Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/66

650 notae in librum alterum

sed ut plurimum praecones et nuncii gestantes suorum heroum sceptra. Ex qua origine certe venit patribusfamilias romanis verbum «legandi» in testamenti. Rebuspublicis primum natis, primi publice legati ipsi reges fuere, et primi reges proprie fuere primi legislatores, qui ferrent ordinis leges ad plebem: quibus apud romanos successere consules, qui leges, in senatu deliberatas et conceptas tabulisque perscriptas, ferebant ad populum.


99.

(pag. 483, n. 1).

In eadem urbe duo corpora nihil aequi iuris habentia ex Homero.

De quibus tres in Homero loci disertissimi verbi. Duo in Odyssea [II, 6 sqq. et 267 sqq. et XV, 411 sqq.]. Primus, ubi Telemachus irascitur ithacensi plebi et «alterum populum» appellat, quod sibi, in concione gravissimas procorum iniurias quiritanti, mutus considat, nec procos increpet, quando ii multi, proci autem pauci sint. Secundus locus, ubi Eumaeus subulcus narrat Ulyssi in insula Syria, sua patria, duas esse urbes, in quibus cives divisa divisim habebant omnia, et utrisque Ctesium Ormenidem, patrem suum, imperare. Tertius locus est in Iliade [IX, 648], ubi Achilles queritur Agamemnonem, erepta Briseide, sibi iniuriam fecisse tanquam colono magistratuum immuni.


100.

(pag. 484, n. 1).

Unde «patria» dieta? — Unde «respublica»?

«Res patrum», ut postea «respublica», «res populica», «res populi».


101.

(pag. 485, n. 1).

Turris regia.

Ut apud Homerum non semel. Sed praecipue ubi Andromache, ut sciret de Hectore, conscendit turrim in qua regum concilium habebatur XXII, 430 sqq..