Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/126

116 caput cxxvii

iure minorum gentium prolatam, quod definire possis ius violentiae publicae, in quo stat omnis iustitia bellorum, iidem romani in omnibus ferme bellis summa sanctitate servarint.

Et ita super quo iure civilia imperia primum orta, super eodem ipso imperium romani protulere, ut latius libro secundo demonstrabimus. Si autem has occasiones aut campani aut numantini aut carthaginienses, a quibus solis Roma servitium metuit, ut Cicero in una Agraria testatur, nacti essent; ab una earum gente ius patrum campanorum aut numantinorum aut carthaginiensium haberemus.

CAPUT CXXVII

PRIMA LEX CIVILIS AGRARIA

[1] Sed, ut heic semina disseram eius argumenti, quod libro secundo copiosius tractabimus, romanam rempublicam, super quibus legibus primum fundata est, super iisdem ipsis auctam esse et amplificatam, recolendum heic quod supra diximus1; nexos tandem pertaesos semper optimis colere agros; primas ab iis secessiones fecisse, et ita plebes primum coortas, quibus optimos, in ordinem confertos, obstitisse, et ita ordines primum quoque coortos esse.

Agraria prior — Dominium bonitarium cum republica natum.

[2] Certe in eo temporum articulo, ut patres citra caedein revocarent plebem, aliqua conditione aequa oblata id egisse necesse est: eam autem non aliam invenias (quando fortes sunt parcissimi sui, quod virtute sibi pepererunt) quam ut clientes colerent agros sibi, pro quo beneficio plebei patribus aliquid census vel tributi simile penderent, integro apud patres ipsos nexus iure manente; et ita plebei haberent sibi agros sub onere, patres autem agros optimo iure. Haec prima legum quae in republica natae sunt, et qua ipsae respublicae sunt fundatae2,

  1. Cap. CIV, in fine [§ 15 sgg.].
  2. Plutarchus, in Theseo.