Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/226

482 pars posterior - caput xxii

sua hinc haberent imperia: praeterea, nomen, gentem, fas suum, suam linguam eiusque scientiam, et, per haec omnia digni qui diis accederent, haberent sacerdotia. Et privatim omnia inter se optimo iure agitarent.

Rerum romanarum principia.

[15] Atque haec duum corporum intra unas urbes diversitas erit nobis fons politiae, historiae et iurisprudentiae romanae universae.

Ordinis auctoritas ut nata?

[16] Et «patres» divino vocabulo mansere dicti, apud quos tamen cunctos summa esset auctoritas, ut singulorum libertates, dominia, tutelae ordinis auctoritate constarent. Quare, sicuti homo, ut natus est, statim cum libertate et duabus eius partibus, dominio et tutela, natus est; ita respublica, ut primum constituta est, cum summa libertate, cum summo imperio, cum eminenti dominio extitit, quae cuncta senatus auctoritate continentur, ut libro priore satis abunde diximus.

Unde «patria» dicta?

[17] Et respublica a praestantiori parte, patribus nempe, «patria» primum dicta est1, et post pietatem deorum patriae pietas successit, et pietati in parentes praeposita: quod deorum religio maioribus patriam, patria deinde nobis certos parentes dedit.

Unde custodia ordinis nata est? — mPrimae arces quorsum? — Primae curiae — «Turris» unde? — Unde «terrae»? — «Orbis terrarum» — Cybeles turrita — Prima regnorum arcana — Prima «astutia».

[18] Eo rerum motu, intellexere optimates sibi. quia paucis, adversus moltitudinem cavendum esse: hinc, quando editis in locis natura siti erant, ibidem arcibus se muniere. Quae sunt

  1. Cfr. Notae, 100 [Ed.].