Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/157


caput cxlix 147

tem his de caussis «dii» quoque appellati? quod ut pie dicerent, deos, a quibus se ortos putabant, semper cum perpetuo adiuncto «immortales» dixere?1.

Lex agraria pax bellorum. — «Pacare» quid?

[6] Sed, ut ad Mercurium redeamus, an latinis Mercurius ob id dictus, quod lege agraria plebi mercem parendi offerret, bonitarium agrorum dominium2? Et lex agraria mansit postea ipsa quam3 bellorum pax sive pacio, in quam legem, in quam pacionem vieti pacati, ut dominium rerum soli bonitarium sibi haberent, iure optimo fortibus per victoriam quaesito4: unde illam locutionem apud latinos auctores passim legas «pacare» pro «dare legem victis». Quod, antiquitatis doctissimus usque ad miraculum, poeta dixit populi romani proprium

pacique imponere morem;

ut recte interpretantur, «legem pacis victis imponere». Quod momentose dictum, cum priscis leges nihil aliud quam mores fuerint5, et romani super qua lege rempublicam primum fundarint, super ea amplificarint et auxerint6.

Deinde «lex» pro «exemplo» — Venetae reipublicae laus — Diu leges dictae «privilegia» — Quid leges nunc publicorum iudiciorum?

[7] Ad haec, ulterius prolata similitudine, lex fuit publici iudicii formula, qua reges, creando duumviros, poenae genus in iure arcano ordinis invenirent, quod in reos elicerent. Quod latini «exemplum», ut graeci παράδειγμα, dixere principio, significatione quam nunc maxime adversa: nunc enim significat rei actae vel gestae imaginem; tunc poenae imaginem, quae alios a simili crimine deterreret. Non aliter ac nunc quoque

  1. Vide Notas, 20 [postilla marginale].
  2. Cap. CXXVII.
  3. «Quam» aggiunto nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms. [Ed.].
  4. Cap. CXXVIII.
  5. Cap. CXLI.
  6. Cap. CXXVII.