fuerit aliquid in sensu externo; unde etiam Aristoteles, 2o De anima t. 161, definit, imaginationem esse motum a sensu secundum actum facto. 2o: quia nulla est causa cur debeat poni haec imaginatio in caelo; neque id quod ait Avicenna ullam habet necessitatem. Intelligentia enim cognoscit motum tanquam effectum, cognoscendo se ipsam tanquam causam; cognoscit autem totum1 motum sempiternum, quem facit: partes vero illius in ipso non sunt actu divisae2, cum motus sit unus perpetuus.
Dico, 3o, totam difficultatem huius quaestionis positam esse in hoc, quomodo caelum sit animatum anima intellectiva: nam animatum esse volunt Plato, in Philebo et in Phaedone3 et in 2o De republica et in Timaeo4, et Timaeus4 etiam in suo opere De natura et anima mundi, Aristoteles, et ex Sanctis5 Patribus nonnulli, ut Origenes et D. Ieronimus: dubitat tamen D. Augustinus, et negant D. Basilius et Damasus. Prima, igitur, circa hanc difficultatem opinio fuit aliquorum qui putarunt, in caelo, praeter intelligentias, poni debere quasdam animas proprias intellectivas: ita Alexander, in 12 Met. t. 30 et 48 com. 20 et 24, existimans, intelligentias movere caelum finaliter6; animas vero proprias efficienter, quatenus appetitu suo feruntur in intelligentias. Idem videntur sentire Algazel, Rabi Moyses7 et Isac, ut refert Albertus in 11 Met. trac. 2 c.e 10. Probatur haec opinio: quia Deus et intelligentiae, secundum Aristotelem, movent motu appetitus et desiderii; ergo debet esse in caelo aliquid potens appetere et desiderare, et non nisi propriae animae caelorum: ergo [etc.]. Secunda opinio est aliorum existimantium8, intelligentias ipsas esse formas informantes caelum: quam sententiam Aristotelis esse, docet D. Thomas in 2o Contra gentes c. 70, et Ferrariensis ibidem, et idem videtur indicare p.o Caeli in t. 13; docet etiam D. Bonaventura in 2o dist. 14; docet Achillinus in p.o et 3o De orbibus, Mirandulanus in lib. 21 sec. 6, et Balduinus in quaesito9 11; qui tres putant, caelum esse compositum ex intelligentia, forma informante et caelo, quod est materia in actu, quae recipit esse animatum ab intelligentia. Explicant hi suam sententiam. Duplex est materia: una quae est in potentia ad esse solum, et quae unitur formae sine dispositionibus;
- ↑ 6. aut totum —
- ↑ 7. divise —
- ↑ 11. in Phyle: et in Phedoro —
- ↑ 4,0 4,1 12. Timeo — Timeus —
- ↑ 13. santis —
- ↑ 18. caelum inaniter (cfr. pag. 108, lin. 9, 12, e altrove) —
- ↑ 20. Moses —
- ↑ 25. existimantias —
- ↑ 30. quesito —