc moventem ostendit esse immobilem extra magnitudinem: ergo non loquitur solum de moventibus finaliter. Confirmatur ratio ex primo motore: nam, cum eandem rationem faciat Aristoteles primi motoris et caeterarum intelligentiarum, si caeterae sunt formae informantes, erit etiam et primus motor; sed hoc dici non potest. Sequeretur32 enim, in Deo esse aliquid potentiae et imperfectionis: quia, si est forma, habet ergo potentiam ad informandum, et tanquam pars efficiendum unum totum simul cum altera parte: at pars, ut pars, dicit imperfectionem; ideo enim est pars, quia non est quid per se perfectum. Et hinc sequeretur etiam, Deum non esse actum purum, ut contendit Aristoteles. Praeterea, primum motorem non esse primam causam: tum quia prima causa non debet pendere ab ulla alia; at primus motor, si esset forma, penderet a materia; nam, licet non reciperet esse a materia, tamen, quatenus forma eget subiecto, penderet; sicut etiam anima rationalis, quae non habet esse a materia, pendet a causa materiali: tum quia prima causa proprie esset primum caelum compositum, non intelligentia. Similiter, illud esset ens omnino perfectum et completum; intelligentia vero referetur ad illud tanquam pars ad totum, et illi communicaret, tanquam forma, suum actum et caetera omnia sequentia; et caelum ipsum esset, quod vere ageret in haec inferiora suo motu et lumine; nam ipsum totum caelum esset illud, ut quod moveret33 motum. [p. 110 modifica]Confirmatur ex p.o De anima 64, ubi ait Aristoteles, rectius dici hominem intelligere per animam, quam animam intelligere, quamvis anima intellectiva sit forma immaterialis: ergo pari ratione rectius diceremus, caelum agere in inferiora per intelligentiam, quam intelligentiam esse ipsam primam causam quae agit. Confirmatur haec eadem ratio ex anima rationali: nam haec est forma non inhaerens materiae34; immo etiam multi existimant, secundum Aristotelem esse tantum assistentem, ut Averrois, et tamen nunquam Aristoteles ita loquitur de anima rationali sicut de intelligentiis; nam docet quidem posse separari, non tamen esse omnino extra magnitudinem; unde videtur Aristoteles indicare, intelligentias esse magis separatas a materia quam animam rationalem. Confirmatur demum: quia toties videtur dubitare Aristoteles de anima rationali an sit forma, ex eo solum quod intelligit, quamvis per phantasmata35: et tamen nunquam dubitavit, an intelligentia esset forma caeli; cum tamen ibi sit maior ratio dubitandi, quia operatio illius, idest intellectio, non solum subiective sed ne obiective quidem pendet a corpore. Ex quibus patet, Aristotelem exitimasse, intelligentiam non esse formam.
Docet, 2o, Aristoteles, intelligentias esse immobiles etiam per accidens: quod colligitur ex 8 Phys. 52, ubi habetur, quod in movendo movetur per accidens, non posse movere aeterno tempore; ex quo loco patet, intelligentias non esse formas, quia forma movetur per accidens ad motum corporis. Respondent adversarii, ex hoc loco colligi solum, intelligentiam non esse formam inhaerentem36 materiae: haec enim movetur per accidens. Contra, primo: Aristoteles, 2o Topicorum c. 3o, arguit contra ponentes ideas immobiles: Ideae sunt in nobis; sed, motis nobis, omnia moventur quae sunt in nobis; ergo [etc.]: et tamen certum est, ideas non inhaerere37 materiae et esse separatas: ergo [etc.]. 2o: anima rationalis est forma immaterialis; et tamen per accidens movetur ad motum corporis: ergo [etc.]. 3o: intelligentia est forma informans; ergo communicat actum suum caelo38: sed compositum illud, habens actum intelligentiae39, movetur: ergo simul per accidens movetur actus§ 1....................................................................

Varianti

  1. 16-17. Eraclitus
  2. 17-18. exalationibus
  3. 3,0 3,1 19. Phyloaus pithag: — 19. Esiodus
  4. 22. Symplicius
  5. 29. immaginationem
  6. 2. necessaria
  7. 7,0 7,1 3. immaginat..... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia. —
  8. 3. odiernae
  9. 4. ex universalis
  10. 17. internus
  11. 20. vegetativo
  12. 34. quo ad secundam partem
  13. 6. aut totum
  14. 7. divise
  15. 11. in Phyle: et in Phedoro
  16. 16,0 16,1 12. TimeoTimeus
  17. 13. santis
  18. 18. caelum inaniter (cfr. pag. 108, lin. 9, 12, e altrove) —
  19. 20. Moses
  20. 25. existimantias
  21. 30. quesito
  22. 22,0 22,1 4, 9. inhereat
  23. 12. probat
  24. 3. assignare
  25. 6. esse
  26. 34. fantasmata
  27. 19. Cirillus
  28. 20. scolastici-
  29. 4. Symplicius
  30. 6. equinoctiali
  31. 13. Praetere
  32. 20. Sequaeretur
  33. 36. movē
  34. 6. inherens materia
  35. 14. fantasmata
  36. 24. inherentem
  37. 28. inherere
  38. 31. caelum
  39. 32. actu intelligentia

Note del curatore

  1. (1) Qui il manoscritto rimane interrotto: di che vedasi l'Avvertimento.