Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/259


ius maiorum gentium in ius minorum traductum 517

Rudimenta plebiscitorum — Plebiscita eiusdem naturae in republica optimatium mera et in mero regno — Primis plebisciti sancitae poenae — Prima plebiscita agrariae leges fuere — Leges dictae «exempla».

[4] Inclamationes autem et obtestationes sub theocratiis celebratae docuerunt plebiscita, quibus plebes adessent tanquam testes, qui facta testarentur, de quibus reges conderent iura. Ac plebiscita eiusdem naturae, et in regnis meris et in regnis optimatium, ut libro priore1 diximus, nata sunt; et plebiscitis principio privilegia irrogata, et privilegiis poenae sancitae2, qui mos apud romanos etiam in republica libera diu mansit. Et ex prima origine leges agrariae plebiscita, quibus scirent plebes mercedem parendi sibi a patribus constitutam3. Et plebiscita fuere leges, significatione qua, ut libro priore, plebes, unde secessissent, elicerent et in urbes reducerent. Et leges fuere exempla, quae mansere poenae asperrimae in reos editae, quae ceteros summe deterrerent4. Atque hae leges ordinem confirmarunt, et «ex ordine» postea leges severissimae dictae.

Legis de corporibus obaeratorum secandis utilitates.

[5] Quare, quanquam inter romanos lex de corporibus obaeratorum secandis nunquam exercitam esse memoretur, necesse tamen est inter gentes romana priores dictatam esse. Cuius unius terror et industriam et frugalitatem et fidem, cum queis tribus bonis animi artibus omnes antiquos mores in rebuspublicis optimatium, quos postea longo seculorum excursu obtinuerunt, felicissime revocavit.

Prisci legumlatores in se vel in suos exemplis auctoritatem
suis legibus vindicarunt.

[6] Sed has leges primi legumlatores aut in se ipsos aut, iure patriae potestatis, in suos exercuere.

  1. Cap. CL.
  2. Cap. CXLIX.
  3. Cap. CXXVII.
  4. Cap. CXLI.