Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/225


tertia epocha temporis obscuri 483

Lux affertur romanae historiae.

[12] Quare Servius, hac in plebem largitione (quae postea, patrum fortitudine et plebis magnanimitate moderata, fuit caussa omnis romanae magnitudine), patrum regnum afflixit, ut, libertatis obtentu, uti solent, mox occuparet tyrannus. Unde patres contra eum Tarquinium subornant, qui, occiso Servio, mox Servii artibus usus, regnum in dominationem convertit.

«Census» unde dictus?

[13] Sed, ut ad rem nostram redeamus, ab hac usque antiquitate est ut «census» postea diceretur contractus quo fundus alteri fruendus iure domimi pleno minoris datur, sub onere certae rei vel pecuniae domino fundi pensitandae.

Duo corpora politica in primis civitatibus sine ulla aequi
iuris communione.

[14] Ex ea libertatis lege plebes cum optimatibus compositae sunt, et, iure clientelarum in respublicas optimatium prolato, duo corpora politica intra una agebant moenia, quae nullam aequi iuris communionem habebant1. Nam plebes naturalia matrimonia agitabant; natura «parentes» erant; qui nascebantur «nati» seu «filii», non «liberi»; sanguinis necessitudine coniuncti «cognati», non «adgnati» dicebantur; fundos, non iure optimo, sed in bonis habebant; ac proinde contractus de iis iure naturali celebrabant, quorum obligationes solo pudore starent; suprema elogia eorum fide, quibus essent commissa, continebantur; si ea deessent, cognatis deferebantur bonorum possessiones; haec omnia inter se privatim: publice autem, per legem obsequii prorogatane parerent ordini, qui solus imperaret. Contra, patres sibi retinuerunt quae iam habebant: auspicia, agrorum dominium iure optimo, quod, iamdiu ipsis partum, per eam legem primum eluxit ut a bonitario distingueretur. Et quia habebant auspicia et agrum,

  1. Cfr. Notae, 99 [Ed.].